Sie sind auf Seite 1von 9

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 1.

Vergil und Petrarca (1a) Vergil: Aeneas trifft Euander an der Sttte des spteren Rom
Auf der Suche nach Verbndeten fhrt Aeneas den Tiber hinauf und trifft Euander, den aus Arkadien stammenden Knig von Pallanteum, der ihm die Sttten des spteren Rom zeigt.

(1b) Francesco Petrarca, Africa


Der Gelehrte und Renaissance-Dichter Petrarca (13041374) versuchte in seinem Epos Africa die Ursache fr den Aufstieg Roms zur Weltmacht anhand einer exemplarischen Situation zu erklren, nmlich mit Scipios Sieg ber Hannibal. Der Text wurde der klassischen Schreibweise angepasst. I. In einer Traumerscheinung erfhrt Scipio von seinem Vater ber die Krisenzeiten der Geschichte Roms ebenso wie ber ruhmreiche Hhepunkte.

Tum rex Euandrus Romanae conditor arcis: Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis. Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc inquit frondoso vertice collem (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem. Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri, passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
Vergil, Aeneis VIII, 313-361 gek.

Tempus adhuc veniet, cum vix Romanus in urbe civis erit verus, sed terras lecta per omnes faex1 hominum; tamen et tunc se male sana cruentis turba premet gladiis, et ni fortissimus unus vir aliquis dignus meliori tempore nasci opponat sese medium frontemque manumque litibus ostendat, superest quodcumque cruoris pectoribus miseris, per mutua vulnera fundant. Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim condita sideribus, quamvis lacerata malorum consiliis manibusque, diu durabit eritque has inter pestes nudo vel nomine mundi regina.
Petrarca, Africa II, 305-317 II. Nach Hannibals Niederlage kommt Hasdrubal als Leiter der karthagischen Delegation nach Rom, wo er die Bedingungen Scipios entgegennehmen soll. Er wird (wie einst Aeneas von Euander) durch die Stadt Rom gefhrt:

Appia marmoreo suscepit limine porta prima viros; [] Caelius ad dextram remanet, fastigia laeva Collis Aventini, validasque in rupibus arces suspiciunt antrumque vident. Hinc fabula Caci Herculeusque labor placido sermone morantes detinuit lotaeque boves in gurgite Tusco. [] Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa Tellurisque domum, Capitoliaque alta paventes ascendunt ipsumque putant contingere caelum. []

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta


Hic cellam videre Iovis, qua ditior usquam nulla fuit. [] Monstrantur aquarum sub terram caeloque viae. Iam valle Suburrae Caesaream videre domum, cui summa potestas debita, cui rerum princeps. Hinc valle relicta Esquilias fessi dictumque a vimine collem, inde Quirinalem superato vertice montem transierant, nudoque duos astare gigantes corpore conspiciunt en quot certamina famae! Praxitelis opus Phidiaeque insigne supremi.
VIII, 860-912 gek. III. Beim Verlassen der Stadt sagt Hasdrubal zum Abschied von den Mauern der einst verhassten, nun aber freundlichen Stadt:

Urbs accepta deis, caput orbis et unica mundi gloria, terra ferax, clarorum sola virorum. O patria armipotens, divum domus, optima rerum, Roma, vale! Iam laetus eam quocumque vocabunt fata senem. Vidi quantum visurus in orbe hoc fueram.
Petrarca, Africa VIII, 994-999

2. Juvenal: Lebensqualitt in Rom


Obwohl ich ber den Weggang eines alten Freundes traurig bin, lobe ich dennoch, dass er im leeren Cumae seinen Wohnsitz aufzuschlagen sich entschliet und der Sibylle einen Brger zu schenken. Es ist das Tor zu Baiae und eine reizende Kste, ein lieblicher Rckzugsort. Aber ich ziehe Prochyta der Subura vor. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas? [] Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam ? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,

