Sie sind auf Seite 1von 13

LENGUA Y CULTURA LATINAS I

EJERCITACIN
Liliana Pgolo
Martn Pozzi
con la colaboracin de
Soledad Bohdziewicz
Julieta Cardigni
Mara Victoria Coce
Silvina Schvarz
Eleonora Tola

EJERCITACIN
PARA LAS CLASES TERICAS
a) Adjetivos de primera clase - Verbo sum
1) Divitiarum et formae gloria fluxa [] est. (Sal. Cat. 1.4)
2) Albius vir bonus est et vehementer idoneus. (Q. Servilius Caespio)
3) Sunt geminae Somni portae (Virg., Aen., 6.893)
4) O philosophia, vitae magistra es.
5) Oleum est magnum donum Minervae.
b) Presente, imperfecto y futuro activo de todas las conjugaciones y de sum
1) Amat victoria curam. (Catul. 62.16)
2) Dat veniam corvis, vexat censura columbas. (Juv. 2.63)
3) Acerba fata Romanos agunt (Hor.Epo. 7.17)
4) Pueri circum innuptae puellae / sacra canunt (Verg., Aen. 2.238-239)
5) Amica [...] / [...] superat tua forma puellas. (C.B.)
6) Iam Catullus obdurat, / nec te requiret nec rogabit (Cat. 8.12-13)
7) Silvius deinde regnat, Ascanii filius (Liv., 1.3.6)
8) Lucretiam [] maestam in cubiculo inveniunt. (Liv., 1.58.6)
c) Tercera declinacin en -i y en consonante
1) Iam vaga caelo sidera Aurora fugat. (Sen. Octav. 1)
2) Vincam saevos tigres. (Sen. Octav. 86)
3) Apes enim ego divinas bestias puto. (Petr. Sat. 56.6)
4) Sapientia paci favet et genus humanum ad concordiam vocat. (Sen. Ep. 90.26)
5) Malus clandestinus est amor, damnum est merum. (Pl. Curc. 49)
6) Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat (Verg., Aen. 1.150).
7) Vastae tum in his locis solitudines erant. (Liv., 1.4.6)
8) Vos, di, testes facio. (Liv. 1. 59. 1. 4)
9) Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus / conveniunt (Verg., Aen. 1.699-700)
10) Fortunate senex, ergo tua rura manebunt. (Verg. B. 1.46).
d) Adjetivos de segunda clase
1) Nunc nemora ingenti vento, nunc littora plangunt. (Verg. G. 1.334)
2) Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant / flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(Ov. Met. 1.112-113)
3) Catilina omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas
habebat. (Sal. Cat. 14)
4) Te sapientem et appellant et existimant. (Cic. Amic. 2)
5) Sum felix et felix manebo (Ov. Met. 6.193)
e) Imperativo - Grados de significacin de adjetivos y adverbios
1) Pelle humum pedibus, [...] / pineam quate taedam! (Catul. 61.14-15)
2) Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito. (Flav. Cap., Orth. 97.9)
3) Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius. (Hor. C. 3.30.1-2)
4) Maiora populus semper a summo exigit. (Sen. Octav. 575)
2

5) Revocate animos maestumque timorem / mittite (Verg., Aen. 1.202-203)


