Sie sind auf Seite 1von 25

Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 1

1. liberat 27. capitur


2. colitur 28. amabam
3. regebamus 29. finimus
4. muniunt 30. monebar
5. voco 31. defendit
6. sciebas 32. laudas
7. relinquuntur 33. ponebatur
8. agitis 34. videtis
9. cupiebam 35. ridebant
10. facis 36. dividuntur
11. capiebaris 37. adiuvamur
12. movemus 38. liberabamini
13. amamini 39. scio
14. audiebantur 40. rapiebamus
15. finiebat 41. deletur
16. ridetis 42. muniebant
17. moneris 43. agebatur
18. videbant 44. dabat
19. rapiebatur 45. audiunt
20. ponit 46. colimus
21. defendor 47. movebantur
22. adiuvabar 48. faciebat
23. dividebatis 49. vocantur
24. delent 50. cupis
25. laudabamur 51. relinquit
26. do 52. regimur

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 2

1. paravi 31. finiveras


2. debuit 32. docuit
3. diximus 33. reliquisse
4. duxerat 34. egeras
5. cogitaveram 35. cepit
6. servate 36. audivi
7. incoluerant 37. laudaveratis
8. tribuisse 38. dederunt
9. veni (2) 39. gesseramus
10. pepuleratis 40. liberaverant
11. pare 41. munite
12. terruit 42. pepulistis
13. celaverunt 43. defenderam
14. vicerat 44. venimus (2)
15. vixistis 45. fecisti
16. servavisse 46. diviserat
17. mansisti 47. movimus
18. timueratis 48. coluistis
19. paruimus 49. rexerunt
20. docuistis 50. defendit (2)
21. iacite 51. dixerat
22. veneramus 52. delete
23. desierunt 53. vicisti
24. dicite 54. duxerunt
25. putaveras 55. vocate
26. gessisti 56. risi
27. nuntia 57. ieci
28. pugnaverant 58. posuit
29. desine 59. vixerant
30. speraveramus 60. cupiveram

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 3

1. Servus domino nuntium amici portavit. Etiam filii domini verba servi audire cupiverunt.
2. Nuntii finitimorum dicunt. Pericula non celant. Et pueros et viros verba nuntiorum
terrent.
3. Agros servi colere debebant. Servi etiam liberos Romanorum docebant.
4. Galli et oppida et vicos incolebant. Etiam agros colebant.
5. Amicus filio consuluit. Filius amicum consuluit.
6. Finitimos adiuvare debetis. Finitimis auxilio venite!
7. Loca amicis non placent. Loca relinquere cupiunt.
8. Liberis libros commendo. Delectant liberos libri. Libri liberis placent.
9. Puer amico dixit: „Da mihi librum!“ Puero librum non dedit.
10. Periculum amicis imminebat. Amicos adiuvimus periculoque liberavimus.
11. Romani locum castris ceperunt. Vesperi castra posuerunt valloque circumdederunt.
Auxilia castris praesidio reliquerunt.
12. Romani castra moverant oppidoque adversariorum appropinquaverant. Adversarii
muros oppidi defendebant telis. Etiam agris Romanos expellebant.
13. Romani gladiis et telis pugnabant. Gladios et tela nominabant arma.
14. Etiam verbis vulneramus. Et verbis et armis vulneramur.
15. Helvetii oppida finitimorum expugnaverunt. Romani Helvetios adversarios putaverunt.
16. Romani multa bella gesserunt.
17. Bellum finiri debet. Desinite bellum gerere!
18. Deos Romani sacrificiis colebant. Etiam templa signaque deis collocabant.
19. Oppido imminet periculum incendii. Incendio templum oppidi deletur.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 4