securos pendente iubet dormire ruina. Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. [] Wenn du dich den Zirkusrennen entreien kannst, kannst du das beste Haus in Sora oder Fabrateria oder Frosinone kaufen um den Preis, den du jetzt fr ein finsteres Loch an Jahresmiete zahlst. [] Plurimus hic aeger moritur vigilando [] nam quae meritoria somnum admittunt? Magnis opibus dormitur in urbe. Das Vorbeifahren der Wgen in den engen Windungen der Gassen und das Fluchen der stecken gebliebenen Tragtierkolonne rauben den Schlaf. Wenn die Pflicht ruft, wird der Reiche unter Zurckweichen der Menge getragen und eilt in seinem riesigen Liburnerschiff ber die Kpfe dahin und liest oder schreibt oder schlft drinnen denn das geschlossene Fenster der Snfte regt zum Schlafen an. Dennoch kommt er frher an. Wenn wir es eilig haben, steht uns vorn eine Woge von Menschen im Wege, unsere Hften bedrngt in dichtem Zug das Volk, das von hinten folgt. Der stt mit dem Ellbogen, ein anderer mit einer harten Stange, der trifft meinen Kopf mit einem Balken oder mit einem Fass. Die Beine sind von Schmutz bedeckt, von allen Seiten werde ich mit groen Sohlen getreten, und in meiner Zehe steckt ein Nagelschuh eines Soldaten. [] Respice nunc alia ac diversa pericula noctis: quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris vasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. Possis ignavus haberi et subiti casus inprovidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae. Iuvenal, sat. III, 1-9, 190-198, 223-225, 232-248, 268-275 gek.

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 3. De vita Hadriani Aelii Spartani


Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat. .... Natus est Romae <a.d.> VIIII. Kal. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus (76 n.Chr.). Adeptus imperium tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. ... Ergo Britanniam petit, in qua murum per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit. De quo varia fama est aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit. Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes plurimas, forum Augusti, lavacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum nominibus consecravit. Fecit et sui nominis pontem, et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. Transtulit et colossum ... de eo loco, in quo nunc templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor exhiberet. Post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. Ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI. Iduum Iuliarum. Invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperavit annis XXI, mensibus XI. Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret.
Historia Augusta, 1-26 gek. und editiert

4a. Die Schlacht an der Milvischen Brcke


Iam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum per idoneos duces gerebatur. Plus virium Maxentio erat, quod et patris sui exercitum receperat a Severo et suum proprium de Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat. Dimicatum, et Maxentiani milites praevalebant, donec Constantinus confirmato animo et ad utrumque paratus copias omnes ad urbem propius admovit et e regione pontis Mulvii consedit. Imminebat dies quo Maxentius imperium ceperat, qui est a.d. sextum Kalendas Novembres, et quinquennalia terminabantur. Commonitus est in quiete Constantinus, ut caeleste signum dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. Facit ut iussus est, et transversa X littera I summo capite circumflexo Christum in scutis notat. Quo signo armatus exercitus capit ferrum. Procedit hostis obviam sine imperatore pontemque transgreditur. Acies pari fronte concurrunt, summa vi utrimque pugnatur: Neque his fuga nota <fuit> neque illis. Fit in urbe seditio et dux increpitatur velut desertor salutis publicae, cumque conspiceretur, repente populus Circenses enim natali suo edebat una voce clamat Constantinum vinci non posse. Qua voce consternatus proripit se ac vocatis quibusdam senatoribus libros Sibyllinos inspici iubet, in quibus repertum est illo die hostem Romanorum esse periturum. Quo responso in spem victoriae inductus procedit, in aciem venit. Pons a tergo eius scinditur. Eo viso pugna crudescit et manus dei supererat aciei. Maxentianus proterretur, ipse in fugam versus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur. Confecto tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique Romani laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini perfidiam cognoscit.
L. Caecilius Lactantius, de mortibus persecutorum c. 44, gekrzt