6) Cinge tempora floribus / [] olentis amaraci (Cat., 61.6-7)
7) Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum / exercete odiis cinerique haec mittite
nostro / munera; nullus amor populis nec foedera sunto. (Virg., Aen., 4.622-624)
8) Iustior est animo ventus et unda tuo. (Ov. H. 7.44)
9) Sperne mores transmarinos, mille habent offucias. Cive Romano per orbem nemo vivit
rectius. (Flor., Anth. 250R)
10) Ephesiae Dianae fanum est nobilissimum maximum pulcherrimumque orbis terrarum.
(Ampel., Liber memorialis 8.10)
f) Perfecto, voz activa
1) Multa dixit de magnitudine deorum. (Sen. Apocol. 9.3)
2) Britannis primus imposuit iugum. (Sen. Octav. 41)
3) Caesar ad fines Belgarum pervenit. (Caes. B.G. 2.2)
4) Fulsere vere candidi tibi soles. (Catul. 8.8)
5) Tu gladium commilitonis tui cruore tinxisti. (Calp. Flac., Decl. 3.14)
6) Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere colonii) / Carthago (Verg., Aen. 1.12-13)
7) Intonuere poli et crebris micat ignibus aether (Verg., Aen. 1.90)
8)[Hadrianus] fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit, in circo multas feras et saepe centum leones interfecit, militares pyrrichas
populo frequenter exhibuit, gladiatores frequenter spectavit. (SHA, Hadr. 19.6)
9)Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros / exanimumque auro corpus vendebat
Achilles. (Verg., Aen. 1.483-484)
10) O philosophia, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. (Cic. Tusc.
5.2)
g) Cuarta declinacin - Quinta declinacin - Voz pasiva, infectum
1) Laeti interdum nuntii vulgabantur. (Tac. A. 5)
2) Populus militia atque inopia urgebatur, praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. (Sall. I. 41.7).
3) Nemus frondibus ornatur, / sic per frondes renovatur. (C.B.)
4) Iam nova progenies caelo demittitur alto (Verg. B. 4. 7)
5) At domus interior gemitu miseroque tumultu / miscetur (Verg., Aen. 2486-487)
6) Diffugient comites et nocte tegentur opaca: / speluncam Dido dux et Troianus [] /
devenient. (Virg., Aen., 4.123-125)
7) Per varios casus, [] / tendimus in Latium (Verg., Aen. 1.204-205)
8) Ancora de prora iacitur; stant litore puppes. (Virg., Aen., 6. 901)
9) Cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. (Verg. G. 3.88)
10) Tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures. (Catul. 51.10-11)
h) Morfologa de los participios - Voz pasiva, perfectum
1) Sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt.
(Tac. A. 1)
2) Anno post initium Samnitici belli tricesimo aqua Appia in urbem inducta est <ab> Appio Claudio Crasso censore. (Front., Aq. 5.1)
3) Tarquinius Superbus [...] ob nimiam superbiam regno pulsus est. (Ampel., Libermemorialis 17.1)
4) Primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est. (Ampel., Liber memorialis 46.2)
5) Iam primum adulescens Catilina multa [] stupra fecerat. (Sal., Cat.15)

i) Pronombres demostrativos y relativos - Proposiciones adjetivas


1) Omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. (Sen. Ep. 95.52)
2) Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur. (Cic. Lael. 64)
3) Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat, iubet ire et explorare.
(Sen. Apocol. 5.3)
4) Itaque tum Scevola [] exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia []. Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo. (Cic., Lae.,
1.3)
5) Audite vero, optimi viri, ea, quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. (Cic., Lae., 10.33)
6) Portitor has horrendua aquas et flumina servat / [] Charon, cui plurima mento / canities inculta iacet. (Virg., Aen., 6.298-300)
7) Cultrum, quem sub veste habebat (Lucretia), eum in corde defigit et moribunda cecidit.
Conclamat vir paterque. (Liv., 1.58.12)
8) Orbis terrarum quem nos colimus in tres partes dividitur, totidemque nomina: Asia,
quae est inter Tanain et Nilum; Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum; Europa, quae est inter fretum et Tanain. (Ampel., Liber memorialis 6.2)
9) [Mirus est] Leucade mons unde se Sappho deiecit propter virum; in summo monte
fanum est Apollinis, ubi sacra fiunt. (Ampel., Liber memorialis 8.4)
10) Litterae omnes aut vocales dicuntur aut consonantes. vocales sunt quae et sonis
singularibus constant et solae syllabas faciunt, sine quibus nulla syllaba procreatur.
(Frag. Bob. 538.10)
j) Ablativo absoluto
1) Iulius Caesar Augustus [...] perpacatis omnibus provinciis exercitus toto orbe terrarum
disposuit et Romanum imperium ordinavit. (Ampel., Liber memorialis 18.21)
2) Diis adiuvantibus, nobis vigilantibus, populo romano consentiente, erimus brevi tempore liberi! (Cic. Phil. 3.14)
3) Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis, veteribus
clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis [...] reliquis rebus eorum gratia
dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. (Caes. B.G. 6.12.6)
4) Hac pugna pugnata, (Hannibal) Romam profextus est nullo resistente. In propinquis urbis montibus moratus est. (C. Nep., 23.5)
5) Hannibal, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit
in finibus Cyrenaeorum. (C. Nep., 23.8)
6) Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus / fata renarrabat divum, cursusque docebat.
(Virg., Aen., 3.716-717)
7) His demum exactis perfecto munere divae / devenere locos laetos et amoena virecta /
fortunatorum nemorum sedesque beatas. (Virg., Aen., 6.637-639)
8) Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem rediit. (Liv. 5.49.7)
9) Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. (Cic. Bell. Civ.
3, 12)
10) Palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustum geremus. (Cic. Cat. 2.1)
k) Completivas de acusativo + infinitivo
1) Milites in campo iubet galeari et ad pugnam parari. (B. Afr. 12.3)
2) Intelleges non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse.
(Cic. Rep. II.16)
4

3) Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse. (Cic. S.Rosc. 147)
4) In senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem. (Sen. Apocol. 1.3)
5) Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos. Unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres
nostros appellatum esse sapientem. (Cic., Lae., 2.6)
6) Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus), bis
una consules, collegas in censura. (Cic., Lae., 11.39)
7) Videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. (Cic.
Cat. 1.5.11)
8) Scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. (Sen. Apocol. 1.2)
9) Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum. (Sen. Apocol. 5.2)
10) Dicit non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum, nec ullius
gentis notae. (Sen. Apocol. 5.2)
l) Perifrsticas activas y pasivas
1) Hoc tibi faciendum est hoc tempore. (Q.Cic. Pet. 19)
2) Pulchrum cum h scribendum [est] , sepulcrum sine h. (Flav. Cap. Orth. 92.10)
3) Ratione non ui uincenda adolescentia est. (Publ. Syr., Sent.)
4) Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurta, rege Numidarum, gessit.
(Sal. Iug. 5)
5) Est nobis haec diligentia semper adhibenda. (Cic. Or. 2.35)
6) Non enim vivunt, sed victuri sunt. (Sen. Ep. 45.12)

EJERCITACIN
PARA LAS CLASES PRCTICAS
TRABAJO PRCTICO 1
Prosodia - Primera declinacin

1. Consonantes
a) Kalendae - Kaeso
b) quamquam - eloquentia - aquila - frequens - quisque - aqua - antiquus
c) cedrus - caput - censor - centum - sacer - lucens - sacerdos
d) glans - sanguis - ego - pingue - magnus - magis - anguis
e) hasta - herba - honor - cohors - dehinc
f) chorus - philtrum - zona - pulcher - philologia - zeugma - phalanx - thema - machina - philosophia
g) rex - salix - fax - furax - grex - lux - nex - pax - saxum
h) gallus - succus - agger - terra - flamma - collis - cassus - mille - currus
2. Vocales y semivocales
a) pyra - typus - zygis - hypogeum
b) iactus - ictus - iam - ilex - Caius - maior - dubius - peior - cuius - etiam - iudex - requiem - ius - hiatus
idem - ibis - idus - inde - infans
c) uulnus - urbs - auis - unus - durus - uerbum - umbra - ullus - uerus - paruus - uxor - riuus - flauus - uisus uirtus - ualor - uinum - uer - uates - ueto
3. Diptongos
a) aurum - aura - auctor - caute - causa - laus - laurus - pauper - saucius - paucus
b) quaero - caelum - rosae - saepe - saeta - Caesar - praeda - paene
c) poena - moenia - foedus - foetor - moechus / poema - poeta - coepi - coegi
d) heu - neu - ceu - eheu - heus - huic - cui - hui
4. Colocar la cantidad que corresponda a cada slaba y leer las siguientes palabras:
flumen - cena - tectum - extra - strages - puppis - longitudo - honestus - dignitas - dominus - Rhodanus - infelix
- strideo - viator - antecello - laetitia - ianua - sagitta - divitiae - insidiae - auriga - aquila - noctua - anguilla somnium - callidus - exemplum - colloquia - iuxta
5. Enunciar, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes palabras:
insula - agricolarum - tenebris - puellae - angustias - reginis - ancillam - nautae - dearum - pugnam - diligentia indutiae - ianuam - incolis - divitiarum - reliquiae - copiam - litteram - Romae - Athenis - poetis - aquilas - pennis - undas - aurigae - aulis - nuptias
6. Analizar y pasar al singular o al plural las siguientes construcciones:
filia nautae - rosae puellarum - turba incolarum - ancillarum lacrimae - columbas et luscinias - victoriam copiarum - divitiae dominae - nuptiae puellae - agricolarum insulis - filiae agricolae
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 2
Segunda declinacin

1. Enunciar, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes palabras:


amici - generos - domine - aprum - populo - templis - equos - discipulos - dona - agnis - vulgus - proeliorum lupis - sociorum - fili - deorum - fagus - pirum - viros - pino - malus - soceri - filii - Mercuri - diis - nunti - agnus
humi - consilium- morbos
2. Analizar y pasar al singular o al plural las siguientes construcciones:
fagi agricolarum - dei filius - imperii viri - populorum bella - pueri et magistri - viros et pueros - domini amicis dominae servi - servis et ancillis - poetarum libri - ager incolae - populi arma - agri populi - beneficium servis armorum et copiarum - diis et deabus - equos et equas - pueri et puellae magister - deorum aras - deae myrtus
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 3
Adjetivos de primera clase - Verbo sum
1. Declinar conjuntamente los siguientes sintagmas:
bona domina - stella clara - callidus vir - dominus dignus - templum antiquum - puer aeger - nauta validus - fagus alta - scutum ferreum - servus miser - vulgus indignum - oraculum funestum - incola strenuus - proelium
cruentum - magna populus - agricola ignavus - equus albus - discipulus piger - ager plenus - verbum acerbum aper ferus - acutum telum - signum gratum - amicus perfidus - ancilla fida - parvus rivus - tenebrae periculosae sedulus famulus - fessa columba - pirata malus
2. Analizar morfolgica y sintcticamente las siguientes oraciones. Traducir. Pasar al singular o al plural las
formas verbales
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.

