Sie sind auf Seite 1von 22

BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Longum capitulum XLVIII libri „Romae Aeternae‟ T. Livii opere et Periochis Bellum
Punicum Secundum amplectitur. Hoc textum auxilio est discipulis, qui capitulum
XLVIII incipiunt. Divisum est in octo lectiones, quae item in partes tres subdividuntur:
indicem capitulorum, quo quisque inscribitur; summarium lectionis; notas quibus
syntaxis et vocabula nova et sententiae difficiles explanantur.

Ius iurandum Hannibalis (lineae 1-90)

Index capitulorum
XXI, 1: Quare Romani et Carthaginienses conflixerint. Ius iurandum Hannibalis.
XXI, 2 : Quare Hasdrubal Hamilcari successerit. Quid inter imperium fecerit.
XXI, 3: Senatus de Hannibale decernit.
XXI, 4: Hannibalis virtutes atque vitia.
XXI, 5: Quomodo Hannibal Saguntum occupandi causâ pervenerit.

Summarium
Bellum Punicum Secundum maxime Romanorum memorabile est. Magnum odium
utrimque accenderat, nam et Poeni Romanos superbe avareque imperitare et Romani
Poenos sine causâ pugnare credebant.
Perfecto Africo bello, puer Hannibal patri Hamilcari blanditus est ut duceretur in
Hispaniam, sed antea Hamilcar filium iure iurando ad sempiternum Romae odium
adegit.
Cum tamen Hamilcar moritus esset Hannibale puero, bellum dilatum est. Medius inter
mortem patris et imperium filii Hasdrubal, gener Hamilcaris, praefectus est, qui magis
pace quam bello rem Carthaginiensem auxit. Hasdrubal foedus cum populo Romano
fecit ut neutrum imperium amnem Hiberum transiret et Sagunto medio inter eos libertas
servaretur.
In senatu duo factiones erant: altera Barcina, cuius opibus Hasdrubal in imperio positus
est, Hannibalemque militiae adsuescere volebat; altera principis Hannonis, qui
Hannibalem domi tenere malebat ne bellum cum Romanis oriretur. Cui principi optimus
quisque assentiebatur, sed minor pars erat.
Missus Hannibal in Hispaniam statim virtutibus et exercitum et Hasdrubalem sibi
conciliavit, nam habilis pariter ad parendum atque imperandum erat. Vitia autem
quoque sibi erant: crudelitas, perfidia, irreligiositas.
Ex die quo Hannibal dux declaratus est, foedus cum Romanis frangere Saguntinis
bellum inferendo statuit. Neque autem statim Saguntum oppugnavit, quia Romanos
confestim ad arma movere nolebat, sed illuc exercitum sub speciem fines capiendi
admovit. Primum Cartalam, deinde Vaccaeorum urbes principales expugnavit. Cum
rediisset, Carpetani eum adorti sunt et exercitum turbaverunt, sed Hannibal eos Tagum
flumen transeuntes aggresus est et vastatis agris in deditionem accepit. Iam omnia trans
Hiberum praeter Sanguntum occupata erant.

1
ROMA AETERNA

Hannibal

Notae
7-8: arma conferre. Hic verbum conferre ob accusativum arma hostilis coniunctionis
sensum linguae militaris habet. Ut conferre significat, primo arma ex variis in eundem
locum feruntur; deinde arma certamen ineunt.
9: ablativum absolutum causalem invenimus, nam „Romanis indignantibus‟ pro „cum
Romani indignarentur‟ praebetur.
12-17: sententia insequens difficilis est intellectu, quia ex variis subordinatis constat:
Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, [pueriliter blandientem patri
Hamilcari ut duceretur in Hispaniam], [cum {perfecto Africo bello} exercitum eo
traiecturus sacrificaret], altaribus admotum {tactis sacris} iure iurando adactum (esse)
„se cum primum posset hostem fore populo Romano.’
Verbum primarium huius sententiae est „fama est‟, subordinatum „adactum (esse)‟. Duo
autem sententiae parenthesibus quadris interclusae inter ea intermittuntur, altera
participii praesentis, altera a „cum‟ narrativo inducta; iis iniciuntur ablativi absoluti
uncis delimitati. Sententia virgulis interclusa verba ab Hannibale habita significat.
Prima sententia subordinata nobis certiores facit quid ageret Hannibal modo antequam
iure iurando adactus esset; ipsa sententiam subordinatam habet: ut duceretur in
Hispaniam. Secunda sententia subordinata est temporalis-causalis, cuius subiectum est
participium futuri cum accusativo et adverbio loci: exercitum eo traiecturus, quod
significat: “antequam Hamilcarem exercitum in Hispaniam traiecit sacrificium fecit.”
Inter sacrificium Hannibalem, postquam altaribus admovit („altaribus admotum‟), cum
sacra tangeret („tactis sacris‟) ad ius iurandum adegit.

2
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

19: Medius Hasdrubal inter patrem ac filium. Adiectivum medius praepositionem inter
comitare solet cum aliquem aliquidve inter duas personas resve positum significare
volumus, nomini interposito concordans.
43-58: Livius quidem virtutes Hannibalis describet, et autem vitia, neque principem
Carthaginiensem Romae hostem esse obliviscamur: has tantas viri virtutes ingentia
vitia aequabant. (lin. 55-56)
54-55: Princeps in proelium ibat, ultimus proelio excedebat. Princeps adiectivum est
ultimo oppositum.
59-61: Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore
meruit, nulla re quae agenda magno futuro duci esset praetermissa. Cum est
praepositio, quam ablativi hac indole comitant; porro hic merere verbi militare
synonimum capitur; ergo Hannibal cum virtutibus atque vitiis supra descriptis sub
Hasdrubale militavit. Nulla re praetermissa est ablativus absolutus: dum militavit,
nullam rem praetermisit quae magno futuro duci agenda esset.
72: Vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Vere est ablativus temporalis (ver,
veris).
89: Et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erat. Livius
„trans Hiberum‟ scripsit quia res gestas ab loco Romanorum narrat: Romani occupant
regiones quae ad septentriones amnis Hiberi vergunt, iis igitur regiones
Carthaginiensium trans Hiberum sunt.

