Sie sind auf Seite 1von 3

LATN

ALEXANDER LEN VEGA


STUDIUM LATINUM [LECCIN I: TEXTO]

Atticus Marcum Tullium amicum visitat

Marcus Tullius prope municipium Arpinum natus est. Municipium Arpinum Marci Tullii patria
est. Titus Pomponius Atticus amicus M. Tullium visitat. Quintus, M. Tullii frater, adest. Marcus et
Quintus amico villam, ubi nati sunt, hortumque in villa situm monstrant. Atticus amicis magnam
gratiam habet. Verba amicorum Atticum delectant et movent; Atticus verbis amicorum delecta-
tur et movetur. Verba amicorum libenter audit. Cum amicis ambulare et verba amicorum audire
Atticum delectat. Marcus et Quintus cum Attico iuxta fluvium Fibrenum ambulant. In fluvio insu-
la amoena est. Natura loci et fluvii et insulae et villae Atticum delectat. Locus Attico ex epistulis
amicorum notus est. Atticus locum laudat: "Hic locus laudari debet: vere amoenus est". Amici ri-
pae fluvii appropinquant; e ripa ponticulus ligneus ad insulam pertinet. Atticus locum mutare et
in insulam transire vult. Amici fluvium transeunt et ad insulam veniunt. Ibi in umbra esse et de
philosophia disputare volunt. Multas horas in insula manent. Atticus diutius apud amicos mane-
re non potest. Amici Atticum retinere non possunt. Atticus retineri non potest. Romam redire
vult. M. Tullius patriam et villam suam amat; saepe Arpinum it et loca amoena perlustrat. Atti-
cus autem libenter in Graeciam it. In clarum oppidum Graeciae, Corinthum, navigat. Corinthus
ad oram maritimam sita est. Inde Atticus Athenas it. Multi Romani in Graeciam eunt. Clara oppi-
da Graeciae obeunt; ibi verba philosophorum Graecorum audiunt. Verbis philosophorum delec-
tantur, moventur, erudiuntur; verbis philosophorum erudiri volunt. Incolae Athenarum Attico
magnam gratiam habent. Nam Atticus incolas pecunia adiuvat; incolis pecuniam praebet. Itaque
incolae grati Atticum laudant.

LATN
ALEXANDER LEN VEGA
STUDIUM LATINUM [LECCIN I: VOCABULARIO]

I. SUSTANTIVOS
- Arpinum, -i. n. Arpino.
- Marcus, -i. m. Marco.
- Athenae, -arum. f. Atenas.
- Pomponius, -ii. m. Pomponio.
- Atticus, -i. m. tico.
- Quintus, -i. m. Quinto.
- Corinthus, -i. f. Corinto.
- Roma, -ae. f. Roma.
- Fibrenus, -i. m. Fibreno.
- Titus, -i. m. Tito.
- Graecia, -ae. f. Grecia.
- Tullius, -ii. m. Tulio.


- amicus, -i. m. amigo.
- oppidum, -i. n. ciudad.
- epistula, -ae. f. carta.
- ora (maritima), -ae. f. orilla, (costa).
- fluvius, -ii. m. ro.
- patria, -ae. f. patria.
- frater, -tris. m. hermano.
- pecunia, -ae. f. dinero.
- gratia, -ae. f. agradecimiento, gratitud.
- philosophia, -ae. f. filosofa.
- hora, -ae. f. hora.
- philosophus, -i. m. filsofo.
- hortus, -i. m. jardn, huerto.
- ponticulus, -i. m. puentecito.
- incola, -ae. m./f. habitante.
- ripa, -ae. f. ribera, orilla.
- insula, -ae. f. isla.
- umbra, -ae. f. sombra.
- locus, -i. m. lugar.
- verbum, -i. n. palabra.
- municipium, -ii. n. municipio.
- villa, -ae. f. villa, casa de campo.
- natura, -ae. f. naturaleza, disposicin.


II. ADJETIVOS
- amoenus, -a, -um. ameno, agradable.
- maritimus, -a, -um. de mar, marina.
- clarus, -a, -um. famoso.
- multus, -a, -um. mucho.
- Graecus, -a, -um. griego.
- notus, -a, -um. conocido.
- gratus, -a, -um. agradecido.
- Romanus, -a, -um. romano.
- hic, haec, hoc. este.
- situs, -a, -um. situado.
- ligneus, -a, -um. de madera.
- suus, -a, -um. su.
- magnus, -a, -um. grande.


III. VERBOS
- ad-iuvo, -iuvi, -iutum, -are. ayudar.
- moveo, movi, motum, -ere. (con)mover.
- ad-sum, -fui, -esse. estar presente.
- muto, -avi, -atum, -are. cambiar.
- ambulo, -avi, -atum, -are. caminar, pasear.
- nascor, natus sum, nasci. nacer.
- amo, -avi, -atum, -are. amar.
- navigo, -avi, -atum, -are. navegar.
- ap-propinquo, -avi, -atum, -are. acercarse a. - ob-eo, -ivi, -itum, -ire. ir a.
- audio, -ivi, -itum, -ire. or, escuchar.
- per-lustro, -avi, -atum, -are. recorrer.
- debeo, -ui, -itum, -ere. deber.
- per-tineo, -ui, -ere. extenderse.

- delecto, -avi, -atum, -are. deleitar.


- dis-puto, -avi, -atum, -are. discutir, disertar.
- eo, ivi, itum, ire. ir.
- e-rudio, -ivi, -itum, -ire. instruir, formar.
- habeo, -ui, -itum, -ere. tener.
+ gratiam + dativo. estar agradecido con.
- laudo, -avi, -atum, -are. alabar, elogiar.
- maneo, -nsi, -nsum, -ere. detenerse, permane-
- cer.
- monstro, -avi, -atum, -are. mostrar.

IV. PREPOSICIONES
- ad + acusativo. a, hacia.
- apud + acusativo. junto a, entre.
- cum + ablativo. (junto) con, en compaa de.
- de + ablativo. de, sobre.
- e(x) + ablativo. (a partir) de, desde.

V. CONJUNCIONES
- autem. mas, pero.
- et. y.
- itaque. as pues.

VI. ADVERBIOS
- diutius. por ms tiempo.
- ibi. all.
- inde. de all.
- libenter. con gusto.

- pos-sum, potui, posse. poder.


- prae-beo, -ui, -itum, -ere. ofrecer, dar.
- red-eo, -ivi, -itum, -ire. regresar, volver.
- re-tineo, -ui, -tentum, -ere. retener, detener.
- sum, fui, esse. ser, estar, haber.
- trans-eo, -ivi, -itum, -ire. pasar, atravesar.
- venio, veni, ventum, -ire. venir, llegar.
- visito, -avi, -atum, -are. visitar.
- volo, volui, velle. querer.

- in + ablativo. en.
- in + acusativo. hacia (dentro).
- iuxta + acusativo. junto a, cerca de.
- prope + acusativo. cerca de.

- nam. pues, porque.
- -que. y.

- non. no.
- saepe. a menudo, con frecuencia.
- ubi. donde.
- vere. en verdad.

Das könnte Ihnen auch gefallen