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 4b. Aus dem Constitutum Constantini (Konstantinische Schenkung)
In nomine sanctae et individuae trinitatis patris scilicet et filii et spiritus sancti. Imperator Caesar Flavius Constantinus in Christo Iesu, uno ex eadem sancta trinitate salvatore domino deo nostro, fidelis mansuetus, beneficus, pius, felix, , sanctissimo ac beatissimo patri patrum Silvestro, urbis Romae episcopo et papae, atque omnibus eius successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi sessuri sunt, per hanc nostram imperialem constitutionem subiectis in universo orbe terrarum, ... gratia, pax, caritas, . Ea quae salvator et redemptor noster dominus deus Iesus Christus, altissimi patris filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente patre nostro Silvestro summo pontifice, mirabiliter operari dignatus est, per huius nostrae imperialis institutionis paginam ad agnitionem omnium populorum in universo orbe terrarum nostra studuit propagare mansuetissima serenitas. [] Decrevimus itaque, ut Silvester, summus pontifex, vel omnes eius successores pontifices diademam videlicet coronam, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant et eorum capite ad laudem dei pro honore beati Petri gestare; ipse vero sanctissimus papa super coronam clericatus, omnino ipsam ex auro non est passus uti coronam, frygium vero candido nitore resurrectionem dominicam designans eius sacratissimo vertici manibus nostris posuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus; Unde ne pontificalis apex vilescat, ecce tam palatium nostrum quam Romae urbis et omnes Italiae seu occidentalium regionum provincias, loca et civitates beatissimo pontifici, patri nostro Silvestro, contradentes atque relinquentes eius vel successorum ipsius pontificum potestati decernimus disponenda atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permanenda.

5. Historia de Sancto Silvestro


Dem Dominikanermnch Jacobus de Voragine (ca. 1230-1298, s. Add. 10 zum hl. Sebastian) verdanken wir auch eine Biographie von Papst Silvester (314-335), die kaum berraschend wie ein Begleittext zu den Fresken des Oratorio di San Silvestro erscheint. Hier ein Auszug:

Persequente autem Constantino Christianos Silvester de urbe exiit et in quodam monte cum suis clericis mansit. Ipse autem Constantinus merito persecutionis tyrannicae in incurabilem cecidit plagam leprae. Tandem ad consilium pontificum idolorum1 adducta sunt tria milia puerorum, ut eos occidi faceret et se in eorum sanguine balnearet. Egrediente autem eo ad locum, ubi balneum parari debebat, matres puerorum eidem occurrerunt, quae resolutis crinibus miserabiliter ululabant, et lacrimans Constantinus iussit stare currum et erigens se dixit: Audite me, comites et commilitones et omnes populi, qui adstatis. Dignitas Romani populi de fonte nascitur pietatis, quae hanc legem dedit, ut capitali sententiae subderetur, quicumque in bello occidisset infantem. Quanta ergo erit crudelitas, ut hoc nostris faciamus filiis, quod fieri prohibuimus alienis! [] Iussit igitur, ut matribus sui pueri redderentur . Sicque matres, quae flendo venerant, ad loca sua cum gaudio redierunt. [] Sequente vero nocte Petrus et Paulus apparuerunt ei dicentes: Quoniam exhorruisti effusionem sanguinis innocentis, misit nos Dominus Iesus Christus dare tibi recuperandae consilium sanitatis. Silvestrum igitur episcopum, qui apud montem Siraptim latitat, accerse. Hic tibi piscinam ostendet, in qua immersus tertio ab omni curaberis leprae morbo. Tu vero Christo hanc vicissitudinem reddas, ut idolorum templa diruas, Christi restaures ecclesias et eius deinceps cultor fias. Evigilans igitur Constantinus statim milites misit ad Silvestrum. Videns autem Silvester milites statim ad palmam martyrii credidit se vocari. Deo autem se recommendans Constantino intrepidus praesentatur. Cui Constantinus ait: Bene te venisse gratulamur.<et> narravit ei per ordinem sui somnii visionem. Percunctanti vero Constantino, qui essent illi duo dii, qui sibi apparuerunt, Silvester respondit illos esse Christi apostolos et non deos. Tunc ad preces imperatoris Silvester apostolorum imagines sibi iussit afferri. Quas ut imperator aspexit, tales esse, qui sibi apparuerunt, exclamavit. Silvester igitur eum catechumenon fecit. Cumque in aquam descendisset baptismatis, mirabilis ibi emicuit splendor lucis, sicque inde mundus exivit

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta


et Christum se vidisse aperuit. Prima autem die sui baptismatis hanc legem dedit, ut Christus in urbe Romana tamquam verus Deus coleretur. [] Quarta, ut sicut imperator Romae sic Romanus pontifex caput ab universis episcopis habeatur. [] Octava imperator ad ecclesiam Sancti Petri venit et de suis culpis se lamentabiliter accusavit. Postmodum arrepto bidente11 ad fundamentum ecclesiae basilicae construendum terram primus aperuit und trug 12 Krbe <Erde> auf seinen eigenen Schultern hinaus. []
Jacobus de Voragine, Legenda aurea, gek.und ed.