Saguntum exscissum (lineae 91-179)

Index capitulorum
XXI, 6: Saguntini bellum metuentes legatos Romam mittunt.
XXI, 7: Hannibal obsidionem Sagunti parat. Descriptio moenium. Initium
oppugnationis. Hannibal vulneratus.
XXI, 8: Obsidio pergit. Muri procidunt.
XXI, 9: Poeni expulsi. Hannibal legatos Romanos non accipit.
XXI, 10: Oratio Hannonis in Hannibalem.
XXI, 11: Hannibal oppugnationem in Saguntinos renovat.

Summarium
Sanguntini, qui bellum inminentem metuebant, legatos Romam miserunt qui sociorum
auxilium rogarent. Senatui placuit legatos ad Hannibalem mitti, sed antequam in
Hispaniam venirent „Saguntum oppugnari‟ allatum est. Re de integro relatâ ex Hispaniâ
legatos exspectari placuit.
Hannibal obsidionem paravit infesto exercitu fines ingrediens. Pars moenium quaedam
in planum versa minus tuta videbatur, quamobrem illam oppugnare statuit, inde attamen
ex moeniis emunitissimum erat. Hannibale tragulâ vulnerato, non multum affuit quin
oppugnatio desereretur.

3
ROMA AETERNA

Nihilominus obsidio perrexit et muri tandem prociderunt; Saguntini autem Poenos


expulerunt.
Interim legatos Romanos pervenerunt, sed Hannibal eos nuntiis dimisit et factionem
Barcinam praemisit ut praepararent suorum animos, ne quid factio Hannonis gratificari
populo Romano posset.
Legati Romanos responso irritati Carthagini profecti sunt ut senatui Hannibalem
deposcerent. Tum Hanno in senatu Carthaginiensi orationem in Hannibalem habuit et
eum Romanis dedere censuit. Attamen nemo senatûs ei assensit, responsum inde legatis
Romanis fuit „bellum ortum ab Saguntinis non ab Hannibale esse.‟
Dum haec fiebant, Hannibal paravit ut oppugnationem Sagunti renovaret. Qui tametsi
murum refecerunt, tamen atrocior pugnati sunt et longâ obsidione iis inopia crevit.

Notae
95-96: de re publica rettulissent, placuissetque. Sensus verborum referre et placere
senatum adhibitus aliis contextibus differt. Referre significat de aliqua re senatum
consulere. Placere significat senatum suffragiis statuere. In lineis 102-103 aliud eiusdem
generis verbum est: censere, quae significat senatorem iudicare sive iudicium de aliqua
re relatâ dare. Infrà in variis locis invenimus locutionem „senatum alicui dare‟, quod
significat aliquem in senatum admissum audire. Et inferius in lineâ 679 legitur „senatûs
consultum‟: quod in senatu decretum est.
103: non temere movendam rem. temere est adverbium non satis causae significans.
111-123: in obsidionis descriptione multa vocabula militaria invenimus: angulum est
pars muri extrema, quae cum alio coniungitur; vinea est machinamentum ex latere
factum, cuius sub tecto milites ad civitatis obsessae moenia promovent; aries est
machinamentum ad muros destruendos factum, sic vocatum quia pars extrema, qua
pulsatur, arietis capitis formam habet; missile est telum mittendum sive iaculendum;
tragula est iaculum loro nudatum quo in manu remittitur; emunire est moenia firmare.
120: Ut vero Hannibal. Ut temporale.
121-122: tragulâ graviter ictus cecidit. Hannibal cecidit propter tragulae ictum. ictus est
participium, ergo primo ictus, deinde casus fit.
130: prociderunt: protinus ceciderunt.
147-149: ecce orationis Hannonis exordium:
Iuvenem flagrantem cupidine regni {viamque unam ad id cernentem [si sucinctus armis
legionibusque vivat]}, ad exercitus misistis.
Hannibal ab Hannone duobus adiectivis describitur; primum est flagrantem ablativis
cupidine regni comitatum, id est, Hannibal cupidine regni ardebat; secundum est
participium cernentem cum accusativis viam unam et accusativi praepositione ad, quae
gerundii praetermissi obtinendum pars est. Alioquin accusativus id pro regnum
praebetur. Ergo ex Hannone Hannibal est iuvenis, qui unam viam ad regnum
obtinendum cernit. Sententia condicionalis cum sensu causali participio insequitur,
namque explanat cur Hannibal unam viam cernat: quia succinctus armis legionibusque
vivit.

4
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Bellum Carthaginiensibus indictum (lineae 180-271)

Index capitulorum
XXI, 12: Alorcus pacem temptat.
XXI, 13: Oratio Alorci.
XXI, 14: Hannibal in urbem irruit.
XXI, 16: Sagunti excidium Romae nuntiatum est.
XXI, 17: Copiarum divisio inter consules Romanos.
XXI, 18: Q. Fabius senatoribus Carthaginiensibus bellum indicit.
XXI, 21: Hannibal Pyrenaeum transgreditur.
P. XXI: Hannibal Apenninum transit.