In antiquis templis magna simulacra deorum erant.


Albius puellae magister est.
Sunt amici et amicae.
Proba discipula et bona magistra in schola sunt.
Parva scintilla non magnus focus erat.
Poeta malus est.
Periti nautae Romae non erant.
Copia pecuniarum inimica amicitiae est.
Minerva sapientiae dea est.
Filiae nautae sunt Romae.
Ibi viri validi erant, sed feminae non erant in oppido.

___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 4
Presente, imperfecto y futuro activo de todas las conjugaciones y de sum
1. Indicar el verbo, analizar, traducir y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
accipit - capiebamus - prohibebant - fugietis - sumus- curabunt - laborabat - suadetis - ducimus - eris mordebit - rapiebas - augebimus - eratis - doces - dormiebam - vigilabit - venietis - recipimus - eramus canet - argues - legebam - sciunt - regemus - ferimus - docebam - rapis - facient - facient - induebat - erunt
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Poeta epistulam reginae scribit. Aquilas sagittis feritis. Servus magna diligentia amoenum domini hortum curabit. Ferae insularum incolas semper terrent. Discipulae, historia magistra vitae est. Puellae rosarum coronis deae
aram ornabant. Ancillae fabulas puellis narrabunt. Agricola sagitta aquilam vulnerabit. Luxuria et avaritia populis nocent. Minotaurum incolae Cretae metuebant. Philosophus discipulorum magnam diligentiam laudabat. Populus Romanus magna victoria exsultabat. Strenui Germani aspera pugna Gallorum militias profligabant. Servos
fidos boni domini semper laudant. Pulchras fabulas doctus magister pueris narrabit. Miser vir, tua vita libera non

est.
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.

Ingenium mala saepe movent. (Ov. A.A. 2.43)


Viret herba iam per prata. (C.B.)
Animo uirum pudicae, non oculo eligunt. (Pub. Syr., Sent.)
Etiam capillus unus habet umbram suam. (Pub. Syr, Sent.)
Acerba fata Romanos agunt. (Hor. Epod. 7.17)
Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. (Liv. 1.58.7)
Semper auarus eget (Hor. Ep. 1.2.156).

PRCTICA GENERAL
a) Graecus magister, ingeniosus vir, puero viam sapientiae monstrabat. Puer veniebat in scholas, et antiquas fabulas de viris claris aut de natura mundi magister legebat et discipuli animum firmabat. Olim Quintus, domini
filius, in villae horto ambulabat. Ibi magna malus erat et puer matura poma petebat. Non solum malorum poma
Quintum delectabant sed etiam pulchra verba poetarum. Puer libros amabat et poetarum antiquorum verba libenter recitabat. Vergilius, poeta Romanus, fortunatos agricolas in claro libro canebat.
b) Romani antiqui in templis oracula deorum interrogabant. Responsa oraculorum ambigua erant, sed populus
deorum mandatis obtemperabat. Inimici bellum gerebant, tunc incolae oppidum muro alto muniebant. Ex oppido
tela iaciebant. In templis feminae auxilium deorum semper implorabant. Antiqui populi deis deabusque magna
templa struebant. Inimici in campo lato castra collocabant; castra non solum vallo alto sed etiam fossa profunda
muniebant. Agricolae bellum periculum existimabant, nam inimicorum copiae arva magna violentia delebant.
c) Auia gallinas Africanas amat et gallinis ex cella in aulam escam apportat. Gallinae, semper auidae, aduolant et
cum columbis escam deuorant. Columbae paruam aulam auiae circumuolant. Portae uillae magnae ualidaeque
sunt et aulam firmant. Auia saepe puellis acutas fabulas narrat et fabulae auiae puellas delectant. Puellae cenam
auiae in culina parant, mensam purgant mappaque ornant et amphoris aquam apportant. Sapida cena et placentis
puellae familiam et conuiuas delectant.
d) Ancillae nautae sellam apportant et nauta filiae nauiculam fabricat; nam puella nautae semper obtemperat.
Filia formosam nauiculam laudat. Nautae stellas obseruant, quod stellae nautis uiam monstrant.
e) Familia Romana non modo ex uiro et femina, ex pueris et puellis, sed etiam ex seruis constabat. Vir pater familiae, femina mater familiae erat. Serui non erant liberi, sed praeceptis domini et dominae obtemperabant. Romani filios suos et filias suas liberos appellabant. Tenerae puellae in cura feminarum erant. Pueros saepe serui
educabant; nam serui saepe docti erant, sed plerumque fortuna seruorum misera erat.
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 5
Tercera declinacin en -i y en consonante