6. Helena und die Auffindung des hl. Kreuzes


Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio divini muneris quaesivit auxilium, quo inter proelia quoque tutus assisteret, et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius invenit quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet. Anxia mater festinavit Hierosolymam, et scrutata est locum Dominicae passionis. Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe Domini requisivit. Venit ergo Helena, coepit revisere loca sancta, infudit ei Spiritus ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotha Aperit itaque humum, decutit pulverem: tria patibula confusa reperit, quae ruina contexerat. Redit ad Evangelii lectionem, invenit quia in medio patibulo praelatus titulus erat: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Hoc est quod petentibus Iudaeis Pilatus respondit: Quod scripsi, scripsi, id est, non ea scripsi, quae vobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena quod legat, unde crucem Domini recognoscat. []
Sie suchte auch die Ngel, mit denen der Herr gekreuzigt worden war, und fand sie. Aus einem lie sie ein Zaumzeug anfertigen, aus einem anderen ein Diadem, und schickte beide ihrem Sohn Konstantin.

Utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges. [] Sapienter Helena, quae crucem in capite regum locavit, ut crux Christi in regibus adoretur. Bonus itaque clavus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac vestit principum frontem, ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueverunt. Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi sit praesidium. In vertice corona, in manibus habena. Corona de cruce, ut fides luceat; habena quoque de cruce, ut potestas regat; sitque iusta moderatio, non iniusta praeceptio.
Ambrosius, De Obitu Theodosii Oratio 41-48 gek.

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 7. Kaiser Constantius II. staunt ber die Wunder der Stadt Rom
Constantius II (317361), der 3. Sohn Kaiser Konstantins, wurde zunchst Caesar eines Teils der stlichen Reichshlfte und spter Augustus, ab ca. 350 Kaiser des gesamten Imperiums. ber seinen ersten (?) Besuch in Rom im Jahr 357 berichtet der Historiker Ammianus Marcellinus Folgendes:

8a. Martyrium der heiligen Petrus und Paulus


Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit! Romam per omnem cursitant ovantque. Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi, Pauli atque Petri nobilis cruore. Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum. Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, binis dicatum caespitem tropeis, et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem bis fluxit imber sanguinis per herbas. Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis, pendere iussum praeminente ligno. Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam magistri exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro. [] Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem, iubet feriri gentium magistrum.
Prudentius, Peristephanon 12, 1-24 gek.

(1) Proinde Romam ingressus, imperii virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit ... <et> miraculorum densitate praestrictus adlocutus <est> nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus favore4 multiplici laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur . Non enim ut per civitates alias ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. (2) Deinde intra septem montium culmina per acclivitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt; lavacra in modum provinciarum exstructa; amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit; Pantheum velut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam; elatosque vertices scansili suggestu concharum priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis aeternae. (3) Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa Traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse. (4) [...] Ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.
Nach dieser Besichtigung stellte er fest, dass er solchen Wundern nur Unzureichendes hinzufgen knne.

[] Deliberans diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum... .
Ammianus Marcellinus, res gestae a fine Corneli Taciti XVI 10, 13ff. gek.

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 8b. Acta Apostolorum


Martyrium Beati Petri Apostoli a Lino Episcopo conscriptum
Petrus verkndet in Rom unermdlich die Lehren Christi besonders Nchstenliebe und Keuschheit. Das hat zur Folge, dass apud multas feminas magnus pudicitiae amor exarserit. Als sich aufgrund seiner Reden die vier Konkubinen des Stadtprfekten Agrippa diesem verweigern, droht Petrus grte Gefahr, denn das Haupt des Verderbens, nmlich der Antichrist Nero, lsst ihn in Ketten in den Kerker werfen. Dort berreden ihn die zwei von ihm bekehrten Wchter, aus dem Kerker zu fliehen.Nach anfnglicher Weigerung gibt Petrus nach. Als es nach diesem Urteil zu Unruhen kommt, appelliert Petrus an seine Anhnger:

O fideles dei, qui Christo militatis! Si caritas vestra in me vera est, nolite impedire properantem ad Christum. State ergo quieti et laeti, ut hostiam meam cum hilaritate domino offeram. Pervenit denique una cum apostolo et apparitoribus populus infinitus ad locum qui vocatur Naumachiae iuxta obeliscum Neronis in montem. Illic enim crux posita erat.
Acta Petri, 8-10, stark gekrzt und bearbeitet. In: Acta Apostolorum Apocrypha, post Constantinum Tischendorf denuo edidit Ricardus A. Lipsius. Pars prima. Mendelssohn, Leipzig 1891. S. 7 ff.

