Sie sind auf Seite 1von 5

Altre sezioni

Francesco Petrarca, epistolae metricae, 2


3. ad Bernardum Ruthenensem
Obruor immensa rerum sub mole tuarum,
Et fragiles humeros onus importabile frangit.
Quaere pares animos alibi: mihi paruus ab astris
Spiritus, atque inopis piger impetus obtigit oris.
5 Dii tecum uberius; nam mens tibi conscia coeli,
Vox adamantina est, calamus quoque ferreus omnes
Promptus ad insultus. Pleno tibi carmina cornu
Copia suppeditat, uersus breuis hora trecentos
Et septem decies excudit: longa quid ergo
10 Quod daret una dies? quot mensis et integer annus?
Multiplicare labor. Mihi paucula carmina Phoebi
Solstitiale iubar sub tarda crepuscula saepe
Traducunt. Sic tota dies consumitur; atqui
Posteritatis honos animum, et uentura nepotum
15 Iudicia exagitant. Liberrima uerba tremisco,
Ac uereor iaculis multorum occurrere inermis,
Non pretio, non blanditiis, nec amore, nec ulla
Arte satis tutus, nisi me spectata futuris
Scripta tegant, cum iam sparsus cinis iste sepulchro,
20 Officio spoliata suo cum lingua tacebit,
Et calami spes omnis erit sic insita menti.
Segnitiesque metusque morae sunt causa, nec unquam
Scribere concipio, quin saecula cuncta paranti
Occurrant. Tibi forte oculos implesse legentis
25 Est satis, atque alio famam tibi calle parasti.
O felix maiora animo studiisque secutus!
Ipse obscurus ero, proprio nisi carmine noscar.
Hinc timor, hinc studium; decies dum scripta relegi,
Haereo, contineoque domi, prohiberisque uagari,
30 Arceo. Tum licet ingeminans ad limina pulset
Nuncius, ac properet: uacuum dimittere malim,
Dedecus ille meum quam si ferat. Hunc modo morem
Posthabui, certus ueniae. Properata parumper
Ista mihi: tibi sed nimium dilata uidentur:
35 Scilicet hoc unum disconuenit inter amicos.
At paucis ne multa meis tua carmina forsan
Insultent, tua neue meum lux rideat annum,
Pace bona subsiste, precor. Meminisse decebit
Colloquium Euripidis quondam, atque Alcestidis unum;
40 Sed sileo. Subitum uidi stupuique poema:
Protinus hic Musis, tacito cum murmure dixi,
Imperat, et totum feruens Helicona gubernat.
Metra dehinc: numerans, bis, ter, quaterque quieui,
Calle fatigatus medio; mox singula mecum
45 Sedulus excutiens, sociisque ex more coactis
Ostentans, unum cunctis mirabile sensi,
Quot uario tot metra gradu, nec passibus isdem
Sic coeunt, tempusque petunt mea tecta sub unum.
Nititur haec ternis pedibus, pars illa quaternis,
50 Illa decem subnixa uolat, pars claudicat uno;
Et tamen incedunt pariter, ueloxque morantem
Exspectat, uolucremque grauis contingere certat
O utinam nostro quondam tam larga Maroni
Copia dicendi! nunquam, mihi crede, laborem

