Erfreu Dich an Millionen von E-Books, Hörbüchern, Magazinen und mehr

Nur $11.99/Monat nach der Testversion. Jederzeit kündbar.

Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch: nach dem Text von Thomas Ehlen übersetzt und mit Anmerkungen versehen von Beno Meier und Seraina Plotke, herausgegeben von Seraina Plotke

Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch: nach dem Text von Thomas Ehlen übersetzt und mit Anmerkungen versehen von Beno Meier und Seraina Plotke, herausgegeben von Seraina Plotke

Vorschau lesen

Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch: nach dem Text von Thomas Ehlen übersetzt und mit Anmerkungen versehen von Beno Meier und Seraina Plotke, herausgegeben von Seraina Plotke

Länge:
255 Seiten
3 Stunden
Freigegeben:
20. Dez. 2021
ISBN:
9783772001574
Format:
Buch

Beschreibung

Der Herzog Ernst-Stoff ist in diversen lateinischen und volkssprachigen Bearbeitungen tradiert. Er verbindet Elemente der deutschen Reichsgeschichte mit Motiven des Kreuzzugsgeschehens und fasst sie zu einer Erzählung, in welcher der Held eine als Irrfahrt gestaltete Abenteuerreise im Orient erlebt, sich in der Fremde bewährt und nach erfolgtem Läuterungsprozess zu Hause reintegriert wird. Zu den ältesten lateinischen Versionen gehört der sogenannte Herzog Ernst C, eine Prosafassung, die ins 13. Jahrhundert datiert wird. Im Vergleich zu den erhaltenen mittelhochdeutschen Bearbeitungen zeigt der Text eigene Akzente, vor allem im Zusammenhang mit der Einbindung der Mutter des Helden ins Reichsgeschehen. Der Band bietet synoptisch zum lateinischen Text erstmals eine deutsche Übersetzung. Diese ist sehr textnah gestaltet, um das fremdsprachige Original auch denjenigen zu erschließen, die in der Lektüre mittellateinischer Diktion weniger geübt sind. Anmerkungen und ein Nachwort erleichtern das Verständnis.
Freigegeben:
20. Dez. 2021
ISBN:
9783772001574
Format:
Buch

Über den Autor


Ähnlich wie Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch

Ähnliche Bücher

Ähnliche Artikel

Buchvorschau

Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch - Narr Francke Attempto Verlag

Historia ducis Hernesti foeliciter incipit

(E219; b: f. 2ra; a: f. 92r; Haupt 193) Antiquis in temporibus monarchiam tam Bauarie quam Austrie dux quidam Hernestus nomine hereditario iure possessam strennue equissima lance iudicii gubernabat. Iste ex (E220) eque nobilissima alto parentum sanguine creta nomine Adelheida¹, corporis elegantia per omnia, sed et mentis pulchritudine decentissima, filium² adprime speciosum et virtuosum generauit et suo patris nomine equiuocauit. Post vero paruo temporis curriculo transcurso, pater iura nature viam vniuerse carnis nutu Dei ingressus persoluit. Vnde mater, quamuis mariti solatio destituta, filii tamen indole tanti nobiliter in virile robur educati et tam in Latinam quam in Gallicam sed et Grecam³ linguam adprime per matris⁴ procuracionem instructi, cum tota familia, ymmo et (E221) diuersa Austrie et Bauarie natione per hereditarie ius successionis subdita, letabatur. Iste nimirum homo factus totus ad unguem, etriclaro sicut

Postquam more ecclesiastico per sacerdotis benedictionem gladium cinxit quendam virtutum multarum lima politum, linea consanguinitatis proxime astrictum comitem nobilem et diuitem in socium asseruit. Cuius consilio in prudentia serpentino⁶ et (E222) auxilio in illustrium et virilium actuum profectu leonino⁷ sub dominium et famulatum non tantum domesticos sed et exteras vicinias constituit.