Proxima nocte valedicens fratribus profectus est solus. Ut autem portam civitatis voluit egredi, vidit sibi Christum occurrere et ait: Domine, quo vadis? Respondit ei Christus: Romam venio iterum crucifigi. Petrus: Domine, iterum crucifigeris? Et dominus: Etiam, iterum crucifigar. Petrus autem: Domine, revertar et sequar te. His dictis dominus ascendit in caelum. Petrus autem intellexit de sua dictum passione, quod in eo dominus esset passurus. Conversus in urbem rediit, glorificans deum et narrans fratribus, quod ei obvius fuisset dominus. Qui cum manifestavisset4 passionem suam, lacrimas profundebant omnes dicentes: Considera oves tuas, pastor bone, sustenta eos, quorum fides infirmior tuo sermone expetit roborari. Quibus Petrus ait: Facile est domino, ut servorum suorum corda etiam sine meae humilitatis ammonitione corroboret. Ego autem quasi servus necesse est ut domini exequar voluntatem. Si me pati pro nomine suo decreverit, exulto et laetor in gratia ipsius.
Petrus wird erneut festgenommen und dem Agrippa vorgefhrt:

Agrippa: Multa tibi est fiducia, scelerate, in plebibus quas circumvenis, atque in feminis quae tua persuasione a maritali toro discedunt. Ausus es etiam in deorum iniuriam nescio quem Christum inducere et contra sanctum ritum Romanum nescio quae inepta et vana docere. Tunc facta est facies apostoli sicut sol splendida et dixit: Video quo tendis, dux libidinum, atrocitatis inventor, innocentium persecutor. Ignoras enim gloriam in qua glorior. Et Agrippa: Quia scis me ignorare in quo gloriaris, fac cito me nosse. Petrus: Nulla sit mihi gloria nisi crux domini mei Iesu Christi, cuius ego sum servus. Et ait Agrippa: Vis ergo, ut crucifigaris sicut deus tuus est crucifixus? Petrus respondit: Non sum dignus recta cruce mundum testem facere passionis meae; sed per quaelibet supplicia opto et desidero eius sequi vestigia passionis. Tunc praefectus crucifigi iussit apostolum.

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 8c. Actus Petri cum Simone: Flugversuch mitten in Rom
Geradezu amsant ist der folgende Textausschnitt aus der Auseinandersetzung des Petrus mit Simon Magus, einem auch in der Apostelgeschichte genannten Gegenspieler des Petrus in Rom, der als Pseudo-Apostel auftrat und eine groe Zahl von Anhngern hatte. Er gilt als Begrnder der gnostischen Irrlehre.

8d. Passio Sancti Pauli Apostoli


Paulus hat nach seiner Ankunft in Rom bald groen Zulauf bei seinen Predigten. Bei einem solchen Anlass strzt der Lieblingsmundschenk Neros als Zuhrer von einem hohen Fenstersims und wird gettet. Paulus erweckt ihn wieder zum Leben. Als Nero davon erfhrt und hrt, dass auch einige seiner Gnstlinge als Anhnger des Paulus von einem unbesiegten Knig Jesus sprechen, lsst er sie in den Kerker werfen.

