Sie sind auf Seite 1von 6

TRACTATUS REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NICOLAI [DE CUSA]

TITULI SANCTI PETRI AD VINCULA PRESBYTERI CARDINALIS EPISCOPI


BRIXINENSIS AD ABBATEM ET FRATRES [TEGERNENSES] DE VISIONE DEI [SIVE DE
ICONA LIBER]
Pandam nunc, quae vobis dilectissimis fratribus ante promiseram [1] circa facilitatem
mysticae theologiae. Arbitror enim vos, quos scio zelo Dei duci, dignos quibus hic
thesaurus aperiatur utique pretiosus valde et maxime fecundus, orans imprimis
[omnipotentem ut mihi det verbum supernum atque sermonem] [2], qui solum se ipsum
pandere potest, ut pro captu vestro enarrare queam mirabilia, quae supra omnem
sensibilem, rationalem et intellectualem visum revelantur. Conabor autem simplicissimo
atque communissimo modo vos experimentaliter in sacratissimam obscuritatem
manuducere. Ubi dum eritis inacessibilem lucem adesse sentientes quisque ex se
tentabit modo quo sibi a Deo concedetur continue propius accedere et hic praegustare
quodam suavissimo libamine cenam illam aeternae felicitatis ad quam vocati sumus in
verbo vitae per evangelium Christi semper benedicti.
PRAEFATIO
Si vos humaniter ad divina vehere contendo similitudine quadam hoc fieri oportet. Sed
inter humana opera non repperi imaginem omnia videntis proposito nostro
convenientiorem, ita quod facies subtili arte pictoria ita se habeat quasi cuncta
circumspiciat. Harum etsi multae reperiantur optime pictae uti illa sagittariae in foro
Nurembergensi et Bruxellis Rogeri maximi pictoris in pretiosissima tabula, quae in
praetorio habetur et Confluentiae in capella mea Veronicae et Brixinae in castro angeli
arma ecclesiae tenentis et multae aliae undique. Ne tamen deficiatis in praxi, quae
sensibilem talem exigit figuram, quam habere potui caritati vestrae mitto tabellam
figuram cuncta videntis tenentem, quam iconam Dei appello. Hanc aliquo in loco puta in
septentrionali muro affigetis circumstabitisque vos fratres pariter distantes ab ipsa
intuebitisque ipsam et quisque vestrum experietur ex quocumque loco eandem
inspexerit se quasi solum per eam videri. Videbiturque fratri, qui in oriente positus fuerit
faciem illam orientaliter respicere et qui in meridie meridionaliter et qui in occidente
occidentaliter.
Primum igitur admirabimini quomodo hoc fieri possit quod omnes et singulos simul
respiciat. Nam imaginatio stantis in oriente nequaquam capit visum iconae ad aliam
plagam versum scilicet occasum vel meridiem. Deinde frater, qui fuit in oriente se locet
in occasu et experietur visum in eo figi in occasu quemadmodum prius in oriente. Et
quoniam scit iconam fixam et immutatam admirabitur mutationem immutabilis visus.
Etsi figendo obtutum in iconam ambulabit de occasu ad orientem comperiet continue
visum iconae secum pergere, etsi de oriente revertetur ad occasum similiter eum non
deseret. Et admirabitur quomodo immobiliter movebatur neque poterit imaginatio
capere, quod cum aliquo alio sibi contrario motu obviante similiter moveatur. Et dum
hoc experiri volens fecerit confratrem intuendo iconam transire de oriente ad occasum,
quando ipse de occasu pergit ad orientem et interrogaverit obviantem, si continue
secum visus iconae voluatur et audierit similiter opposito modo moveri, credet ei. Et nisi
crederet non caperet hoc possibile.