(b: f. 2rb) Tanti filii⁸ titulis et per omnia virtutis et honoris augmentum in dies augescentibus profectibus genitrix congratulabatur et, iuxta verba Domini loquentis in Apostolo (Haupt 194) Vere vidua sperans in Deum, et instans orationibus die ac nocte,⁹ cum ceteris misericordie operibus celibem vitam ducere ad tempus pro eternitatis prauio summo opere nitebatur. Recalcitrabant (a: f. 92v) tamen in se celibatui sexus fragilis conditio¹⁰, etatis iuuenilis titillacio, diuitiarum, nutricum incentiuorum carnalium accumulacio, preterea quam plurimorum procerum genere, forma, diuitiis et potentia (E223) prestantium cottidiana ad illam confluxio, super omnia gloriosa filii ad matrimonii contraccionem iterandam frequens consilium et cum pia intencione gratia propagande prolis precepcio.

(ç) Gubernabat strennuissime illo in tempore Romani apicem et habenas imperii Otto¹¹ imperator Sclauorum et Frisonum et primatum Teutonicorum et aliarum plurimum nationum¹² subiugator, pacis et tocius equitatis humane et Diuine pius emulator. Iste trans flumen Eilben inclitam ciuitatem Maedeburch¹³, intra quam egregiam in honore Mauritii et socie Thebee¹⁴ legionis basilicam¹⁵ mire fabrice fundavit, cum iure perpetuo ad supplementum latas (E224) agrorum¹⁶, vinearum, pratorum et ceterorum huius humane indigencie necessariorum possessiones, vnde sufficientissime sustentarentur, vt ibi Deo inclinantes, condonauit.

Hic enim in virtute vitam ducens (b: f. 2va) in primeuo flore iuuentutis sortitus est in matrimonio matronam sancte¹⁷ conuersacionis et summe ad Deum et homines virtutis Ottegebam¹⁸ nomine, ortam de superbo illustrium Anglicorum regum stemate. Ista post aliquan- (E225) tulum conuictus cum imperatore Ottone feliciter in omni honestate et bonitate transcursum temporis spacium ab hoc seculo iure nature per mortem persoluto migrauit. Cuius animam dominus imperator pia precum instancia celesti Imperatori, sed corporis materiam terre in basilica¹⁹ condita condite ciuitatis cum condigna exequiarum honorificentia commendauit. Post aliquantum temporis a sepultura Oittegebe domine imperatricis in (Haupt 195) memoriam reducens Apostolicum eulogium: Melius est nubere quam vri²⁰, eciam communi principum suorum conuocatorum ob hoc negotium et vnanimi consilio prememoratam ducissam Adelhaidam in vxorem, imperatorie maiestatis apici (a: f. 93r) bus transportatis per pri- (E226) matem pre aliis primatibus²¹ curialem et sciolum, imperatoris tanti tanto negocio condignum²² et congruum, petiit. Illa quid super hac inopinata tante persone tanta legacione et aliquantulum celibatui iniciato contraria dictu et facto opus sit, filium suum et suos optimates in cetum consuluit. Sed primitus diuersi diuersa²³, ut in tali negocio fieri solet, senciebant. Sed tandem dux ducisse tam filius quam eius paris amicitie comes Wezelo et omnes qui aderant Deo inspirante in vnum consentiebant scilicet ducissam sine dubitacionis scrupulo debere (b: f. 2vb) assensum domino imperatori prebere. Vnde illa quasi futurorum nescio²⁴ quo instinctu prescia apostrophans²⁵ ad filium in hec verba prorupisse narratur: ‘Mi fili precordialissime, timeo ne, si iuxta tuum et nostrorum optimatum consilium domini imperatoris connubio iungar, forte discordia aliqua inter te magnanimum iuuenem et inter illum suborta ego hinc pre nimia mentis absorbente tristicia viua consumar’. Ad hec dux ait: ‘Talia te, domina mater, a nupciis imperatoris non absterreant, quia summi misericordia Imperatoris arridente terreno huic imperatori adeo devotus, tam in aduersis quam prosperis paratus sincerissime fidei brachiis ipsum et suos amplectar, vt in oculis sue (E227) imperatorie maiestatis gratiam perseueranter inuenire merear.’ Ducissa ducis gloriosi filii virilibus verbis animata rigorem animi pro tempore demutauit et per legatum apicibus suis assensus ad futuri²⁶ stabilitatem connubii significatiuis imperatori prefixo²⁷ diei termino, quo nupciari cum eo vellet, significauit.