55 Lentus inexpletum seros traxisset in annos.


Nunc laeter doleamne prius? Natura poetam
Protulerat; sed iura nocent ciuilia Musis,
Distrahiturque animus. Sed enim fragmenta benigni
Sufficit ingenii studiis conferre latinis.
60 Arripe tu calamum, dextramque armare potentem,
Iliados famam et praeclaram Aeneida uictor,
Nec longus uicisse labor, post terga relinques.
Hactenus haec. Quaesita tibi tua diues habeto;
Nescio quid perplexa uelint sphingosaque; nulli
65 Aedipode soluenda reor, tibi peruia soli.
Hinc seu millenos uersus, seu millia mille
Fundat inexhausto ueniens e pectore flumen,
Quamuis pulchra quidem, quamuis sint ampla relatu;
Ni placeant paritate pedum, serieque modesta,
70 Dulcia ni fuerint animosque auctura, silebo,
Nec numerare uelim: numerus tua cura decusque
Sit licet, et celeri placeas tibi nempe Camoena.
11. ad Zoilum
Si tua per longam, saltem semel, inuide, uitam
Limina uirgineis essent calcata choreis,
Cirrheas si quando dapes fontisque sonori
Pocula gustasses; poterant mea carmina limam
5 Aequo animo tolerare tuam. Nunc, censor inepte,
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Claudicet omnis
Versus enim quamquam; te iudice, tutus abibo:
Aethera transcendam; nunquam tibi, caece, uidebor.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Sydera nostros
10 Spectarunt ortus toto distantia coelo.
Dat Saturnus opes amplas tibi, pectus auarum,
At tardum ingenium gelidumque, et molle cerebrum.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Census honestus
Contentus animus modicis et nulla cupido
15 Est mihi, Musarum studium, mens semper in actu;
Has melior largitur opes Cyllenius ardens.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Publica fama est
Edictis te Virgilium comitesque pudendis
Exclusisse domo; metuunt ea nomina serui;
20 Quosque, ais, urbe Plato pepulit, nos pellimus aula.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Pellere porro
Non opus: abfuerant semper limenque superbum
Horruerant. Frustra precibus, mihi crede, uocares
Tendentes alio, melioraque claustra sequentes.
25 Quid tibi cum Musis? quid mecum? Parce poetis,
Exulibus iam parce tuis, sacrisque profanum
Pyeriis auerte caput linguamque coerce,
Ignotis ne caeca uiis calcaribus acta
Corruat inuidiae. Sic fercula, pinguia uentri,
30 Dulce merum mollisque thorus contingat inerti:
Sic tibi turgentes auro Rhamnusia fiscos
Aggeret, argenti montes superaddat, et aeris:
India sic thalamos crustis circumdet eburnis,
Et premat Oceanus spoliis te nobilis algae,
35 Imbellesque manus illustret iaspide crebra;
Nulla tuos hederae constringant brachia truncos;
Non segetem myrtus, non delphica laurus obumbret.
At ficus oleasque tibi uinetaque tellus
Sufficiat, largoque fluat uindemia Baccho;
40 Vinitor ipse nihil fessus, nil poscat arator.

Sic cumulent omnes tua gaudia; nullus egenti


Sit locus, atque fores inopi claudantur amico.
Solus hians felixque tibi, nullisque grauatus
Hospitibus, numeres gazas obsessus ab illis,
45 Semper crescentis sitiens speculator acerui.
Pone modum uerbis, crassae te redde quieti;
Vel nostros damnare ferox iam desine uersus,
Vel dictum ratione proba. Si displicet autor,
Illa placebit enim. Sed quid rationis ad hostem
50 De ratione loquor? Quin desine, censor inepte,
Et duo sub memori prouerbia pectore uersa:
Artem quisque suam doceat. Sus nulla Mineruam.
12. ad Luchinum Vicecomitem
Argolicas si fama uolans uulgata per urbes
Arboris Ausonie quondam, dum splenduit etas
Aurea Saturno terris regnante, fuisset,
Vt reor, Eurysteus nunquam tot ferre labores
5 Cogeret Alcidem, sua ditia poma draconi
Ortulus Hesperidum male custoditus haberat.
Hoc potius mandaret opus, nec uinceret aurum
Natiui dulcoris opes. Felicius omni
Es, Latium, tellure quidem prefertilis ora
10 Italie, quam fulua Ceres uiridisque Minerua,
Purpureus quam Bachus amat: tu frondea capris,
Florea mellificis apibus pecorique uicissim
Pascua et irriguis late pulcherrima pratis;
Tu redolens ortis, uariis scatebrosa metallis,
15 Arboribusque uirens, siluis umbrosa uetustis
Alitibusque ferisque frequens, uenatibus apta
Aucupioque placens, lacubus piscosa profundis,
Fluminibus distincta uagis et portubus omne
Tuta latus duplicique sedens circumflua ponto,
20 Mirificis insignis aquis et aprica recuruis
Vallibus assurgensque iugis estate niuosis,
Perque hiemes medias ad litora uere benigno
Temperieque fruens, celo tranquilla sereno
Semper odoriferis nebulas purgantibus auris,
25 Vrbibus ampla tuis atque arcibus alta tremendis,
Consilioque uigens populisque inuicta superbis
Et terra pelagoque potens ac rite supremum
Imperium testata situ, ceu calcibus orbem
Concutias; stimulique loco pretendis Hydruntem
30 Brundusiumque biceps arctois obicis undis.
At matutini qua prospicis ostia Phebi
Flexa Crotona tegit Graiumque a stirpe Tarentum
Planta pedis; Regium zephyros a pollice frangit,
Neapolis sure medium, femur occupat altum
35 Ianua et exstantes thirreno in flumine Pise.
Vrbs Venetum diuersa tenet ueterisque Rauenne
Menia et Ariminum terrarum terminus olim
Ac salis Adriaci rabiem que despicit Ancon.
Quid Mediolanum, medias quod grande medullas
40 Robur alit, Patauumque potens fortemque Veronam?
Quid modo te memorem, studiosa Bononia, uel quid
Te, genitrix mea cara loquar, Florentia, quondam,
Squalida nunc populique manu lacerata furentis
Ac nusquam iam stare ualens? Quid carmine longo
45 Litus utrunque maris? medii quid persequar imum
Montis utrunque latus? Series immensa! Reate