Summarium
Tum Alorco Hispano, tradito telo hostibus, pacem quaerenti senatus Saguntinus datus
est. Cui persuasit ut pacem Hannibalis acciperet: aurum et argentum tradere et ab
Sagunto exire, quae cum gravia et acerba, tamen potiora quam trucidari. Simul atque
haec primores audierunt, cum argentum aurumque omne tum semet ipsos in ignem
conicierunt. Continuo Poeni per turris quasatae ruinas in urbem irruerunt et urbe
expugnatâ puberes interfecerunt.
Serius nuntia Sagunti excidii ad Romae senatum perlata.
Sempronius consul Africae factus, Cornelius Hispaniae. Copiae sic divisae:

Ti. Sempronius Longus P. Cornelius Scipio


II legiones II legiones
XVM sociorum peditum XIV sociorum peditum
MDCCC equites MDC equites
CLX naves longae LX quinqueremes

His ita comparatis, legati in Africam missi ad percontandos Carthaginienses „publicone


consilio Hannibal Saguntum oppugnavisset.‟ Senatus respondit „eam percontationem
non respiciendam, sed utrum iure an iniuria Saguntum oppugnatum‟ et eos institit ut
dicerent quod animi parturirent. Tum Q. Fabius quaesivit utrum pacem an bellum
sumerent, et Carthaginienses succlamaverunt „daret utrum vellet.‟ Tandem Q. Fabius
„bellum dare‟ dixit, Carthaginiensesque id ceperunt.
Post Sagunti expugnationem Hannibal Pyrenaeum transgressus est, inde per Galliam ad
Alpes venit et descendit in Italiam ad Ticinum flumen, ubi Romanos fudit P. Cornelium
Scipionem vulnerans.

5
ROMA AETERNA

Iter Hannibalis

Exercitus Carthaginiensis

6
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Notae
180: Alorcus Hispanus Hannibalis miles ab Saguntinis amicus habebatur.
192-193: cum binis vestimentis. Significat “cum vestimentis quae nunc induitis”, quae
sunt indumentum (vestis interna) et amictus (vestis externa). Hannibal nolebat
Saguntinos, si exilium caperent, bona ulla auferre praeter vestimenta quae tunc
induebant.
210-211: Hannibal, quamquam antea per Alarcum Saguntinorum vitis parcere pollicitus,
nunc tamen puberes interficere iubet, quia viris semet ipsos et coniuges liberosque in
ignem praecipitantibus diffidit.
233-234: publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset? Legati Romani
percontantur num Hannibal cum senatûs assensu Saguntum oppugnavisset.
243-245: „foedus icere‟ et facere et concludere significat. Altera pars orationis
„concludere‟ sensum capit: vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu
vestro icta. Id est, Romani foedera concludunt si sibi expediant. Altera pars „facere‟
sensum capit: Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit. Id est, foedus ab Hasdrubale
factum.
245: nobis insciis ablativus absolutus est. Hasdrubal foedus nobis insciis icit: Hasdrubal
non dixit nobis „foedus icere.‟
247-248: quod diu parturit animus vester, aliquando pariat! Dicite tandem id quod
dictum venistis.
249-250: vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite! Sumite bellum aut
pacem!
254-271: In hoc capitulo Oerbergis in notissimis locis moratur, ceteros autem Livii
periochis praebet. Ita Lacûs Trasumenni Cannarumque pugnas lecturi sumus singillatim,
cetera vero breviter, ut iter Hannibalis in Italiam.

Lacus Trasumennus (lineae 272-388)

Index capitulorum
P. XXII: C. Flaminius cos. caesus.
XXII, 4: Copiarum Hannibalis dispositio. C. Flaminius circumfusus et invasus.
XXII, 5: Romani inclusi saluti pugnant.
XXII, 6: Flaminius interfectus.
XXII, 7: Clades Romam allata.
XXII, 8: Hannibal pergit. Q. Fabius Maximus dictator.

Summarium
C. Flaminius cos. insidiis ad Trasumennum lacum caesus est. Hannibal copias ita
disposuit ut Flaminii exercitus includeretur:

7
ROMA AETERNA

Flaminius Cortonâ profectus primâ luce fauces superat et in campum incedit; ibi Afros
et Hispanos videt, neque equites levemque armaturam quae a tergo et sinistrâ subitò
Romanos obnubilatos invadunt. Qui cum se interclusos neque fugam capere posse
videant, fortiter pugnant. Flaminius hostes sustinet et suis opem fert, donec fortitudine
facieque Insuber eques, qui iam eum anteriore proelio noverat, agnoscit et lanceâ
interfecit; deinde magna exercitûs pars lacu hausta aut trucidata periit, pars effugit.
Nuntium cladis Romam venit, quod praetor M. Pomponius civibus affirmavit; postero
ac deinceps aliquot diebus ad portas multitudo suos aut nuntios de iis opperta est, dum
praetores senatoresque in Curiâ consultabant ut Poenis victoribus resisti posset.
Dum consulitur nova clades nuntiatur: quattuor milia equitum in Umbriâ ab Hannibale
circumventa esse. Populus Q. Fabium Maximum dictatorem et M. Minucium Rufum
magistrum equitum creat, senatus iis negotium dat „ut moenia firment, praesidia
disponant pontesque rescindant.‟ Iam pro urbe dimicandum est.

Notae
274-275: Hannibal, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso. Permirum est
Hannibalem eluscatum per continuas vigilias, verum enimvero iam ager oculis erat ex
vernâ intemperie neque eis mederi poterat, quod capitulum II libri XXII „Ab urbe
condita‟ prolixius explanat:
ipse Hannibal, aeger oculis ex vernâ primum intemperie variante calores frigoraque,
elephanto qui unus superfuerat, quo altius ab aquâ exstaret, vectus, vigiliis tamen et
nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec
tempus erat, altero oculo capitur.