Et ita revelatione relatoris perveniet, ut sciat faciem illam omnes, etiam contrariis
motibus, incedentes non deserere. Experietur igitur immobilem faciem moveri ita
orientalitcr quod et movetur simul occidentaliter et ita septentrionaliter quam et
meridionaliter; et ita ad unum locum quod etiam ad omnia simul et ita ad unum
respicere motum quam ad omnes simul. Et dum attenderit, quomodo visus ille nullum
deserit videt, quod ita diligenter curam agit cuiuslibet quasi de solo eo, qui experitur se
videri et nullo alio, curet adeo quod etiam concipi nequeat per unum quem respicit quod
curam alterius agat. Videbit etiam quod ita habet diligentissimam curam minimae
creaturae, quasi maximae et totius universi. Ex hac tali sensibili apparentia vos fratres
amantissimos per quandam praxim devotionis in mysticam propono elevare theologiam
praemittendo tria ad hoc oportuna.
I.
Quod perfectio apparentiae verificatur de Deo perfectissimo
Primo loco praesupponendum esse censeo nihil posse apparere circa visum iconae Dei
quin verius sit in vero visu Dei. Deus etenim qui est summitas ipsa omnis perfectionis et
maior quam cogitari possit theos ab hoc dicitur, quia omnia intuetur. Quare si visus
pictus apparere potest in imagine simul omnia et singula inspiciens, cum hoc sit
perfectionis visus non poterit veritati minus convenire veraciter quam iconae seu
apparentiae apparenter. Si enim visus unus est acutior alio in nobis et unus vix
propinqua, alius vero distantiora discernit et alius tarde, alius citius attingit objectum,
nihil haesitationis est absolutum visum, a quo omnis visus videntium, excellere omnem
acutiem, omnem celeritatem et virtutem omnem omnium videntium actu et qui videntes
fieri possunt.
Si enim inspexero ad abstractum visum, quem mente absolvi ab omnibus oculis et
organis atque consideravero quomodo ille visus abstractus in contracto esse suo prout
videntes per ipsum visum vident, est ad tempus et plagas mundi ad obiecta singularia, et
ceteras et conditiones tales contractus ac quod abstractus visus ab iis est conditionibus
similiter abstractus et absolutus, bene capio de essentia visus non esse ut plus unum
quam aliud respiciat obiectum, licet comitetur visum in contracto esse, quod dum
respicit unum non possit respicere aliud aut absolute omnia. Deus autem ut est verus
incontractus visus non est minor quam de abstracto visu per intellectum concipi potest
sed improportionabiliter perfectior. Quare apparentia visus iconae minus potest
accedere ad summitatem excellentiae visus absoluti quam conceptus. Id igitur, quod in
imagine illa apparet, excellenter in visu esse absoluto, non est haesitandum.
II.
Quod visus absolutus complectitur omnes modos
Advertas post haec visum variari in videntibus visus noster organi et animi passiones.
Unde iam videt aliquis amorose et laete, post dolorose et iracunde, iam pueriliter post
viriliter, deinde seriose et seniliter. visus autem absolutus ab omni contractione simul et
semel omnes et singulos videndi modos complectitur quasi adaequatissima visuum
omnium mensura et exemplar verissimum. Sine enim absoluto visu non potest esse visus
contractus. Complectitur autem in se omnes videndi modos et ita omnes quod singulos
et manet ab omni varietate penitus absolutus. Sunt enim in absoluto visu omnes
contractionum modi videndi incontracte. Omnis enim contractio est in absoluto, quia
absoluta visio est contractio contractionum. [Haec 1] contractio enim est incontrahibilis.
coincidat igitur simplicissima contractio cum absoluto. Sine autem contractione nihil
contrahitur. Sic absoluta visio in omni visu est, quia per ipsam est omnis contracta visio
et sine ea penitus esse nequit.
III.