(ç) Imperator itaque super tali legacione²⁸ satis hylaratus generalem curiam indicit, vbi, vniuersis tam principibus quam vasallis²⁹ suis adunatis et associatis cum multa ambicione in locum, quo ducissa manserat, ipsam a filio et eius optimatibus cum eque non minima armbicione representa (Haupt 196) tam Magunciam³⁰ duxit. Ibi nuptiis cum sum (a: f. 93v) mis tripudiis celebratis quique tam princeps (b: f. 3ra) quam alii aduenticii in sua rediere. Imperator eciam

lege thori leta satis ad votum expleta

ad exequendi regni negotia vna cum imperatrice Adelheida (E228) diuersa ad loca³¹ secessit. Nec mora dignis legatis delegatis ducem Hernestum ad se vocauit, et sociorum clara comitante caterua illum cum imperatrice matre ducis benignissime salutauit, consalutatum in horum verborum tenorem apostrophauit: ‘Iuuenis genere et forma electe, michi post matrem³² predilecte, scire debes quia pro amore dulcissime matris tue michi in omnibus morem gerentis loco filii te sum habiturus et ad honoris culmen quam maximum possum promoturus. Quapropter et tu michi talionem amoris sinceri recompensato, vtque Christianorum imperium sine cedis, rapine et aliarum huiusmodi generis pressurarum deuastacione incolume Deo annuente seruetur elaborato.’ Fine ora- (E229) tionis huius habito et a duce priuigno magna gratiarum domino imperatori accione exhibita, post aliquot dies inibi factos imperator et imperatrix singula donaria imperatoriam maiestatem decencia duci glorioso et sociorum suorum singulo donauerunt et cum summa beniuolentia in sua redire a se dimiserunt. Ea propter dux miles excellentissimus, vbicunque necessitatis articulus imperatori ingruebat, pro imperatore se murum cum omnibus suis ponebat, eum vere sincere dilectionis brachiis amplectens vnacum³³ paris (E230) amicitie comite Wezilone, et (b : f. 3rb) omnibus suis non priuignum sed filium circa prouentus et augmenta honoris imperatorii se fidelissime et indefesse exhibebat. Sic mutua inter illos per aliquantulum temporis interuallum inuiolata mansit amicicia, et ob hoc dux in curia imperatoris tamquam in propria domo familiariter, quia per omnia fideliter conuersabatur, et ab vniuersis iubente imperatore secundus ab illo habebatur. Sed

summa petit liuor, perflant altissimi venti. ³⁴

(ç) Quidam nempe Henricus (a. f. 94r) comes Palatinus³⁵ imperatoris con (Haupt 197) sanguineus, fornace invidie in ducem sine confictis ambagibus dum mentitur laborans quasi alter Achitophel³⁶ eum accusauit: ‘O patrie’ inquiens

(E231) ‘pater generalis,

sed non deus specialis,

in quo post Deum tota mea spes dependet, habeo secreta sed prodigiosa et facinorosa, que ad vos perferam. Dux Hernestus, quem loco filii a vobis secundum in curia vestra pre cunctis primatibus amatis et honoratis, vestre dulcissime vite mortem et a regni solio deposicionem omnimodis machinatur eo fine, ut ipse regno sine regni consorte pociatur, et nisi in breui maiestas vestra iaculum sue machinacionis per clipeum prouide discrecionis

excuciat, fieret quodcumgue minabitur arcus’.

Huic imperator ‘dura sunt’ inquit, ‘mi nepos, que defers et suggeris, quibus, si quis alius preter te apud me de tam amantissimo michi principe deferret, nulla racione fidem adhiberem, sed pro ficticio (b: f. 3va) manifesto reputarem et delacionem talem non alia mercede quam capitis obtruncacione remunerarem. Ingruit enim hinc michi duplex periculum, scilicet tam probatissimi per omnia michi principis discidium et imperatricis precordialissime, si illum offendam, offensaculum.

Sed quia tuta fides nusquam qua fallimur omnes,

ego illius perfidie machinacionem, quam nulla alia persona nisi te nepote deferente curarem, frustrabor, et quem honoris mei

(E232) cepit vitrea fama

humiliabo, quia per me

hunc circumtonabit gaudens Bellona³⁷ cruentis.’