8
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

307: ut tempus locusque patitur. Ita ut tempus locusque sinit.


313-314: tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam. Impetus
Poenorum ex insidiis factus adeo Romanos perculsit ut Flaminii imperia accipi non
possent, ergo una salutis spes erat utcumque pugnare.
323-324: insignemque armis et hostes summâ vi petebant et tuebantur cives. Cum
Flaminius fortissime pugnaret, pariter ab hostibus suisque prospiciebatur, continuòque
hi eum protegebant, illi petebant.
324-330: Inter Bellum Gallicum, de quo iam in capitulo XLVI ex Eutropii Breviario
legimus, Flaminius Insubres ad Adduam vicit et in triumphum duxit. Postea Insubres
arma cum Hannibale coniungerunt et in lacu Transumenno eam cladem ulti sunt:
Insuber eques, nomine Ducario, consulem lanceâ transfixit.
354-357: Quot casûs exercitûs victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant
quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant. Tanta exercitûs calamitas fuerat
quanta animi cura eorum quorum propinqui in exercitu caeso militaverant.
366-367: gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Qui a
gratulantibus aut consolantibus (amicis) circumfundebantur dum domos redibant.

Cannae (lineae 389-508)


* Simulacrum Fabii Cunctatoris
Index capitulorum
P. XXII: Q. Fabius Maximus Cunctator.
B. III, 10: L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro
consules.
XXII, 44: Consules ad Cannas veniunt.
XXII, 45: Impetus Numidarum. Romani aciem
instruunt.
XXII, 46: Carthaginienses aciem instruunt.
XXII, 47: Pugna equitum cornuum amni
proximorum. Pedites Romani circumfusi.
XXII, 49: L. Aemilius Paulus caesus.

Summarium

Minucius, magister equitum, cum Fabius


Maximus dictator cum Hannibale confligere
nollet, eum tamquam segnem et timidum
criminabatur. Tum iussu populi cum dictatore
imperium aequavit divisoque exercitu proelium
commisit. Minucio iniquo loco confligente in
magno discrimine fuit, sed Fabius Maximus cum
exercitu supervenit et Minucium discrimine
liberavit. Minucius castra cum Fabio denuo iunxit et „patrem‟ salutavit.

9
ROMA AETERNA

Hannibal a Fabio inclusus sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium


Romanorum fugavit et sic transgressus est saltum Calliculae.
L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro consules Fabio dictatori successerunt, ille
prudens, hic impatiens; ita hic illi contradicente Cannarum cum Hannibale pugnavit.
Romani castra ponunt in utrâque parte amnis Aufidi. Hannibal Numidas contra
aquatores mittit, quibus fugatis ad ipsas prope portas castrorum evecti sunt. Romani
terroris indigantes proelium commisissent, si Aemilio Paulo summa imperii eo die non
fuisset.
Sed postero die Varroni fuit, qui exercitum eduxit. Romanus et Poenus acies
instruxerunt sic:

Sic proelatum est:


1. Utrumque equitum cornu amni proximum concurrit; post acrem pugnam Romani
equites terga vertunt.

10
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

2. Cooritur certamen peditum. Romani impellunt hostium cuneum, dum pedites Galli et
Hispani cedentes sinum in medio faciunt.

3. Romanis in medium irruentibus Afri circà cornua faciunt et claudunt ab tergo.


Romani Gallos Hispanosque cadunt, sed fessi integram pugnam ineunt adversus Afros
circumfusos.

Consul Aemilius Paulus fundâ graviter ictus cum equitibus restitit donec fessus equum
omisit et equitum pedestre proelium fuit, cum fugere nollent. Cum Cn. Lentulus
tribunus militum eum sedentem in saxo cruentemque vidisset, equum suum obtulit ut
fugeret; consul autem fugere recusavit „cum militibus suis cadere sineret‟ dicens.
Deinde hostes eos oppresserunt et consulem telis interfecerunt, sed tribunus in tumultu
fugit.

Notae
432-435: Aemilius Paulus consul prudentior erat quam collega Terentius Varro,
quamobrem tenuit exercitum ne propter Numidarum terroris indignitatem confligeret; si
Terentio Varroni summa imperii eo die fuisset, Romani proelium iniissent.
469-481: Livius describit cati Hannibalis strategema qua Afri pedites Romanos
incluserunt.
478-479: quorum terga ceciderant. Quos fugientes ceciderant.

11
ROMA AETERNA

Hannibal abusor victoriae (lineae 509-614)

Index capitulorum
XXII, 49: Amissio militum Romanorum.
XXII, 50: Pugna Cannensis maxima clades.
XXII, 51: Hannibal pergere recusat.
XXII, 52: Deditio castrorum.
XXII, 53: P. Scipio Ap. Claudius imperatores.
XXII, 54: Varro copias perfugas Canusium traducit. Desperatio populi Romani.
XXII, 55: Senatus convocatus.
XXII, 56: Litterae consulis Varronis.
XXII, 57: Consilium senatûs.
XXIII, 1: Hannibal Neapolim petit.
XXIII, 2: Hannibal Capuam flectit iter.
XXIII, 7: Legati Campani pacem petunt.
XXIII,10: Hannibal a Campanis benigne exceptus.