Quodque de Deo dicuntur realiter non differunt
Consequenter attendas omnia quae de Deo dicuntur realiter ob summam Dei
simplicitatem non posse differre, licet nos secundum alias et alias rationes alia et alia
vocabula Deo attribuamus. Deus autem cum sit ratio absoluta omnium formabilium
rationum in se [omnes l] rationes complicat. Unde quamvis Deo visum, auditum, gustum,
odoratum, tactum, sensum, rationem et intellectum et talia attribuamus secundum alias
et aliascuiuslibet vocabuli significationum rationes, tamen in ipso videre non est aliud ab
audire et gustare et odorare et tangere et sentire et intelligere. Et ita tota theologia in
circulo posita dicitur, quia unum attributorum affirmatur de alio. Et habere Dei est esse
eius ct movere est stare et currere est quiescere ct ita de reliquis attributis. Sic licet nos
alia ratione attribuamus ei movere et alia stare, tamen quia ipse est absoluta ratio in qua
omnis alteritas est unitas et omnis diversitas identitas, tunc rationum diversitas, quae
non est identitas ipsa prout nos diversitatem concipimus in Deo esse nequit.
IV
Quod visio Dei providentia, gratia et vita dicitur aeterne
Accede nunc tu frater contemplator ad Dei iconam et primum te loces ad orientem,
deinde ad meridiem ac ultimo ad occasum. Et quia visus iconae te aeque undique
respicit et non deserit quocumque pergas in te excitabitur speculatio provocaberisque et
dices: Domine nunc in hac tua imagine providentiam tuam quadam sensibili experientia
intueor. Nam si me non deseris qui sum vilissimus omnium, nusquam cuiquam deeris.
Sic quidem ades omnibus et singulis sicut ipsis omnibus et singulis adest esse, sine quo
non possunt esse.
Ita enim tu, absolutum esse omnium, ades cunctis quasi non sit tibi cura de quoquam
alio. Et ob hoc evenit quod nulla res est quae esse suum non praeferat cunctis et modum
essendi suum omnibus aliorum essendi modis [1]. Et ita esse suum tuetur, quod omnium
aliorum esse potius sinat in perditionem ire quam suum. Ita enim tu Domine intueris
quodlibet, quod est, ut non possit conclpi per omne id, quod est, te aliam curam habere
quam ut id solum sit meliori modo, quo esse potest atque quod omnia alia, quae sunt, ad
hoc solum sint, ut serviant ad id, quod illud sit optime quod tu respicis. Nequaquam
Domine me conapere sinis quacumque imaginatione, quod tu Domine aliud a me plus me
diligas, cum me solum visus tuus non deserat. Et quoniam ibi oculus ubi amor, tunc te
me diligere experior, quia oculi tui sunt supra me, servulum tuum, attentissime. Domine,
videre tuum est amare et sicut visus tuus adeo attente me prospicit quod numquam se a
me avertit, et sic amor tuus. Et quoniam amor tuus semper mecum est et non est aliud
amor tuus, Domine, quam tu ipse, qui amas me, hinc tu semper mecum es, Domine. Non
me deseris, Domine. Undique me custodis, quia curam mei agis diligentissimam. Esse
tuum, Domine non derelinquit esse meum. In tantum enim sum, in quantum tu mecum
es. Et cum videre tuum sit esse tuum, ideo ego sum quia tu me respicis. Et si a me
vultum tuum subtraxeris, nequaquam subsistam. Sed scio quod visus tuus est bonitas illa
maxima quae se ipsam non potest non communicare omni capaci [2]. Tu Igitur numquam
poteris me derelinquere, quamdiu ego tui capax fuero. Ad me igitur spectat ut quantum
possum efficiar continue plus capax tui. Scio autem quod capacitas, quae unionem
praestat, non est nisi similitudo. Incapacitas autem ex dissimilitudine. Si igitur ego me
reddidero omni possibili modo bonitati tuae similem secundum gradus similitudinis ero
capax veritatis.
Dedisti mihi, Domine, esse et id ipsum tale, quod se potest gratiae et bonitatis tuae
continue magis capax reddere. Et haec vis, quam a te habeo, in qua virtutis
omnipotentiae tuae vivamimaginem teneo, est libera voluntas, per quam possum aut
ampliare aut restringere capacitatem gratiae tuae. Ampliare quidem per conformitatem
quando nitor esse bonus, quia tu bonus, quando nitor esse iustus, quia tu iustus, quando
nitor esse misericors, quia tu misericors. Quando omnis conatus meus non est nlsi ad te
conversus, quia omnis conatus tuus est ad me conversus, quando solum ad te
attentissime respicio et numquam oculos mentis averto, quia tu me continua visione
amplecteris, quando amorem meum ad te solum converto, quia tu, qui caritas es, ad me
solum conversus es.
