Sie sind auf Seite 1von 4

Francesco Petrarca, epistola ad Reinaldum Veronensem

Reinaldus Veronensis Francisco Florentino


Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis
Abdicat, urbs: cele<b>rem reddit Arena locum.
Est multis dotata bonis: qua uergit in Austrum
Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres;
5 Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores
Discedunt: Bromius hac sua dona colit.
Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi:
Ex re nomen habet, sors magis apta deis.
Cuius mira loci quia nunquam scribere possem,
10
Exiguum uereor inseruisse stilum.
Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis;
Subcaua stat glacies, antra gelata iuuant.
Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes
Suffi<ci>t? Hec omnes despicit unda lacus.
15 Pretereo fontes et euntes fontibus amnes
Quos reor amnicolas incoluisse deas.
Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes,
Collis habet lapides in quibus - adde fidem In quibus astrorum tantum quit celica uirtus.
20
Verior effigies effigiata iacet.
Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam
Tendit apostolici: <te> rogo, mitis ades.
Esto quod hic propria mereatur dote fauorem,
Addo precem, pocior sit fauor oro prece.
25 Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur
Mens tua sub prima fronte stupere potest.
Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum
- Si nescis - cele<b>rem conspicuumque facit,
Precipueque michi, populis qui carmina sciri
30
Que tua composuit docta Minerua dedi.
Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur,
Conueniens cetus in tua uerba fremit.
Hic tua gramaticis, hic ius ciuile professis
Exposui circum carmina stante choro.
35 In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes
Et tua promeruit grata camena decus.
Hic, status Ytalie cum deploratur et Vrbi
Aduentum sponsi frons lacrimosa petit,
Laudis adepta tue non paruum gloria muse
40
Qualiacunque penes nostra theatra fuit.
Iam geminum uulgatur opus, iam fama per urbem
Est uaga, censeris iamque poeta nouus.
Si tua quid condet nouitatis musa, sub orbem
Fac ueniat nostrum, sic puto pluris erit.
responsio Francisci Florentini ad Reinaldum
Fama quidem nostras iam dudum uexit ad aures
Magnifici titulos et monumenta loci;
Munera nec Cereris tantum uel dona Liei
<>
5 Frondosumque nemus passimque in uallibus imis
Hac illac domitos indomitosque greges,
Aut simul auratis habitatas piscibus undas
Antraque nympharum concelebrata choris;
Sed maiora canit patrie preconia uestre
10
Seminaque immensis uberiora bonis.

Illa michi tellus placeat que ferre uirorum


Egregiam segetem celitus aucta solet.
Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis
Nomina clara ducum tollat ad astra cane<n>s?
15 Hinc etiam illustres calamo florente poetas
Vidimus emeritam nectere fronde comam.
Mantua preclaro quantum confidit alumpno,
Corduba uel Sulmo ciuibus altisonis,
Vrbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum
20
Suspicit et summis comparat ingeniis.
Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur
Sacraque temporibus debita uitta tuis.
Hec tacitus <dixi>, non eloquar: omnis aput me
Cesset adulandi mens inhonesta uiro.
25 Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda reuertor
Gramina, que uester nutrit amenus ager.
Neue quis id falso famam putet ore locutam
Meque renarrantem uulgus inane sequi,
Ex locuplete domo generosos suscipe testes:
30
Nomina pretereo, nam tibi nota reor.
Est uetus historie series, sed nostra recurrit
Secula dinumerans anxia cura retro.
Gallia cum populis grauidam iam solueret aluum,
<>
35 Diuerso celi tractu confinia mundi
Vltima compleuit gentibus innumeris.
Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum,
Excipit hos patulo Grecia blanda sinu,
Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis
40
Nomina permiscens mox aliena suis.
At quos Hesperie sors in regione Tegea
Exposuit, uestris inualuere iugis,
Quique niues gelidas glaciemue atque horrida Reni
Murmura pertulerant asperiore situ,
45 Lene solum, puros latices auramque sereni
Etheris experti, constupuere animis
Vinaque laturos, que nondum nouerat Arthos,
In patriam certos mittere cura fuit.
Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes
50
Et blandum inflexit barbara corda bonum.
Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem
Et placitum est cunctis Ytala rura sequi.
Ergo iter Ytaliam uersus collesque uinosos
Transtulit affectus, nec grauis ille labor.
55 Hos Mediolanum, celebrem modo uiribus urbem,
Veronamque tuam constat habere patres.
Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime
Sedibus antiquis elicuisse uiros.
Hec michi fortassis prius ignorata putasti
60
Exilioque acies consenuisse meas.
Sic uobis ignara Deus dat pectora ueri,
Sic procul a uestro labitur orbe dies:
Simus et Ausonia quamuis tellure remoti,
Cor tamen est illic, corpore quicquid agam.
65 Verum ego nunc uideo quo sim progressus et ultra
Auferor ac culpe blandior ipse mee.
<>
<>
Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto:
70
Vinceris hoc uno, cetera uictor habe.