Ad quem non creta sed carbone notandus comes: ‘Mi domine, meum si placet super digna tanti facinoris vlcione audiat celsitudo vestra consilium. Hec res amoris

nec modum habet neque consilium, racione vero tractari non vult. In amore hec sunt mala, bellum, pax rursum. ³⁸

Que ideo dixerim, vt cautum vos reddam, ne imperatrici, cui totus amor vester inuigilat, prodita intimetis, quia filium cautum et armatum contra uos reddet, filialem (a: f. 94v) amorem maritali amori forte (Haupt 198) preponens muliebri leuitate³⁹. Nam

(E233) mulier⁴¹. Quin ymmo michi clam collecto per uos exercitu negotium persecucionis merite in illum committite; ego illi talionem facinoris recompensabo.’ Huius huic consilio imperator annuens et in breui grandem militum phalangem colligens, illum clam⁴² regina et curie familia ad inferendum persecucionem duci Hernesto comitem Palatinum misit. Ille in malicia glorians per imperatorem potens iniquitate cedibus, rapinis, incendiis et aliis (b: f. 3vb) huius generis cladibus prouinciam Austrie tunc Hernesto subiectam, sed post Herbipolensi⁴³ ecclesie pro amore contraditam, infestabat et (E234) nesciente iam dicto illius provincie dominatore Hernesto Babenberch obsidione uallabat. Burgenses⁴⁴ vero, quamuis inopinata et subdita obsidione tamen hospites infeste suscepere et hospicio susceptorum funesto frequentissime tam clanculo quam in propatulo portis armati erumpentes, multam stragem in uallatores exercuere et multorum animas Plutoni⁴⁵ transmisere. Cognito vero iussu imperatoris duci offenso obsidionem hanc fieri per Palatinum, sine mora per nuncium velocissimum rem omni ordine duci significabant, et vt ad eorum liberacionem venire maturaret suplicissime implorabant. Legatus vero multis in partibus duci quaesito, sed tandem inuento legata insinuauit. Dux non satis admi- (E235) rando stupens, qua de causa oculos imperialis serenitatis offensos inopinate sensisset, cum merore in hec uerba prorupit: ‘Testor Deum, cui omnis loquitur consciencia, me circa domini imperatoris honorem ac si corporalis patris honorem omnimodis insudasse diligentia. Vnde

speraui melius quia me meruisse putaui.⁴⁶

(versus)

At comes Henricus sine re nobis inimicus

haut impune feret,⁴⁷ licet huic rex fautor adheret.’

Nec mora misterium con (Haupt 199) silii cum suis symmystis, quid opus facto esset, habuit. Castra sua que nondum erant expugnata et im- (E236) peratoris militibus non ocupata (a: f. 95r) contra belli […] galea communiuit. Legatis ubiuis gencium directis ad conciendum presidium equitum (b: f. 4ra) (versus)

mente leonina collegit milia trina.

Qui fretus turbis, pauor hostibus et fauor vrbis

aduolat et in conticinio tempeste noctis castra hostium inprouisorum inuadit et nullum in vincula coniciens omnes, quos reperit, sine misericordia aut occidit aut semineces protrivit aut in fugam compulit. Cuiusmodi fuge auxilio ipse eciam comes uix elapsus est, sed dux burgensibus redditus est et breuiter sed deuote salutatus. Ille vero videlicet Palatinus quamuis multis mortibus suorum aduentum ducis male compertum habuit, mente virili recollecta omnes, qui fuge presidio mortem euaserant, resociauit et dispositis ordinibus acierum magnanimiter in bellum contra ducem occurrit. Necminus dux tam adducticios milites quam ciuitatis inco- (E237) las in aciem disposuit prudentissime et breui quidem pro tempore sed sale sapiencie condita ad bellum exhortacione vsus ab vrbe in obuiam comiti quasi verus Machabeorum⁴⁸ princeps processit et, ut vtar compendio, victoria, que aliquando dubia vtriusque pendebat duci racionabiliter Iusticia⁴⁹ pro eo pugnante non tamen sine partis sue aliqua strage cessit.

Vnde illo videlicet duce cum suis super potito triumpho condigno exhilarato et de spoliis cesorum et fugatorum opulentissime ditato, comes Henricus cum paucis vite dedecorose fuga vix seruatus imperatorem tristis adiit, eius pedibus prouolutus tragediam suam meritam vix singultibus editam exposuit. Super qua re dominus imperator

diram succensus in iram⁵⁰

(E238) duci suisque mortem uel exilium minatur et inbreui, si uita comes foret, se ulturum tantum dedecus (b: f. 4rb) vociferando protestatur.