Et quid est Domine vita mea nisi amplexus ille, quo tua dulcedo dilectionis me adeo
amorose amplecticur? Diligo supreme vitam meam, quia tu es dulcedo vitae meae.
Contemplor nunc in speculo in icona in aenigmate vitam aternam, quia non est nisi visio
beata, qua quidem visione tu me amorosissime usque ad intima animae meae numquam
videre [desinis 3] Et non est videre tuum nisi vivificare nisi dulcissimum amorem tui
continue immittere, me ad tui amorem per immissionem amoris mflammare et
inflamtnando pascere et pascendo disideria ignire et igniendo rore laetitiae potare et
potando fontem vitae immittere et immittendo augere et perennare et tuam
immortalitatem communicare caelestis et altissimi atque maximi regni gloriam
inaccessibilem condonare, hereditatis illius, quae solius filii est participem facere et
aeternae felicitatis possessorem constituere. Ubi est ortus deliciarum omnium, quae
desiderari poterunt; quo nihil melius non solum per omnem hominem aut angelum
excogitari, sed nec omni essendi modo esse potest. Nam est ipsa absoluta maximitas
omnis desiderii rationalis, quae maior essc nequit.
V.
Quod videre sit gustare, quaeri, miserari et operari
Quae magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te [1] ! Nam ~fft
thesaurus inexplicabilis, gaudiosissimae laetitiae. Gustare enim ipsam dulcedinem tuam
est apprehendere experimentali contactu suavitatem omnium delectabilium in suo
principio, est rationem omnium desiderabilium attingere in tua sapientia. Videre igitur
rationem absolutam, quae est omnium ratio, non est aliud quam mente te, Deum,
gustare, quoniam e~ iusa suavitas esse, vitae et intellectus.
Quid aliud, Domine, est videre tuum, quando me pietatis oculo respicis quam [te] a me
videri? Videndo me, das te a me videri, qui es Deus absconditus. Nemo te videre potest
nisi inquantum tu das ut videaris. Nec est aliud te videri quam quod tu videas videntem
te. Video in hac imagine tua quam pronus es Domine ut faciem tuam ostendas omnibus
quaerentibus te2. Nam numquam claudis oculos, numquam aliorsum vertis et licet ego
me a te avertam quando ad aliud me penitus converto, tu tarr.en ob hoc non mutas
oculos nec visum. Si me non respicis oculo gratiae causa est mea, quia divisus sum a te
per aversionem et conversionem ad aliud quod tibi praefero. Non tamen adhuca avertis
te penitus, sed misericordia tua sequitur me, an aliquando velim reverti ad te, ut sim
capax gratiae. Quod enim me non respicis est quia te non respicio, sed respuo et
contemno.
O pietas in~hnita, quam infelix est omnis peccator, qui te venam vitae derelinquit ct
quaerit te non in te, sed in eo, quod in se nihil est et nihil mansisset si tu non vocasses
ipsum de nihilo! Quam fatuus est, qui te quaerit, qui es bonitas et dum te quaerit a te
recedit et oculos avertit? Quaerit igitur omnis quaerens non nisi bonum et omnis, qui
quaerit bonum et a te recedit ab eo recedit, quod quaerit. Omnis igitur peccator a te
errat et longius abit. Quando autem ad te revertitur sine mora tu et occurris et
antequam te respiciat, tu paterno affectu m eum oculos misericordiae inicis. Nec est
aliud tuum mlsereri quam tuum videre. Subsequitur igitur omnem hominem misencordia
tua quamdiu vivit quocumque pergat, sicut nec visus tuus quemquam deserit. Quamdiu
igitur homo vivit non cessas eum subsequi et dulci atque interna monitione incitare ut
ab errore cesset et convertatur ad te ut feliciter vivat.