Summarium
Haec est pars exercitûs amissa post cladem: ex 19000 militum perfugatorum, 7000 in
minora castra, 10000 in maiora, 2000 in vicum Cannas ab equitibus Poenis circumventi.
Aemilius Paulus cos. occidit, alter (Varro) cum 50 equitibus perfugit. 45500 pedites,
2700 equites caesi, in his ambo consulum quaestores et 29 tribuni militum, consulares
praetoriique, 80 praeterea senatores. Capta 3000 militum et 1500 equites.
Pugna Cannensis fuit Allensi nobilitate par, sed strage gravior et foedior, cum totus
exercitus ad Alliam fugit, ad Cannas autem vix quinquaginta consulem superantem
secuti sunt.
Proelio defuncto, Maharbal Hannibali suasit ne cessaret, cum tempus maturum esset ad
Romam petendam et expugnandam, sed Hannibal quietem sibi et fessis militibus dedit
ut consilium pensaret. Tum Maharbal: “Vincere scis, Hannibal, victoriâ uti nescis!”
Spoliis lectis, Hannibal ducit ad castra minora oppugnanda, nec pugnâ opus fuit, cum
milites fessi facile se dederent, paucumque temporis post magnâ militum parte perfugâ
maiora castra tradita.
Busa, mulier Apula, perfugos iuvit, in quibus erant tribuni militum Q. Fabius Maximus,
L. Publicius Bibulus, P. Cornelius Scipio, Ap. Claudius Pulcher. Summa imperii ad P.
Scipionem et Ap. Claudium omnium consensu delata est.
Eodem tempore 4500 quites peditesque Venusiam ad Varronem perveniunt et consul
copias colligit Canusiumque traducit. Interea Romam affertur „deletas omnes copias‟,
quod civibus pavori fuit, cum iam nec ulla castra nec ducem nec militem esse crederent.

12
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

P. Furius Philus M. Pomponius praetores, cum exercitûs deletos omnes crederent,


senatum vocant ut de urbis custodiâ consulant. Tum eos consul Varro certiores facit
„Canusii esse reliquias cladis, ad 10000 militum, colligentem‟ et „Poenum sedêre ad
Cannas.‟ Patres extemplo censuerunt classem praetoris M. Claudii Canusium mittendum
esse et Varroni praeceperunt ut, cum praetori exercitum tradidisset, Romam veniret.
Hannibal post proelium Cannense in Samnium profectus est Magonem iubens urbes
eius regionis deficientes ab Romanis accipere, deinde in Campaniam oppugnaturus
Neapolim, sed moenibus absterritus Capuam iter flexit civibusque benigne recepto
promisit „Capuam caput Italiae futuram esse.‟

Notae
Hôc in capitulo de aliquot magistratibus legimus. Recenseamus quos adhuc vidimus:
 Consul alter populo Romano praepositus est.
 Praetor iudiciis praeest et urbi pro consule imperat.
 Aedilis vias, aedificia publica ac ludos curat.
 Quaestor aerario praeest et in bello ducem adiuvat.
 Censor censui praeest et senatores de senatu ob mores indignos movent.
 Interrex inter interregnum imperat.
 Dictator est dux cui regia potestas datur.
 Magister equitum est secundus a dictatore.
 Decemviri sunt decem viri qui pro duobus consulibus summam potestatem aliquid
temporis habuerunt.
 Triumviri sunt tres viri quibus negotium publicum mandatur. (cap. LI)
 Proconsul anno post consulatum provinciam administrat vel exercitui imperat.
 Propraetor anno postquam praetor fuit provinciam administrat vel exercitui imperat.
Institutiones extra magistratum:
 Senator est unus ex DC viris senatûs, qui summam potestatem in re publica Romanâ
tenebant.
 Tribunus plebis deni quotannis creatur qui annuam habet potestatem.
 Tribunus militum seni singulis legionibus praefectus est.
532-533: ut prius venisse quam venturum sciant. Ut adventum tuum me praecedente
significem.
538-539: Vincere scis, Hannibal, victoriâ uti nescis! Haec verba, quae Livius in buccâ
Maharbalis ponit, causa Poenorum cladis ad extremum bellum esse dicitur.

13
ROMA AETERNA

Nova spes Romanorum (lineae 615-745)

Index capitulorum
XXIII, 11: Mago nuntius victoriae.
XXIII, 12: Mago opem petit Hannibali. Oratio Hannonis de nimiâ laetitiâ.
XXIII, 13: Oratio Hannonis iterum parvi facta. Senatus Hannibali opes mittit.
P. XXIII: Nova spes Romanorum: Scipiones victores in Hispaniâ, Marcellus Poenos ad
Nolam vincit.
P. XXIV: Romani recuperationem incipiunt. Philippo regi bellum indictum.
P. XXV: Capua obsessa. Expugnatio Syracusarum. Scipiones caesi.
P. XXVI: Capua capta. Nova Carthago a P. Scipione Africano expugnata.
P. XXVII: M. Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus ab Hannibale circumventi.
Scipio Hasdrubalem vincit. Hasdrubal caesus.

Summarium
Mago ab Hannibale Carthaginem missus senatui refert res gestas: sex imperatores
victos, supra ducenta milia hostium occisa, supra quinquaginta milia capta, duo
consules (Flaminium et Paulum) occisos, unum (P. Scipionem) saucium, unum
(Varronem) effugatum; Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defectos
ad Poenos.
Victoriis relatis, Mago ab senatu supplementum, frumentum pecuniamque petit. Hanno
autem victoriis uti ad pacem aequiorem petendam censet neque tam laetas esse res
gestas, cum Romani nondum mentionem pacis fecissent; tamen senatus Carthaginiensis
Hannoni aures non praebet et opes Hannibali mittit.
Cn. et P. Scipiones in Hispaniâ vincunt Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, et Hispaniam
suam faciunt. Tib. Sempronius Gracchus cos. Campanos cadit. Claudius Marcellus
praetor Hannibalis exercitum ad Nolam fundit et vincit. Hannibal societatem cum
Philippo, Macedoniae rege, iungit.
Tib. Sempronius Gracchus proconsul Poenos ad Beneventum vincit operâ servorum,
quos liberat. Claudius Marcellus cos. in Siciliâ, defectâ ad Poenos, Syracusas obsidet.
Incipit Bellum Macedonicum I contra Philippum regem.