Interea dux sepe memoratus, vbi nimietatem cladium in villis, (Haupt 200) vicis, ciuitatibus deuastatis et in castellis expugnatis et iam per imperatoris homines occupantes illa a suo dominio alienatis animaduertit, strennuum lega (a: f. 95v) tum ad explicandum iniurias ab imperatore illatas destinauit. (versus)

dissimulans tamen anxietatis nimietatem per uultus hylaritatem imperatorem adiit. Et aliquantis vsa ambagibus tandem occasione quadam de filio nacta miserabiliter sic exorsa est: ‘Mi domine (E239) imperator, per summi amorem Imperatoris et meum celsitudinem vestram imploro, et implorans exoratam esse summo opere desidero, vt si qua temeritatis aut culpe presumpcione ille meus vnicus filius offendit oculos vestre serenissime maiestatis, principaliter pro Dei et secundario pro mei amore remittatis. Sin autem saltem secundum decreta et canones generale colloquium tam primatibus quam vasallis vestris, sed et filio meo edicatis, et si quam habetis offense racionabilis in eum causam, nisi se purgauerit ab obiectis, prout scita canonum et decreta iusticiam de eo dictauerint, lata generali principum sentencia satisfactionem condignam in ipsum exerceatis.’ Rex illico nubiloso uultu et in terram ad tempus defixo iracundie stimulis exagitatus ait: ‘O domina, satis sincere te amo, sed tue peticioni in hoc prorsus reclamo, quia fixam et immobilem in corde (b: f. 4va) posui sentenciam, ne filius tuus ullam aput me inueniat clemenciam⁵¹, cum ipse, prout ab intimo quodam meo delatum est michi, pro usurpando sibi regno molitus sit vite mee exitum inopinatum ab eo, cui me patrem ostendi per (E240) summam diligenciam.’

Animaduertens imperatrix imperatoris immensam iracundiam⁵² subito se imperatori absentauit et in basilicam properans solotenus pauimento prosternitur et tota cordis contricione adiutorem in oportunitatibus, in tribulacione implorauit. ‘O’ inquit ‘Christe Ihesu, tu

lapis ille, quem Sibille⁵³

predixit oraculum,

prima spretus et deletus,

modo tenes angulum,

tu, inquam, Impera (Haupt 201) tor imperatorum, (a: f. 96r) quem Zacharias⁵⁴ pingit septem oculorum, eo quod in te corporaliter sit plenitudo septem Sancti Spiritus donorum, nunc dignare michi quamuis peccatrici reuelare, quis sit auctor tam perniciose de filio meo ad imperatorem delacionis’. Regina necdum verba finierat, et vox facta est de celo dicens: ‘Henricus comes Palatinus est auctor criminis huius.’ Vnde domina mesta et flebilis in presenciam imperatoris se proripuit et sibi assidentem iam memoratum comitem (E241) conspiciens ait: ‘O iuste mortuorum et viuorum Iudex Deus, videas et iudices, tradens in interitum carnis, ut spiritus saluus⁵⁵ fiat, illum, inquam, qui peruerse citra horum dolorum intollerabilium uulnere cor meum intime uulnerauit in hoc, quod filium meum gracia domini imperatoris per mendosam, ymmo et facinorosam delacionem lese maiestatis priuauit. Comes Henrice,

nil in vos mali commisit vnicus meus,

pro cuius talione necesse haberetis minare ipsum de paterne hereditatis possessione. Scitote ergo, scitote, quia in foueam, quam (b: f. 4vb) fodistis, incidetis iuxta illud eulogium:

(E242) Regina post huiuscemodi verborum propheticorum perfusionem senciens non paruam per eam regis indignacionem ab ipso in caminatam secessit et legato supramemorato accito imperatoris iram⁵⁷ implacabilem circa ducem, et huius ire auctorem esse comitem Palatinum Henricum sugessit. Ea propter nunctius a regina non sine magnis donis dimissus in Bauariam cursu pernicissimo aduolat et inuento duce in quodam suo castro iram regis et ire auctorem Henricum indicat. Hiis auditis dux ait: ‘Quando quidem terrenus suam sine causa intenderat offensionem, rogandus est rex celorum vt nos et nostra sub suarum alarum assumat protectione.’