Tu, Domine, es socius peregrinationis meae, quocumque pergo oculi tui super me sunt
semper. Videre autem tuum est movere tuum. Moveris igitur mecum et non cessas
umquam a motu quamdiu moveor. Si quiesco et tu mecum es, si ascendero ascendis, si
descendero, descendis. Quocumque me verto ades. Nec me deseris in tempore
tribulationis. Quotiens te invoco prope es, nam invocare te est me convertere ad te. Non
potes illi deesse~ qui se ad te convertit, nec potest quis ad te converti nisi adsis prius.
Ades antequam ad te convertar. Nisi enim adesses et sollicitares me te penitus
ignorarem et ad te quem ignorarem, quomodo converterer?
Tu igitur es Deus meus, qui omnia vides et videre tuum est operari. Omnia igitur
operaris. Non nobis igitur Domine non nobis, sed nomini tuo magno, quod est Theos,
gloriam cano sempiternaml. Nihil enim habeo, quod tu non das. Nec tenerem id, quod
dedisti, nisi tu ipse conservares. Tu igitur ministras mihi omnia. Tu es Dominus potens et
pius, quia omnia donas. Tu es minister, qui omnia ministras, tu es provisor et curam
habens atque conservator. Et haec omnia uno simplicissimo intuitu tuo operaris, qui es
in saecula benedictus.
VI.
De visione faciali
Quanto ego Domine Deus meus diutius intueor vultum tuum, tanto mihi apparet quod
acutius in me inicias aciem oculorum tuorum. Agit autem intuitus tuus, ut considerem
quomodo haec imago faciei tuae eapropter est sic sensibiliter depicta, quia depingi non
potuit facies sine colore, nec color sine quantitate existit. Sed video non oculis carneis,
qui hanc iconam tuam inspiciunt, sed mentalibus et intellectualibus oculis veritatem
faciei tuae invisibilem, quae in umbra hic contracta significatur. Quae quidem facies tua
vera est ab omni contractione absoluta. Neque enim ipsa est quanta, neque qualis,
neque temporalis, neque localis. Ipsa enim est absoluta forma, quae est facies facierum .
Quando igitur attendo quomodo facies illa est veritas et mensura adaequatissima
omnium facierum ducor in stuporem. Non est enim facies illa, quae est veritas omnium
facierum, quanta quare nec maior nec minor, nec tamen est aequalis cuiquam, quia non
est quanta, sed absoluta et superexaltata. Est igitur veritas, quae est aequalitas ab omni
quantitate absoluta. Sic igitur comprehendo vultum tuum Domine antecedere omnem
faciem formabilem et esse exemplar ac veritatem omnium facierum et omnes facies esse
imagines faciei tuae incontrahibilis et imparticipabilis. Omnis igitur facies, quae in tuam
potest intueri faciem nihil videt aliud aut diversum a se, quia videt veritatem suam.
Veritas autem exemplaris non potest esse alia aut diversa, sed illa accidunt imagini, ex
eo, quia non est ipsum exemplar.
Sicut igitur dum hanc faciem pictam orientaliter inspicio similiter apparet, quod sic ipsa
me respiciat; et dum occidentaliter aut meridionaliter ipsa pariformiter. Sic
qualitercumque faciem meam muto videtur facies ad me conversa. Ita est facies tua ad
omnes facies te intuentes conversa. Visus tuus Domine est facies tua, qui igitur amorosa
facie te intuetur non reperiet nisi faciem tuam se amorose intuentem. Et quanto studebit
te amorosius inspicere tanto reperiet similiter faciem tuam amorosiorem. Qui te
indignanter inspicit, reperiet similiter faciem tuam talem. Qui te laete intuetur, sic
reperiet laetam tuam faciem, quemadmodum est ipsius te videntis. Sicut enim oculus
iste carneus per vitrum rubeum intuens omnia, quae videt rubea iudicat et si per vitrum
viride omnia viridia; sic quisque oculus mentis obvolutus contractione et passione
iudicat te qui es mentis obiectum secundum naturam contractionis et passionis.