Philippus V, rex Macedoniae

14
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

P. Cornelius Scipio Africanus ante annos aedilis factus est. Capua obsessa a Q. Fulvio et
Ap. Claudio coss. Claudius Marcellus Syracusas expugnat. P. et Cn. Scipiones in
Hispaniâ caesi anno octavo.
Hannibal ad Capenam speculatum venit. Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Claudio
proconsulibus; senatus Capuae ante capite punitus est quam Fulvius litteras a senatu
Romano missas, quibus iubebatur parcere, legerat. Imperium Hispaniarum Scipioni
Africano mandatur, isque Novam Carthaginem expugnat.

P. Cornelius Scipio Africanus

Marcellus et Crispinus coss. e castris progressi ab Hannibale circumventi sunt, quorum


alter occisus est, alter fugit. Scipio in Hispaniâ ad Baeculam Hasdrubalem vincit.
Hasdrubal cum exercitu Alpes transcendit ut fratrem adiuvaret, sed antequam se
Hannibali iunxit, a M. Livio et Claudio Nerone consulibus victus occidit.

Hasdrubal Barca, Hannibalis frater

Notae
636-637: et tot acies victoris etiam copias parte aliqua minuisse: etiam copiae victoris
tot proeliorum aliquantò minuuntur.
639-640: tam bene meritis de nomine Punico militibus: militibus meritissimis de populo
Carthaginiensi.

15
ROMA AETERNA

643-647: Hannonis orationis contra Hannibalem ante bellum Himilco meminit ut ei


illuderet et fautor Romanorum haberetur.
648-677: Hanno oratione ait res Poenis non tam laetas esse quam videri.

Clades Hannibalis (lineae 746-865)

Index capitulorum
P. XXVIII: Poeni in Hispaniâ victi.
P. XXIX: Syphax Scipionis amicitiam renuntiat.
P. XXX: Scipio Africanus victor. Mors Magonis.
XXX, 19: Legati Carthaginienses ad Hannibalem veniunt.
XXX, 20: Reditus Hannibalis.
P. XXX: Hannibal pacem temptat.
XXX, 35: Hannibal ad Zamam victus.
XXX, 36: Legati ad Scipionem missi pacem petunt.
XXX, 37: Condiciones pacis a Romanis dictae.
XXX, 38: Indutiae.
XXX, 40: Legati Romani Carthaginiensesque Romam veniunt.
XXX, 43: Classis Carthaginiensis incensa.
XXX, 44: Scipio cognomine „Africanus‟ nobilitatus.

Summarium
P. Scipio Africanus in Hispaniâ cum Poenis debellat; postea in Africam transvectus
foedus iungit cum Syphace, rege Massylorum, et Masinissâ, rege Numidarum. Scipio
consul creatus.

Masinissa, rex Numidarum

16
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Syphax, acceptâ in matrimonium filiâ Hasdrubalis Gigonis, amicitiam cum Scipione


renuntiat. Scipio ab Hasdrubale et Syphace depulsus ab obsidione Uticae.
Scipio Syphacem et Hasdrubalem pluribus proeliis adiuvante Masinissâ vincit. C.
Laelius et Masinissa Syphacem capiunt. Masinissa adamat uxorem Syphacis et uxorem
ducit, qua de causâ cum a Scipione castigaretur, uxori venenum misit, quod illa hausit,
ne capta Romam duceretur.
Mago, in agro Insubrum vulneratus, mortuus est dum in Africam revertitur.
Post tot victorias Scipionis in Africâ, Hannibalem per legatos in Africam senatus
revocat. Qui questus est „se non a populo Romano, sed ab senatu Carthaginiensi victum
esse‟, nam credebat Hannonem magis exsultaturum reditu quam ipsum Scipionem; et
litora Italiae respiciens non cruentum ab Cannensi victoriâ militem Romam duxisse
conquestus est.
Post haec Hannibal pacem cum Scipione temptavit, sed cum de condicionibus non
convenisset, ad Zamam victus est. Inter tumultum elapsus perfugit et accitus in curiâ
fassus est „unicam iam spem salutis in pace impetrandâ esse.‟

Tum legati triginta ad Scipionem missi sunt ad pacem petendam. Scipio consilium
convocat et, cum obsidio Carthaginis ardua videretur, ad pacem animi versi sunt.
Hae fuerunt condiciones pacis:
 Carthaginienses urbes atque agros quae ante bellum tenuissent, tenerent;
 perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis;
 naves rostratas praeter decem triremes traderent;
 elephantos quos haberent domitos traderent neque domarent alios;
 bellum neve in Africâ neve extra Africam iniussu populi Romani gererent;

17
ROMA AETERNA

 Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent;


 M talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos L solverent;
 obsides centum darent.
Postquam legati ad Scipionem redierunt, indutiae datae sunt Carthaginiensibus in tres
menses. Postea legati Romani Carthaginiensesque Romam venerunt ut senatûs
consultum audirent: „ut pacem Scipio faceret sub condicionibus quibus ei videretur.‟
Scipio igitur pacem fecit sub condicionibus suprà dictis. Quibus factis naves
Carthaginienses provectas in altum incendi iussit. Tradunt „incendium navium tam
lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.‟
Bellum Punicum Secundum duodeviginti annos ductum est. P. Scipio in triumphum
Romam invectus et cognomine „Africanus‟ nobilitatus.