(E243) Deinde de perfidissimi cogitans ruina ipse assumpto sibi Wezelo- (E244) ne comite et tercio⁵⁸, quibus eadem que et sibi magnanimitas inerat leonina⁵⁹, (a: f. 96v) ascensis (Haupt 202) prestantissimis caballis Francie brachate regna peciit peregrina. Norunt enim quod imperator regalem curiam celebraturus esset in Spiria⁶⁰ . Quo vbi sine omni comite⁶¹ a tribus illis ventum est circa vespertinum tempus in curiam equitabant et a caballis desiliebant.⁶² Dux vero assumpto comite Wezelone consanguineo caballisque commendatis tercio inibi prestolari cum equis iusso in aule penetralia, in quibus iam cum (E245) Henrico comite Palatino imperator misteria consiliorum tractabat, pernici gressu properat et caminate valuas non caute ac (b: f. 5ra) nimis improuise camerario pessulo non obstrusas temere reserat, et ex improuiso duobus, scilicet comiti et imperatori, duo super irruentes euaginatis mucronibus comitem summa auiditate iugulant⁶³. Ipsum quoque imperatorem, nisi maturasset fugam prosiliens vltra scampnum in capellam, et vita et regno priuare disposuerant.

Dux ubi compos erat facti, quod diu multumque

exestuauerat, scilicet mortis Henrici comitis, in hec verba prorupit:

‘Nullam graciarum referam imperatori accionem propter sui absentacionem. Si enim presto aput te, comes Henrice, remansisset, talionem iniuriarum per te inspiratarum numquam circa illum (E246) nec circa te nec circa quemquam vestrum meritarum recepisset. Tu vero Deus misericordie, quod tuum est operare ut, quando quidem caro Henrici per pessimum perfidie sue meritum tradita est in interitum, saltem spiritus eius saluus fiat.’ hec ait et reuaginatis gladiis ipse cum socio Wezelone ex aula se pernicissime proripuit, et vnusquisque suo caballo insiliit et discessum est. Facta est illico tumultacionis per aulicos et per aliam imperatoris familiam vociferacio super Palatini comitis occisione per ducem Hernestum perpetrata. Nam super hoc volat

fama, malum quo non aliud velocius ullum⁶⁴

mobilitate uiget.

(E247) Qua exciti tocius curie primates aduenticii cum suis asseclis insuper ciuitatis Spi (a: f. 97r) rie capitanei et amici mensarum Gnatonici eorum adcurrunt, conuicanei aule irruunt, quid, circa quem, per quem factum sit inquirunt, comitem Palatinum in sanguine volutatum capite (Haupt 203) a trunco longe disiecto⁶⁵ reperiunt. Vnde sine morule dilacione ad hospicia recur (b: f. 5rb) runt et iniectis armis, gladiisque super femur accinctis parmisque a leua lanceis a dextra⁶⁶, homicidii commissores fine districtissime ulcionis queritant et insecuntur. Sed noctis tenebris eorum emisperium occupantibus ad inuestigandum ulterius in remotis locis homicidii commisores prepediuntur, communi consilio in ciuitatem unusquisque in suam mansionem reuertitur. Necminus Hernestus et Wezelo cum commilitone tercio in sua regrediuntur. Cesar vero, ubi lesores regie maiestatis incolumes euasisse nepotemque suum spiritum efflauis- (E248) se comperiit, toto fremens et merens spiritu in caminate penetralia abiit et se ultum ire tanti facti presumpcionem minatur⁶⁷ in crastinum per inmoderatam districtionem. Imperatrix vero tantum tam subito exortum in aula strepitum audiens et tandem facti qualitatem

Sie haben das Ende dieser Vorschau erreicht. , um mehr zu lesen!
Seite 1 von 1

Rezensionen

Was die anderen über Herzog Ernst C. Lateinisch - Deutsch denken

0
0 Bewertungen / 0 Rezensionen
Wie hat es Ihnen gefallen?
Bewertung: 0 von 5 Sternen

Leser-Rezensionen