1. Enunciar, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes palabras:


hostes - avium - navi - laborem - cubilium - rete - carcere - mulierum - finium - veste - vulpes - mare - animali imbribus - ovibus - noctes - leporis - navium - vim - calcaris - pastorem - sacerdotibus vatum - sitim - homini turri - puppim - matrum - sororibus - senum - conclavibus - altare - febri - fames - ventris - piscem - vectigalia amnes - unguibus - patrem - honores - mortem - mores
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Milites regis ad pugnam ducimus.. Solus e ducibus Troianis Aeneas effugit cum patre et filio et paucis
comitibus. Finis coronat opus. Iuppiter, Herculis pater, filio suo urbem Mycenas dat. Dominus puero fines Romanorum monstrabit. Castra erant in Etruriae faucibus. Ante fores antri foecunda papavera sunt. Milites fessi
arma humeris per agros montesque gestabant. Lupus mutat pilum, non mores. Varia sunt genera animalium. Salus civitatis saepe in militum virtute est. Homo probus legibus paret. Laudis cupiditas et ignominiae timor hominum animos excitant. Propter vulnera milites fuga salute petebant. Cicero contra Antonium praeclaras orationes

in foro Romano habet. Herculis magnos labores Romani pulchris carminibus narrabant.
1. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. (Sall. C. 3.3)
2. Fortunate senex! hic inter flumina nota / et fontes sacros frigus captabis opacum. (Verg. Ecl. 1.51-52)
3. [...] Me non solum amicorum fidelitas, sed etiam universae civitatis oculi custodiunt. (Cic. Phil. 12.22)
4. Virtus habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. (Cic. Inv. II.159)
5. Casti nemoris secreta voluptas / invitat calamos. (Buc. Eins. 1.3-4)
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 6
Revisin tercera declinacin - Adjetivos de segunda clase

1. Enunciar, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes construcciones:


tristes pueri - Graecorum omnium auxilium - dulcem matrem - gravibus hostium scutis - utile foedus - fortium
nautarum - fideli cive - audacium militum - humiles incolae - fallacia carmina
2. Declinar conjuntamente en singular y plural las siguientes construcciones:
homo sapiens - equus velox - animal ferox - rex audax - celer miles - celeris legio - prudens orator - ingens caput
- utile consilium
3. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Sub arboribus silvae Antonius sororibus fabulas mirabiles leget. Cervus velocium canum turbam timebat. Patria
civibus illustribus gratiam habet. Senum consilia adulescentibus utilia erunt. Hostes alacri animo ad pugnam
properabant. Multa sunt genera volucrium bestiarum. Infelix Dido silvas peragrat. Vehementium oratorum eloquentia cives in foro non movit. Iphigenia inexorabilem patrem supplici voce rogat. Legati imperatori de castris
hostium omnia narrabunt. Apud Thermopilas, Persa Graecis militibus dicit: "Solem propter telorum multitudinem non videbitis". Et Leonidas ferociter respondet: "Optime, in umbra pugnabimus". Graecorum duces omnes
urbis domos, etiam sacra templa incendere.
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 7
Imperativo - Grados de significacin adjetivos y adverbios
1. Indicar el verbo, analizar, traducir y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
accipiunto - cane - cavetote - cupite - custodiunto - delento - es - dic - duc - ducite - fac - facito - fallunto - ferite
- fuge - impellitote - sunto - legate - munitote - ornato - premito - este -pugnatote - punito - rapitote - serva - studeto - tene - timete - veni - vetanto
2. Sealar el comparativo y el superlativo de los siguientes adjetivos:
altus - prudens - benevolus - similis - celer - parvus - bonus - levis - mendax - celeber - magnus
3. Declinar conjuntamente utilizando el adjetivo en grado positivo, comparativo y superlativo:
a) dolor, -oris + acer, acris, acre
b) iter, itineris + difficilis, -e
c) virtus, -utis + pretiosus, -a, -um
4. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Nihil est virtute pulchrius. Vulpes callidior quam canis est. Umbra altioris arboris longior erit. Peiora praecepta
iuvenes facile audiunt. Senex benevolentior iuvene est. Britanni interiores frumenta non habebant. Aestatis tempus magis idoneum est ad navigationem. Nihil gratius amicitia, nihil virtute melius habemus. Gravissimum est
imperium consuetudinis. Optimum est praemium virtus. Omnium Gallorum fortissimi erant Belgae. Saepe ditis9

simi homines pauperrimi sunt. Minima res aliquando maximi belli causa est. Mores Graecorum et Persarum dissimillimi erant. Croesus inter reges opulentissimus erat.
1.
2.
3.
4.
5.
6.