Homo non potest iudicare nisi humaniter Quando enim homo tibi faciem attribuit extra
humanam speciem illam non quaerit, quia iudicium suum est infra naturam humanam
contractum. Et huius contractionis passionem in iudicando non exit. Sic si leo faciem tibi
attribueret non nisi leoninam iudicaret et bos bovinam et aquila aquilinam[1]~.
O Domine quam admirabilis est facies tua, quam si iuvenis concipere vellet iuvenilem
fingere [2] et vir virilem et senex senilem. Quis hoc unicum exemplar verissimum et
adaequatissimum omnium facierum ita omnium et singulorum et ita perfectissime
cuiuslibet quasi nullius alterius concipere posset? Oporteret illum omnium formabilium
facierum formas transilire et omnes figuras. Et quomodo conciperet faciem quando
transcenderet omnes facies et omnes omnium facierum similitudines et figuras et omnes
conceptus, qui de facie fieri possunt et omnem omnium facierum colorem et ornatum et
pulchritudinem?
Qui igitur ad videndam faciem tuam pergit quamdiu aliquid concipit longe a facie tua
abest. Omnis enim conceptus de facie minor est facie tua Domine et omnis pulchritudo,
quae concipi potest, minor est pulchritudine faciei tuae. Omnes facies pulchritudinem
habent et non sunt ipsa pulchritudo. Tua autem facies Domine habet pulchritudinem et
hoc habere est esse. Est igitur ipsa pulchritudo absoluta, quae est forma dans esse omni
formae pulchrae. O facies decora nimis, cuius pulchritudinem admirari non sufficiunt
omnia, quibus datur ipsam intueri. In omnibus faciebus videtur facies facierum velate et
in aenigmate. Revelate autem non videtur quamdiu super omnes facies non intratur in
quoddam secretum et occultum silentium, ubi nihil est de scientia et con ceptu faciei.
Haec enim caligo, nebula, tenebra seu ignorantia in quam faciem tuam quaerens
subintrat quando omnem scientiam et conceptum transilit, est infra quam non potest
facies tua nisi velate reperiri. Ipsa autem caligo revelat ibi esse faciem supra omnia
velamenta.
Sicuti dum oculus noster lucem solis, quae est facies eius, quaerit videre primo ipsam
velate inspicit in stellis et coloribus et omnibus lucem eius participantibus. Quando
autem revelate intueri ipsam contendit omnem visibilem lucem transilit, quia omnis talis
minor est illa quam quaerit. Sed quia quaerit videre lucem, quam videre non potest, hoc
scit, quod quamdiu aliquid videt non esse id, quod quaerit, oportet igitur omnem
visibilem lucem transilire. Qui igitur transilire debet omnem lucem necesse est, quod id,
quod subintrat careat visibili luce. Et ita est oculo, [ut sic dicam], tenebra. Et cum est in
tenebra illa, quae est caligo, tunc si scit se in caligne esse, scit se ad faciem solis
accessisse. Oritur enim ex excellentia lucis solis illa caligo in oculo. Quanto igitur scit
caliginem maiorem tanto verius attingit in caligine invisibilem lucem. Video Domine sic
et non aliter inaccessibilem lucem et pulchritudinem et splendorem faciei tuae revelate
accedi posse.
VII.
Quis fructus . facialis visionis et quomodo habebitur
Tanta est dulcedo illa, qua nunc Domine pascis animam meam, ut se qualitercumque
iuvet cum iis, quae experitur in hoc mundo et per eas quas tu inspiras similitudines
gratissimas. Nam cum tu sis vis illa Domine seu principium ex quo omnia et facies tua sit
vis illa et principium ex quo omnes facies id sunt, quod sunt, tunc me converto ad hanc
arborem nucum magnam et excelsam, cuius quaero videre principium. Et video ipsam
oculo sensibili magnam, extensam, coloratam, oneratam ramis, foliis et nucibus. Video
inde oculis mentis arborem illam fuisse in semine non modo quo eam hic inspicio, sed
virtualiter. Attente adverto illius seminis admirabilem virtutem, in qua arbor tota ista et
omnes nuces et omnis vis seminis nucum et omnes arbores in virtute seminum nucum
fuerunt. Et video quomodo vis illa non est ullo umquam tempore motu caeli ad plenum
explicabilis, sed ~VlS illa seminis quamquam inexplicabilis est tamen contracta, qma
non nisi in hac specie nucum virtutem habet. Quare licet in semme videam arbor non
tamen nisi in contracta virtute.