Vilibus ex multis preciosus surgit aceruus:


Tale fit ex tanto nobiliusque redit,
Pensaturque auro stipule uis ampla. Quid auro
Carius aut stipula uilius esse potest?
75 Procedo, iuuenemque tuum, qui multa magistri
Signa refert, alacri fronte - quod ipse iubes Artius et geminis animi complectimur ulnis.
Est sibi sub nostro pectore parta domus.
Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris
80
Nec semel in dubiis cognita pura fides,
Hunc manus apta graues hominum compescere curas
Et non uulgaris spiritus ore micans,
Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum
Efficit et stimulos ingeminat lateri.
85 Que dum se uariis redimita coloribus effert,
Compulit ut legerem terque quaterque libens;
Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi
Verteret in dubium quod michi mentis erat.
Nam quod nostra foro uolitent noua carmina uestro
90
Et iuuat et uereor ne nimis alta petant.
Non ego uentosam Rodani transcendere ripam
Speraui - fateor - nec procul illa legi.
Hiis, ubi celicole longe michi tedia uite
Sanxerunt, satis est me resonare locis.
95 Hic nocet ingenio celi inclemencia nostro
Et uulgi strepitus ambicione fremens.
Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri
Aptatum Grais uatibus ac Latiis
Inuidisse meo gaudet fortuna labori,
100
Quamquam ea despiciens ad meliora feror.
Vndique per uicos miseris lassata querelis
Agmina conspicies, pondere pressa graui.
In partes minimas tenuem proscindere nummum
Gloria multorum est precipuumque decus.
105 Cernimus exiguo uiuentes querere multa
Custodesque auro succubuisse suo.
Ingratum heredem studio dum tollat auaro,
Hic uigilat demens et sibi semper inops.
Hic predulce manu rigidas tractare secures
110
Dum putat et fasces pondus habere negat,
Mane uagus populi rapitur per limina, sero
Ad trepidas noctes peruigilesque redit.
Alter inexpletum siciens et toruus honori
Imminet et uetitum post dyadema gemit.
115 Hec inter, uacuum curis, Helicona uidere
Fonteque Castalio tingere labra, puta,
Non uacat: impellunt alio nos turbine uenti
Et uehimur rapidum qua tulit estus iter.
Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi
120
Si liceat stabiles equora ferre gradus,
Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam
Immotus pelago monstra nec: ulla paue<n>s.
Ante igitur tutum est quam puppis uicta fatiscat
Flectere sollicito carbasa fessa pede
125 Securumque procul quam primum attingere portum,
Turbida terribili dum furit unda Notho.
Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum
Pandat iter nec se deneget ipse ducem.
Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus
130
Molior - id paucis insinuasse uelim,

Tu tamen ex paucis -; et, si fortuna secundet


Consiliumque regat quod modo mente tego
Vt fugiam mundum, ne me prior ille relinquat
Neu michi postremum dixerit ante "uale",
135 Spero quod ingenio magnum locus alter inherti
Calcar erit, pennas et dabit ille nouas.
Floridiora equidem tunc carmina nostra uidebis.
Interea tamen hec qualiacunque lege
Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum
140
Tempus habere cupit, quod michi fata negant.
Si quicquam Ytalie uisurum litora posthac:
Scribere contigerit, tu prius hospes eris.

Das könnte Ihnen auch gefallen