Centron habet, ualidoque ingens stat poplite Roma


Cunta mouens rerumque caput, domus alta Tonantis
Ac sedes terrena Dei terrorque subacti
50 Orbis et innumeris celo exequata triumphis.
Salue, bellipotens regio pacisque magistra,
Ingeniis ornata sacris conditaque dulci
Eloquio, excellens cuntas quas maximus ambit
Occeanus nullique satis laudata, uirorum
55 Et legum generosa parens, michi latius ipsi
Forte alio cantanda loco! Nunc obtulit arbor
Materiam fecunda breuem. Quod dulcia tellus
Itala de ramis tegeret non aurea poma
Iudice certa loquor gustu. Pars ultima laudum,
60 En glaciale pirum se se commendat abunde.
16. ad Barbatum Sulmonensem
Dulcis amice, uale. Tua si michi semper imago
It presens mecumque sedet mecumque quiescit,
Redde uices; non atra palus Acherontis opaci
Turbida somnifero dirimat nec gurgite Lethe
5 Omnipotens quos iunxit Amor. Nunc corpore paulum
Distrahimur; sic fata iubent, sic uelle necesse est:
Tu Capuam tergo Capreasque a pectore semper,
Puteolos dextra et phrygii tibicinis ossa,
At leua Silerimque procul bifidumque Veseuum
10 Aspicis, equoreo, resonantia litora fluctu
Meniaque ampla tenens quibus est a uirgine nomen
Vrbibus atque ubi iam fuerat gens una duabus,
Nunc gentes una urbe due populusque biformis.
Hic: sine me remanes immo mecum omnibus horis
15 Omnibus atque locis; sed enim me dextera regis
Ripa Padi leuumque patris latus Apennini
Aruaque pontifrago circum contermina Parme
Nunc reducem exspectant Planeque umbracula Silue;
Namque ibi pyerius gelidum me contigit ardor.
20 Africa nostra michi longum intermissa iacebat;
Exciuit locus ingenium lapsumque repente
Restituit calamum; memini; me nulla profecto
Ingratum factura dies. Stat colle uirenti
Silua ingens, Planeque tenet licet ardua nomen.
25 Hic solem procul aerias auertere fagos
Ac teneras uariare solum concorditer herbas
Mensibus estiuis uideas; hic brachia Cancri
Temperat unda recens, atque ora iubamque Leonis
Dulces uicinis feriunt ex montibus aure.
30 Impendent iuga celsa super celumque lacessunt;
Gallia sub pedibus iacet Itala tota sedenti,
Contra autem Hesperie cernuntur terminus Alpes.
Mille nemus uolucrum species ac mille ferarum
Circumeunt habitantque sacrum gelidusque per umbram
35 Fons ruit; irriguo pubescunt gramina flexu.
Floreus in medio torus est, quem cespite nullo
Erexit manus artificis, sed amica poetis
Ipsa suis natura locum meditata creauit.
Hic auium cantus fontis cum murmure blandos
40 Conciliant somnos; gratum parat herba cubile,
Fronde tegunt rami, mons flamina submouet Austri;
Horridus hunc metuit pedibus uiolare subulcus,
Rusticus hunc rastris digitoque hunc signat et alto
Siluarum trepidus ueneratur ab aggere custos.

45 Intus odor mirus statioque simillima Campis


Elysiis profugisque domus placidissima Musis.
Deferor huc solus furtim sociosque fefelli.
Tunc cum prima michi que strinxit tempora laurus
Aruerat nondum, flexum uix Cynthia callem,
50 Postquam Roma nouum tulit ad Capitolia uatem,
Transierat, pompeque tumens fortasse recenti
Nescio quid tacita insolitum sub mente mouebam;
Obstupui, rediitque uage uetus Africa menti.
Cetera reiciens, operi mea dextra relicto
55 Redditur; inde loco locus hic michi carior omni.
Nunc reuidere uelim cepti michi conscius alti
Extremamque manum longo imposuisse labori,
Quem traxit fortuna diu. Si dextra fauebunt
Sidera, tum tandem incipiet secura uagari
60 Africa per Latium studio redimita supremo
Scipiadesque meus. Quodsi uiuacior annos
Parca trahit, quid mens agitet fortasse requires,
Hoc unum tibi subtrahimus; sed amare laborem
Propositum, et segnes a limine pellere curas.

Das könnte Ihnen auch gefallen