Considero deindc, Domine, omnium arborum diversarum specierum seminariam
virtutem contractam ad cuiuslibet speciem et in ~ IpSlS semmlbus video arbores in
virtute. Si igitur omnium virtutum seminum talium virtutem volo videre absolutam, quae
sit virtus, quae et principium dans virutem omnibus seminibus necesse est me transilire
omnem seminalem virtutem, quae sciri et concipi potest et subintrare ignorantiam illam
in qua nihil penitus maneat virtutis aut vigoris seminalis et tunc in caligine reperio
stupendissimam virtutem nulla virtute, quae cogitari potest accessibilem. Quae est
principium dans esse omni virtuti seminali et non seminali. Quae quidem virtus absoluta
et superexaltata, cum det cuilibet virtuti seminali virtutem talem, in qua complicat
virtualiter arborem cum omnibus, quae ad arborem sensibilem requiruntur et esse
arboris consequuntur tunc principium illud et causa in se habet complicite et absoiute ut
causa quicquid dat effectui.
Et sic video virtutem illam esse faciem seu exemplar omnis faciei arboreae et cuiuslibet
arboris; ubi video arborem illam nucum non ut in contracta virtute sua seminali, sed ut
in causa et [vi] conditrice illius virtutis seminalis. Et ideo video ~arborem illam quandam
explicationem virtutis seminalis et semen quandam explicationem omnipotentis virtutis.
Et video quod sicut arbor in semine non est arbor, sed vis seminis et vis illa seminis est
ex qua explicatur arbor ita quod nihil est reperibile in arbore quod non procedat ex
v~rtute seminis, ita virtus seminalis in causa sua, quae est vlrtus virtutum, non est
virtus seminalis sed virtus absoluta. Et ita arbor est in te, Deo meo, tu ipse Deus meus et
m te est verltas et exemplar sui ipsius. Similiter et semen arboris m te est veritas et
exemplar sui ipsius et arboris et seminis.
Tu Deus es veritas et exemplar. Et vis illa seminis, quae est contracra, est vis naturae
speciei, quae est ad speciem contracta et ei inest tamquam contractum principium. Sed
tu Deus meus es vis absoluta et ob hoc natura naturarum omnium. O Deus quorsum me
perduxisti, ut videam faciem tuam absolutam esse faciem naturalem omnis naturae, esse
faciem, quae est absoluta entitas omnis esse, esse artern et scientiam omnis scibilis. Qui
igitur faciem tuam videre meretur omnia aperte videt et nihil sibi manet occultum.
Omnia hic scit. Omnia habet Domine, qui te habet omnia habet, qui te videt. Nemo enim
te videt nisi qui te habet nemo potest te accedere, quia inaccessibilis [es]. Nemo igitur te
c~piet nisi tu te dones ei. Quomodo habeo te Domine, qui non sum dignus ut compaream
in conspectu tuo? Quomodo ad te pervenit oratio mea, qui es omni modo inaccessibilis?
Quomodo petam te? Nam quid absurdius quam petere ut tu te dones mihi, qui es omnia
in omnibus? Et quomQdo dabis tu te mihi si non pariter dederis mihi caelum et terram et
omnia, quae in eis sunt? Immo quomodo dabis tu te mihi si etiam me ipsum non dederis
mihi? Et cum sic in silentio contemplationis quiesco tu Domine intra praecordia mea
respondes dicens: sis tu tuus et ego ero tuus.

Das könnte Ihnen auch gefallen