Adferebant ad Petrum infirmos ut sanaret ab infirmitatibus suis, et omnes sanabantur in nomine lesu Christi. Sed post dies paucos Simon dicebat se Petrum vincere tamquam non credentem1 deo vivo sed persuasioni vanae. Qui autem iam constabiliti erant in Christo, non seducebat. Nam Simon faciebat in triclinio, sed nihil verum,nihil firmum, sicut Petrus Nicostratum et ceteros fecerat sanos. Nam Petrus sequendo Simonem magum dissolvebat eum, nam ab omnibus adoriabatur et nemo illi iam nihil credebat. Novissime autem dicit Simon: Viri Romani, putatis, quod Petrus me vicit, quasi fortior sit me? Sic illum attenditis tamquam potentiorem me: seduxit enim vos. Sed cras volabo ad dominum cuius virtutem novi, quia vos caecidistis me, et ego vado ad patrem omnium et dico illi: Iniuriam mihi fecerunt filii tui; ego ad te ideo reversus sum. Alia autem die turba magna convenit ad plateam quae dicitur sacra via, ut viderent eum volantem. Etiam Petrus venit ut ipse interesset. Et venit Simon et magna voce dixit Petro: Attende, Petre, quia ad dominum vado coram populo spectante me. Dico tibi, Petre, si quid deus tuus potest, quem Iudaei occiderunt et vos lapidaverunt, qui sub illo eratis collecti, appareat quae sit fides tua: ego enim ad eum vado. En subito in alto visus est omnibus videntibus in tota urbe supra omnia templa et montes. Petrus ipse mirabatur talem visum et clamavit ad dominum Iesum Christum: Si passus fueris hunc quod conatus est facere, omnes qui crediderunt in te scandalizantur, et quaecumque dedisti per me signa erunt ficta. Citius ergo, domine, fac gratiam tuam et ostende omnibus qui me attendunt virtutem tuam. Sed non peto ut moriatur, sed aliquid in membris suis vexetur. Et continuo cecidit ad terram, fregit crus in tres partes. Tunc eum lapidantes omnes fidentes et conlaudantes dominum.
Actus Petri cum Simone, 31f., stark gekrzt und bearbeitet. In: Acta Apostolorum Apocrypha, post Constantinum Tischendorf denuo edidit Ricardus A. Lipsius. Pars prima. Mendelssohn, Leipzig 1891. S. 81 ff.

<Caesar> iussit requiri magni illius regis famulos posuitque edictum,1 ut sicubi fuissent inventi, sine interrogatione omnes Christi milites per tormenta varia punirentur. Unde multa scrutatione a ministris rei publicae servi dei quaesiti et inventi, quam plurimi perducti sunt ad praesentiam Caesaris. Inter quos et Paulus ductus est vinctus. Paulus repletus spiritu sancto tritt Nero sehr selbstbewusst entgegen und verspricht ihm Erlsung durch Bekehrung: Si et tibi visum fuerit in illum credere et ei fideliter oboedire, non te paenitebit. Ceterum noli putare, quia divitiae huius saeculi, splendor aut gloria salvare te debeant; sed si subiectus illi fueris, in perpetuum salvus eris. Cum enim venerit iudicare vivos et mortuos, devastabit huius mundi figuram per ignem. Haec audiens Nero et ira succensus, quia mundi figuram per ignem Paulus dixerat resolvendam, iussit omnes Christi milites igne cremari, Paulum autem senatus consuItu tamquam maiestatis reum secundum Romanas leges capite truncari. Tradiditque eum Longino et Megisto praefectis, ut illum extra urbem ducentes et populo spectaculum de eius occisione praebentes decollari praeciperent. Quibus Paulus sine intermissione verbum praedicabat salutis. Nach einigen Verzgerungen und der Beinahe-Bekehrung der mit der Enthauptung beauftragten Prfekten gelangen sie aus der Stadt hinaus. His dictis pervenit ad passionis locum, ubi ad orientem versus tensis in caelum manibus diutissime oravit cum lacrimis hebraice et gratias egit deo. Cumque patrio sermone consummavisset orationem, valedicens fratribus benedixit eos, in terram utrumque genu fixit et collum tetendit. Spiculator vero bracchium in altum elevans caput eius abscidit. Quod postquam a corpore praecisum fuit, nomen domini Iesu Christi hebraice clara voce personuit.
Acta Pauli, 5-16, stark gekrzt und bearbeitet. In: Acta Apostolorum Apocrypha, post Constantinum Tischendorf denuo edidit Ricardus A. Lipsius. Pars prima. Mendelssohn, Leipzig 1891. S. 28 ff.

