Sie sind auf Seite 1von 1

___.___.

______
Karl-Ritter-von-Frisch-Gymnasium Moosburg
Klausur aus dem Lateinischen
Abiturjahrgang 2018/19 - 2019/20;
Ausbildungsabschnitt 11-1

I. Übersetzung:
Übersetzen Sie den nachfolgenden Text in angemessenes Deutsch!
Lassen Sie dabei bitte jede zweite Zeile frei für die Korrektur!

Vorbereitung auf die Armut!

Adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut e praecepto magnorum virorum tibi

quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo,

dura atque horrida veste dicas tibi: „Hoc est, quod timebatur?“ In ipsa securitate animus

ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in

media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit, ut sufficere necessario possit; quem in

ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.

Exerceamur igitur et, ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris;

securius divites erimus, si scierimus quam non sit grave pauperes esse. Hoc pluribus

diebus fer: tunc, mihi crede, Lucili, intelleges ad securitatem non opus esse fortuna̅.

(Sen. Epist. 18)