Notae
791-793: Nemo tam maestus patriam exsilii causâ reliquit quam Hannibal hostium
terram.
835-836: Has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent. Cum
legati, domum referre iussi, has condiciones in contione ederent.
836-837: Hannibal de pace multis verbis disseruit, ‘quam nec iniqua et necessaria
esset.’ Hannibal dixit „pacem esse nihilo iniquam et valde necessariam.‟
847: quibus legibus.

Chronologia † = occisus
anno consules, dictatores, mag.equitum res gestae
a.C.
219 M. Livius cos. Hannibal Saguntum oppugnat.
L. Aemilius Paulus cos.
218 P. Cornelius Scipio cos. Saguntum expugnatum.
Ti. Sempronius Longus cos. Legati Romani Carthaginem missi.
P. Cornelius Scipio ad Ticinum victus.
217 C. Flaminius cos. II † C. Flaminius ad Trasumennum occisus.
suff. M. Atilius Regulus cos. II Centenius propraetor in Umbriâ circumventus.
Cn. Servilius Geminus cos. Minucius dict. a Fabio dict. liberatus.
Q. Fabius Maximus dict. II Hannibal Campaniam vastat.
M. Minucius Rufus mag. eq. Hannibal a Fabio clausus praesidia fugat.
M. Minucius Rufus dict.
Q. Fabius Maximus dict. III
L. Veturius Philo dict.
M. Pomponius Matho mag. eq.

18
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

216 L. Aemilius Paulus cos. II † Pugna Cannensis.


C. Terentius Varro cos. Caesi L. Aemilius, Cn. Servilius, M. Minucius.
M. Iunius Pera dict. Varro Venusiam, milites castrorum Canusium
perfugiunt.
Ti. Sempronius Gracchus mag. eq.
Brutti, Apuli, Samnites, Campani ad Poenos
M. Fabius Buteo dict.
deficiunt.
215 Ti. Sempronius Gracchus cos. Scipiones Hasdrubalem in Hispaniâ vincunt.
L. Postumius Albinus cos. III Ti. Sempronius Gracchus Campanos cadit.
suff. M. Claudius Marcellus cos. II Marcellus ad Nolam Hannibalem vincit.
suff. Q. Fabius Maximus cos. III Societas inter Philippum V, Macedoniae regem,
et Hannibalem.
214 M. Claudius Marcellus cos. III Marcellus Syracusas obsidet.
Q. Fabius Maximus cos. IV Incipit Bellum Macedonicum I.
213 Ti. Sempronius Gracchus cos. II
Q. Fabius Maximus filius cos.
C. Claudius Centho dict.
Q. Fulvius Flaccus mag. eq.
212 Q. Fulvius Flaccus cos. III Capua obsessa a Fulvio et Claudio coss.
Ap. Claudius Pulcher cos.
211 P. Sulpicius Galba cos. Marcellus Syracusas expugnat.
Cn. Fulvius Centumalus cos. Scipiones caesi in Hispaniâ.
Hannibal ducit prope Romam neque oppugnat.
Capua capta a Fulvio et Claudio procoss.
210 M. Claudius Marcellus cos. IV Imperium Hispaniarum Scipioni Africano
mandatum
M. Valerius Laevinus cos. II
Q. Fulvius Flaccus dict.
P. Licinius Crassus mag. eq.
209 Q. Fabius Maximus cos. V Scipio Africanus Novam Carthaginem
expugnat.
Q. Fulvius Flaccus cos. IV
208 M. Claudius Marcellus cos. V † Consules ab Hannibale circumventi; Claudius
Marcellus occidit, Quinctius Crispinus fugit.
T. Quinctius Crispinus cos.
Scipio ad Baeculam Hasdrubalem vincit.
T. Manlius Torquatus dict.
C. Servilius Geminus mag. eq.
207 C. Claudius Nero cos. Hasdrubal in Italiam venit ut se Hannibali
iungat, sed consules ad Metaurum eum cadunt.
M. Livius cos. II
M. Livius dict.
Q. Caecilius Metellus mag. eq.

19
ROMA AETERNA

206 Q. Caecilius Metellus cos. Scipio Africanus in Hispaniâ cum Poenis


debellat.
L. Veturius Philo cos.
Scipio Africanus foedus iungit cum Syphace,
rege Massylorum, et Masinissâ, rege
Numidarum.
205 P. Cornelius Scipio Africanus cos.
P. Licinius Crassus cos.
204 Q. Caecilius Metellus dict. Syphax ad Poenos deficit.
L. Veturius Philo mag. eq. Syphax et Hasdrubal Scipionem ab obsidione
Uticae depellunt.
M. Cornelius Cethegus cos.
P. Sempronius Tuditanus cos.
203 Cn. Servilius Caepio cos. Scipio, Masinissâ adiuvante, pluribus proeliis
Syphacem et Hasdrubalem vincit.
C. Servilius Geminus cos.
C. Laelius et Masinissa Syphacem capiunt.
P. Sulpicius Galba dict.
Mago in agro Insubrum vulneratur et paucum
M. Servilius Pulex Geminus m. eq.
temporis post moritur.
Hannibal senatûs iussu redit in Africam.
202 Ti. Claudius Nero cos. Scipio Hannibalem ad Zamam vincit.
M. Servilius Pulex Geminus cos. Scipio condiciones pacis statuit.
201 C. Servilius Geminus dict. Triumphus Scipionis.
P. Aelius Paetus mag. eq.
Cn. Cornelius Lentulus cos.
P. Aelius Paetus cos.