Minor culpa poena futura mea est. (Ov. H. 7.86)


Nihil est enim virtute amabilius. (Cic. Nat. 1.121)
Magna voce iurabat verissimum pulcherrimum iuramentum (Cic. Fam. 5.2.7)
Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt.
(Isid. Etym. 11.53)
Luce sunt clariora omnia consilia tua (Cic. Cat. 1.3)
Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum litterarium philosophorum (Sen, Ep. 71.6)

___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 8
Perfecto, voz activa
1. Indicar el verbo, analizar, traducir y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
vigilavit - timueris - tenueram - scripsistis - scivisti - sanxit - pervenistis - pepullerunt - fueras - ornaverunt - obsederunt - fuerunt - momordit - miseramus - manseram - legeram - laudaveramus - habuerunt - fuit - fefellerat erravimus - egit - dixere - deleveris - fuero - dederitis - crevimus - auxisti - fuerint
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.

Ad rivum [...] lupus et agnus venerant (Phaed., 1.1.1)


Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit. (Verg. B. 8. 91)
Magna voce iuravi verissimum pulcherrimum iuramentum (Cic. Fam. 5.2.7)
Mantua me genuit: Calabri rapuere; tenet nunc Parthenope: cecini pascua, rura, duces.
Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. (Ampel., Liber memorialis 46.4)
C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit (Val. Mx. 1.1.11)
Propter siccitates paludum, omnes fere in potestatem Labieni pervenerunt (Caes. BG 4.38)
aeriae fugere grues, aut bucula [...] patulis captauit naribus auras, / aut arguta [...] circumuolitauit
hirundo et ueterem in limo ranae cecinere querelam. (Virg. G. 1.378-381)
Longum mihi commeatum dederat mala valetudo; repente me invasit. (Sn. Ep. 54.1)

___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 9
Cuarta declinacin - Quinta declinacin - Voz pasiva, infectum
1. Enunciar, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes construcciones:
tuto portu - magnis equitatibus - terribili metu - longa progenies - taurorum fortia cornua - terribili perniciei fructum quercuum - exercitui valido - multis diebus - impetus hostis - severo magistratui - suavium cantuum acutis arcubus - in tenebrosis specubus - acu eburnea - ingentes fluctus - dulcem spem
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Doctrina est fructus dulcis radicis amarae. Remiges ingentem navem magno manuum et genuum labore
pepulerunt. Equites acri impetu exercitum hostium incitant. Clamabat cum magno strepitu gaudioque exercitus
Albanus. Rerum magnam partem successus hostium impediebat. Fide stat res publica, non opibus..Gemitus ferae
venatoris animum molliunt. Non facile invenies in barbaris tribubus probos homines. Sapientes viri perspiciunt
rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae.
3. Indicar el verbo, analizar, traducir y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
servamur - cuperis - ducitur - videbantur - domabuntur - iuvabimini - servare - audiebamur - delebaris - monebor
- habebatur - delemini - vincuntur - tenetur - custodiuntur - ducetur - feriebantur - regar - capiebamini - laudaberis - legemur - tegebantur

10

4. Analizar, traducir y pasar a la voz activa o pasiva las siguientes oraciones:


Copiae in unum locum a rege contrahentur. Omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem.
Sabinae virgines a Romanis rapiuntur. Oppidum a forti duce oppugnabitur. Helvetii flumine Rhodano continentur. Ignavi milites a centurionibus monebuntur. Veteres scriptores rerum Romanarum in frequentissimis contionibus a rhetore dextro memorabantur. Memorabilia praecepta ab iuventute diligenti discentur. Urbes illustres ingenti motu derruuntur. Malefactor opacitate noctis protegetur. Naves veloces a ferocibus praedonibus capientur.
Homines felici multitudine salutabuntur. Splendores solis nubibus crebris tegentur.
5. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
1.

Conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore
defendite. (Cic. Agr. 1.26)
2. Tristes questus natae exaudi. (Sen. Octav. 12)
3. Nam res publica nostra ad hunc statum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severitate legum.
(SHA, Hadr. 2.14.4)
4. Spem ponant avidi, solliciti metum. (Sen. Troad. 399)
5. Post meridiem in Academiam descendimus (Cic. Tusc. 2.3.9)
6. Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit: homo et terra et
mari pascitur. (Sn. Ep. 60.3)
7. Nos quoque et extinguimur et accendimur: (Sn. Ep. 54.5)
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 10
Morfologa de los participios - Voz pasiva, perfectum
1. Enunciar y formar todos los participios activos y pasivos de los siguientes verbos:
deleo - voco - doceo - scio - respondeo - pono - orno - cresco - moveo - do - rapio - dico - facio - fallo - pello
2. Indicar el verbo, analizar, traducir y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
lecti sunt - ducti erant - fractae erimus - extinctus est - sepulta sunt - lenitus erit - aperta est - responsa erat - ductus sum - capti eramus - dicta sunt - missae fuimus - datum est - expulsi eritis
4. Analizar, traducir y pasar a la voz activa o pasiva las siguientes oraciones:
Ab antiquis Romanis oratores honorati sunt. Omnes senes suorum victoriam poscebant. Hannibalis milites nivibus paene obruti erant. Vetus urbs a militibus hostium obsessa erat. Gloria populi Romani magnis victoris aucta
est. Caesar magno pretio liberatus est et statim classem comparavit; mox piratae capti sunt et crucis supplicio
puniti sunt. Caesar Pompeiano exercitui novas cohortes opposuit. Dux per invia loca exercitum traxit. Aethiopes
responsa legatis dederant. Classis a sollertissimis comitibus parata erat et omni genere armorum ornata erat.
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 11
Pronombres demostrativos y relativos - Proposiciones adjetivas
1. Enunciar y analizar las siguientes formas:
huic - eius - ipsae - huius - eos - ipsi - hac - hae - haec - horum - illius - illi - eis - earum - ipsius - ipse - illa illud - isti - istorum - istis - eidem - earundem - illam - illae - his
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Et ego animum istum habui quem tu nunc habes, et quem ego nunc habeo, tu habebis. Regulus sua voluntate
propter fidem quam dederat hosti, Carthaginem revertit. Timidus pericula quae non sunt videt. Arbores seret
diligens agricola quarum baccam ipse nunquam aspiciet. Pindarus athletarum laudes cecinit quibus praemia in
Olympis tributa erant. Clemens esto erga eos a quibus iniurias accipis. Non qui parum habet sed qui plus cupit
pauper est. Senes semper laudabunt id quod iuvenes contemnunt. Bis miser ille est, qui ante felix fuit. Ea lego
11

quae scripsisti. Hic puer est idem de quo tibi dixi. Consul Romanus flium, qui contra imperium patris cum hoste
pugnaverat, necavit. Omnia quae homines fecerunt tempus delevit. Stimulo quem dextra tenebam equum agebam. Non eum nominamus beatum cui sunt maximae divitiae, sed eum qui sorte sua contentus est.
1.
2.
3.
4.
5.

Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt. (Gaius, Inst. 1.9)
Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil; qui Graece dicitur cosmos. (1.1)
Ipse seram teneras maturo tempore vites. (Tib. I.1.7)
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, / quae tuus in vita dulcis alebat amor. (Catul. 68. 23-24)
Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque
exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul. (Nep. Vir. ill. 23.4)
6. Ultio doloris confessio est; non est magnus animus quem incuruat iniuria. (Sen. Ira. 3. 5. 3)
7. Caesar ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lamano, qui
in flumen Rhodanum influit, ad montem [...], qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, murum fossamque perducit. (Caes. BG.1.2)
8. Est genus quoddam hominum, quod Hilotae vocatur, quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum
colit servorumque munere fungitur. (Nep. Vir. ill. 4.3)
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 12
Ablativo absoluto
1. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Caesar, exploratis regionibus, omnes copias castris eduxit. Archias poeta Romam venit, Mario consule et Catulo.
Vivo Catone, minores multi uno tempore oratores floruerunt. Refecto ponte, exercitum traducit. Saepe etiam
lacrimae me sunt scribente profusae. Dictatore habente comitia Caesare, consules creantur Iulius Caesar et P.
Servilius. Non ego, te facta divite, pauper ero. Saturno rege, homines bene vivebant. Senectute appropinquante,
corporis vires languescunt. Brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Hominibus laborantibus fortuna
favet. Catone censore, severa fuit Romae morum disciplina. Latino regnante, Aeneas venit in Italiam. Docente
magistro, pueri attenti sunt. Cognito hostium adventu, Caesar naves ex portu educit. Deo adiuvante, opus finiemus. Natus est Augustus, Cicerone et Antonio consulibus. Dato in circo venationis spectaculo, unus ex leonibus
qui terrificus erat, ad servum quemdam accedit et manus eius leniter demulsit. Re tam admirabili omnium clamor
excitatus est. Seditione facta, ignobile vulgus saeviit armaque capiebat.Pius Aeneas, cognitis deorum iussis, fugam celeriter paravit. Populo Romano ibi congregato, ministri scelerum tuorum, amissis gladiis, diffugerunt.
1.
2.
3.

Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem rediit. (Liv. 5.49.7)


Caesar, reducti exercitu, partem ultimam pontis rescindit. (Adapt. Caes. G.6.29.2-3)
Diis adiuvantibus, nobis vigilantibus, populo romano consentiente, erimus brevi tempore liberi. (Cic.
Ph. 3. 14)
4. Aventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Haedius redditis, veteribus clientelis restitutis,
novis per Caesarem comparatis, [] reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani
principatum dimiserant (Caes. B.G. 6. 12. 6).
5. Talia eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices
cordis effuderat. (Hiyer. Vit. Paul. 8)
6. Tandem defatigatus et anhelus ad habitaculum suum confecto itinere peruenit. (Hier. Vit. Paul. 13)
___________________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 13
Morfologa de los infinitivos
1. Enunciar y formar los infinitivos activos y pasivos de los siguientes verbos:
deleo - porto - scio - ago - fingo - facio - mordeo - cupio - cano - monstro
2. Analizar, indicar el verbo y cambiar la voz de las siguientes formas:
stetisse - deletum iri - dicturum esse - narrari - habuisse - esse - duci - muniri - venturum esse - teneri - capi fuisse - fallere - tacere
___________________________________________________________________________________
12

TRABAJO PRCTICO 14
Completivas de acusativo + infinitivo
1. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Nuntius hostes ad urbem per agrum procedere dixit. Te arcana noscere fas non est. Cervus sua cornua suam mortem provocatura esse non putabat. Nemo Scipionem Carthaginem destruxisse ignorat. Romae dominos libertatem servis suis dare licebat. Themistocles sperabat se Persas victurum esse. Nuntio commotus, existimans se
pecunia et potentia periculum depellere, domum venit. Traditur lupam Romulum aluisse. Constat leges ad salutem civium inventas esse. Alexander dicebat se esse filium Iovis. Helvetii angustos se fines habere putabant.
Tradunt Romulum, qui nomen suum novae urbi dedit, conditorem urbis primumque regem fuisse et Tarquinium
Superbum, ab hominibus saevitia crudelitateque notum, ultimum septem regum fuisse. Dux putabat milites fortiter pugnavisse. In rebus adversis amicos destituisse turpissimum est. Milites iuraverunt se numquam fugituros
esse. Expugnatis oppidis, Caesar intellexit frustra immanes labores sumpsisse. Servos tuos a te ad bonorum caedem paratos esse et in Capitolium venisse sciebam.
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.

Caesar equitatum ex castris a ducibus educi iubet. (Caes. Gall. 7.80)


Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire.
(Sall. J. 85, 40)
Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat. (Cic. Prov. 5.8.)
Alter intellegit mortem a dis immortalibus non esse supplicii causa constitutam.(Cic. Cat. 4.7).
Princeps Labienus iurbat se eum non deserturum <esse>. (Adapt. Caes. B.G. 3.13.3).
Urbe enim a Gallis capta, uirgines Vestales pontem sublicium et cliuum ascendere Albanius aspexit.
(Val. Mx. 1.1.10).
Cultoribus terram altius uersantibus, duae arces lapideas repertae sunt, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant. (Val. Mx. 1.1.12)
Creditum est [Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob
iram Iunonis. (Val. Mx. 1.1.16).
__________________________________________________________________________

TRABAJO PRCTICO 15
Perifrsticas activas y pasivas
1. Indicar el verbo, analizar y pasar al singular o al plural las siguientes formas:
reportaturi erimus - divisurus fuit - lectura es - esse moriendum - delendum esse - venturi sumus - dicturus erat vitanda sunt - laudaturi estis - cenaturus fuerat - tacendum est - colenda sunt - obtenturus est
2. Analizar y traducir las siguientes oraciones:
Apud Pomponium eram cenaturus. Caesari omnia uno tempore erant agenda. Delenda est Carthago. Utendum est
aetate. Cavenda etiam est gloriae cupiditas. In re publica maxime conservanda sunt iura belli. Agendum est semper ad communem utilitatem. Quamdiu haec curaturi sumus? Potaturus est apud me. Una turma, Romani, cum
Latinis sociisque bellum gesturi estis? Comprimenda vox mihi atque oratio est. Magnam laborem suscepturus es.
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.

Verba seminis modo spargenda sunt. (Sen. Ep. 14.11)


Amor fugiendus non est, nam ex eo verissima nascitur amicitia (Rh. Her. 2.35)
[Nobis] nox est perpetua una dormienda. (Catul. 5.6)
Regenda magis est fervida adolescentia. (Sen. Octav. 446)
In auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus. (Serv. A. 1.393).
In omni quaestione praeponendum est nobis bonum publicum, praecludendae sunt excusationes. (Sn.
Ben 7.16.2).
Nobis quoque militandum est, et [...] numquam quies, numquam otium datur: debellandae sunt in primis
voluptates. (Sn. Ep. 51.6)
Resistendum est occupationibus, nec explicandae sed summovendae sunt: Tempus quidem nullum est
parum idoneum studio. (Sn. Ep. 72.3).

13