Materialsammlung zu Projekt Rom: Additamenta 9. Das Martyrium des Heiligen Laurentius


Ado von Vienne, ab 860 Erzbischof von Vienne, gestorben 875, verfasste u. a. ein Martyrologium mit folgender Eintragung fr den heiligen Laurentius (10. August):

10. Historia de Sancto Sebastiano


Sebastianus vir Christianissimus, Narbonensis genere, civis Mediolanensis Diocletiano et Maximiano imperatoribus adeo carus erat, ut principatum ei primae cohortis traderent ... Hic militarem chlamidem ad hoc tantum ferebat, ut Christianorum animas, quas in tormentis videbat deficere, confortaret. Nolite timere, non separabuntur a vobis, sed vadunt in caelum vobis parare sidereas mansiones. ... Igitur dum beatus Sebastianus haec ex ore proferret, subito a splendore nimio de caelo descendente illuminatus est et pallio candidissimo amictus et ab angelis septem clarissimis circumdatus. Iuvenis etiam apparuit iuxta eum dans ei pacem et dicens: Tu semper mecum eris. Quem ad se vocans dixit: Ego te inter primos in palatio meo semper habui et tu contra salutem meam et deorum iniuriam hactenus latuisti. Cui Sebastianus: Pro salute tua Christum semper colui et pro statu Romani imperii Deum, qui in caelis est, semper adoravi. Tunc Diocletianus iussit eum in medium campum ligari et a militibus sagittari; qui ita eum sagittis impleverunt, ut quasi hericius videretur, et aestimantes illum mortuum abierunt. Qui intra paucos dies liberatus stans super gradum palatii imperatores venientes de malis, quae Christianis inferebant, dure redarguit. Dixerunt imperatores: Istene est Sebastianus, quem diu sagittis interfici iusseramus! Cui Sebastianus: Ad hoc me Dominus resuscitare dignatus est, ut conveniam vos et redarguam vos de malis, quae Christi famulis irrogatis. Tunc imperator tamdiu eum fustigari iussit, donec spiritum exhalaret. Fecitque corpus eius in cloacam proici, ne a Christianis pro martyre coleretur. Sanctus autem Sebastianus sequente nocte sanctae Luciae apparuit et corpus eius sibi revelavit et, ut iuxta vestigia apostolorum illud sepeliret, praecepit. Quod et factum est. Passus autem sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus.
Iacobus de Voragine, legenda aurea, gek. und editiert

1. Hic (S. Laurentius) veniens in Caelium montem, ubi erat quaedam vidua , in cuius domo multi Christiani et presbyteri et clerici absconsi manebant, tulit vestes et thesauros Ecclesiae et coepit erogare et pedes omnium Christianorum lavare. Ad cuius pedes vidua cadens Per Christum, inquit, te coniuro, ut manus tuas ponas super caput meum, quia multas infirmitates capitis patior! Beatus Laurentius facto signo crucis posuit manus super caput viduae . In domo Narcissi Christiani invenit multos Christianos congregatos et lavit pedes omnium et dedit eis de thesauro. Erat in eadem domo homo caecus, qui coepit rogare beatum Diaconem, ut poneret manum suam super oculos eius. Tunc beatus Laurentius lacrimans dixit: Dominus noster Iesus Christus, qui aperuit oculos caeci nati, ipse te illuminet! Et facto signo crucis aperti sunt oculi eius.
Es werden weitere Wunderheilungen beschrieben; schlielich erhlt der Kaiser (Ado nennt Decius, es kann aber frhestens Valerian 253-269 gewesen sein) davon Kunde und lsst den Erzdiakon ergreifen und foltern. Laurentius zeigt sich unbeeindruckt und erleidet schlielich den bekannten Mrtyrertod:

10. Allatus est autem lectus et exspoliatus beatus Laurentius vestimentis suis extensus est in cratem ferream. Et allata sunt batilla cum prunis et miserunt sub cratem ferream. Qui cum furcis ferreis coartaretur desuper, dixit Decio: Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis, quia sacrificium Deo est spiritus contribulatus. Carnifices tamen urgentes ministrabant carbones mittentes subter cratem et desuper comprimentes eum furcis ferreis. 11. Sanctus Laurentius dixit: Disce, miser, quanta est virtus Dei mei! Nam carbones tui mihi refrigerium praestant, tibi aeternum supplicium, quia ipse Dominus novit, quod accusatus non negavi. Interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago. Et vultu pulcherrimo dicebat: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, qui me confortare dignatus es! Et elevans oculos suos in Decium dixit: Ecce, miser, assasti unam partem, regyra aliam et manduca! Gratias igitur agens et glorificans Deum dixit: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia ianuas tuas ingredi merui!, et emisit spiritum.