Praecipuae pugnae Belli Punici Secundi

20
BELLVM PVNICVM SECVNDVM

Personae et gentes

Latus Carthaginiensium:
Afri, Poeni Africani.
Alorcus, Hispanus ab Hannibale ad Saguntinos missus ut iniquam pacem afferret.
Baliares, incolae insulae ad Hispaniam.
Gisgo, Hasdrubalis pater.
Hamilcar Barca, dux Carthaginiensium, pater Hannibalis.
Hannibal, Hamilcaris Barcae filius, Hasdrubali successit dux Carthaginiensium.
Hanno, Hannibalis et factionis Barcinae adversarius Carthaginiensis.
Hasdrubal, Hamilcaris Barcae gener, ei successit dux Carthaginiensium. In Hispaniâ
interfectus a. 221.
Hasdrubal, ad Cannas dux equitum Gallorum et Hispanorum.
Hasdrubal, Hannibalis frater, dux Carthaginiensium, in Hispania victus a Scipionibus,
cum exercitu Alpes trangressus ad Metaurum victus occidit.
Hasdrubal, Gisgonis filius, dux Carthaginiensium, a Scipione in Africâ victus.
Himilco, vir Carthaginiensis factionis Barcinae, fautor Hannibalis.
Hispani, incolae Hispaniae.
Insubres, gens Gallorum trans Padum, de iis triumphavit M. Claudius Marcellus
spoliaque opima III rettulit a. 222, C. Flaminium consulem occiderunt ad Trasumennum
a. 217.
Mago, Hannibalis frater, dux Carthaginiensium.
Maharbal, praefectus equitum Carthaginiensium, ad Cannas dux equitum Numidarum.
Numidae, incolae Numidiae, regionis Africae.
Philippus V, rex Macedoniae, cum Hannibale societate se iunxit, a Romanis victus a.
197.
Syphax, rex Numidiae, a P. Scipione Africano captus.

Latus Romanorum:
Aemilius Paulus, L., cos. anno 219, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus
a. 218, cos. II a. 216 ad Cannas occidit.
Baebius, Q., post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218.
Centenius, C., praetor a. 217 cum IV milibus equitum in Umbriâ ab Hannibalem
circumvectus
Claudius Pulcher, Ap., tr. mil. ad Cannas a. 216, cos. a. 212, procos. Capuam cepit.
Crispinus, T. Quinctius, cos. a. 208 ab Hannibale circumventus effugit.
Fabius Maximus, Q., filius Q. Fabii Maximi Cunctatoris, tr. mil. ad Cannas a. 216, cos.
a. 213.

21
ROMA AETERNA

Fabius Maximus Cunctator, Q., cos. a. 233, 228, 215, 214, 209, post Saguntum captum
legatus Carthaginem missus a. 218 bellum indixit, dictator a. 217 Hannibalem frustratus.
Flaminius, C., cos. a. 223 Insubres vicit, censor a. 220 viam et circum fecit, cos. II a.
217 ad Trasumennum occidit.
Fulvius Flaccus, Q., cos. a. 212 Capuam recepit.
Furius Philus, P., cos. a. 223, praetor a. 216 senatum post cladem Cannensem vocavit.
Laelius, C., P. Scipionis legatus Syphacem in Africâ cepit, cos. a. 190.
Lentulus, Cn. Cornelius, tr. mil. ad Cannas, cos. a. 201.
Licinius, C., cos. a. 236, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218.
Livius, M., cos. a. 219, post Saguntum captum legatus Carthaginem missus a. 218, cos.
II a. 207 Hasdrubalem vicit.
Marcellus, M. Claudius, cos. a. 222 Insubres vicit, cos. III a. 214 Hannibalem ad Nolam
vicit, Syracusas cepit, cos. V a. 208 ab Hannibale circumventus occidit.
Masinissa, rex Numidarum a. 202-148, socius Romanorum.
Minucius Rufus, M., magister equitum a. 217 discrimine ab Q. Fabio Maximo dictatore
liberatus, ad Cannas occisus.
Nero, C. Claudius, cos. a. 207 Hasdrubalem ad Metaurum vicit.
Pomponius, M., praetor a. 217 cladem C. Flaminii pronuntiavit, a. 216 senatum post
cladem Cannensem vocavit.
Publicius Bibulus, L., tr. mil. ad Cannas a. 216.
Saguntini, cives Sagunti oppidi Romanorum socii ab Hannibale capti.
Scipio, Cn. Cornelius, frater consulis P. Cornelii Scipionis cos. a. 222 Insubres vicit, in
Hispaniâ Poenos vicit, sed occisus est a. 211.
Scipio, P. Cornelius, cos. anno excidii Sagunti (218) provinciaque Hispania commissa
ad Ticinum victus ab Hannibale, in Hispaniâ Poenos vicit, sed occisus est a. 211.
Scipio Africanus, P. Cornelius, filius P. Cornelii Scipionis tr. mil. ad Cannas a. 216, ad
Baeculam Hasdrubalem vicit a. 208, cos. a. 205, Hannibalem in Africâ devicit.
Sempronius Longus, Ti., cos. a. 218 provinciaque Africa cum Siciliâ commissa ad
Trebiam ab Hannibale victus.
Servilius Geminus, Cn., cos. a. 217, ad Cannas occisus.
Terentius Varro, C., cos. a. 216 ad Cannas victus Venusiam perfugit.


Ioannes Paulus Ferdinandi Fluminis sive Murgensis
hoc textum auxiliare de capitulo XLVIII
methodi LLPSI composuit

Hoc opus consignatum est sub Creative Commons diplomate

22

Das könnte Ihnen auch gefallen