1. Romani templa statuis ornabant. Statuae deorum dearumque coronis ornabantur.


2. Fabulae poetarum filiae placent. Fabulis filia delectatur.
3. Fabula poetae agitur. Poetae dat immortalem gloriam. Poeta corona laurea ornatur.
4. Tene (tenete), fili (filii), memoria verba poetae!
5. Non scholae, sed vitae discimus. Seneca: Non vitae, sed scholae discimus.
6. Linguam Latinam discite, amici! Liberi Romanorum etiam linguam Graecam
didicerunt.
7. Servi liberos Romanorum non solum linguam Latinam sed etiam Graecam docuerunt.
8. Amicus movetur cura filiae. Prae cura non iam ridet.
9. Cicero: Odio non moveor, sed misericordia.
10. Sine amicitia vita non delectat. Amicitiae servari colique debent.
11. Imperium Romanum provincias habuit. Provinciae imperio populi Romani paruerunt.
12. Castra a Romanis vallo fossaque muniebantur. Praesidia pro castris collocabantur.
Copiae castris continebantur.
13. Copiae e castris ducebantur. Signa prae se portabant.
14. Insulam a periculo defendimus incolasque curis liberavimus. Sine iniuriis vitam agunt.
15. Romani de Sicilia insula bellum gesserant. Siciliam primam provinciam imperii
Romani fecerunt. Etiam Hispaniam, Galliam, Britanniam tenebant.
16. Galliam omnem Caesar cepit. E victoria Gallorum gloriam cepit.
17. Helvetii undique loci natura continentur. Itaque patriam relinquere constituunt. De via
cogitant.
18. Incolis provinciae iniuriae ab Helvetiis imponebantur. Sed Romani auxilium miserunt,
provinciam defenderunt poenamque iniuriarum Helvetiis imposuerunt.
19. Bello Gallico incolae Britanniae Gallis auxilia miserant. Itaque Caesar Britanniam cum
copiis petere constituit. Copiae orae insulae appropinquabant, sed Britanni oram iam
tenebant copiasque insulam intrare prohibuerunt.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 5

1. Legem (leges) servamus. Legi (legibus) parete, cives!


2. Ius (iura) non ignorat.
3. Homines cetera animalia ratione superant.
4. Sallustius: Virtuti (hominum) omnia parent.
5. Tempora mutantur et nos mutamur in illis.
6. Pericula maris (marium) Ulixem non terruerunt. Mare (maria) non timuit.
7. Poetae Romanorum saepe mores maiorum laudabant. Mores legesque hominum
etiam ex fabulis poetarum cognovimus.
8. Consules a plebe creabantur. Consules plebi consuluerunt.
9. Senatores saepe a consulibus convocabantur et de salute populi Romani
consulebantur.
10. Consul urbem a scelere hostis defendit, itaque consuli cives gratias egerunt.
11. Romani navibus Britanniam petiverunt. Britanni copiam navium viderunt.
12. Cives urbium iniuria vexabantur. Iniuria civium vindicabatur.
13. Duces cum sociis de tempore rationeque belli consenserunt. Viros armis ornaverunt
mentesque militum oratione moverunt.
14. Dux praesidium castrorum neglexit. Clades militibus imminet, itaque salutem fuga
petunt. Hostes milites fuga prohibent. Remanent. Vires viros deficiunt.
Ab hostibus comprehenduntur.
15. Milites ab imperatoribus oratione monebantur. Imperatoribus a militibus honores
tribuebantur.
16. Hostes urbem obsidebant. Turrim fecerunt. De turri tela iaciebant incolasque urbis
terrebant.
17. Romani Catilinam consulem non creaverant. Itaque vi honorem petebat, sed Cicero
consul periculum patriae cognovit. Orationem habuit et dixit:
18. ,,Vitam, bona liberosque civium servavi. Catilina urbi et templis ignem circumdederat.
Hostis urbem reliquit, socii sceleris remanserunt. Catilina copias convocavit.
Urbem caede et incendiis vastare cupit, sed numerum voluntatemque hostium non
ignoro! Urbem periculo civium liberare cupio. Salutem civium non neglexi, civibus
consului, a patria non defeci. Duces belli comprehendi et vindicavi. Virtute gloriam
cepi. Senatores mente, voluntate, voce consentiunt. Catilina patriam ignibus et telis
coniurationis obsederat. Patria senatoribus vitam civium, Capitolium, ignem Vestae,
deorum templa, muros et tecta urbis commendat.“

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 6

1. Gallia est patria Gallorum. A Rheno flumine ad Pyrenaeos montes pertinet.


2. Oppidum obsidebatur. Romani ante oppidum castra posuerant sub monte et oppidum
vallo turribusque circumdederant. Galli legatos de pace miserant, cum Caesare de
deditione agebant. Sed hostes, quamquam pacem petiverunt, tamen pugnare non
desierunt.
Milites periculum non exspectabant, cum hostes tela de oppidi muris iecerunt. Ubi
primum id animadverterunt, duces milites ad arma vocaverunt.Castra defendebantur,
dum Galli in deditionem venerunt.
3. Helvetios a Germanis Rhenus flumen divisit. Germani trans Rhenum incolebant.
Caesar copias bis trans Rhenum duxit.
4. Helvetii reliquos Gallos virtute superant, quod cum Germanis cottidie fere contendunt,
cum aut Germanos finibus prohibent aut in fines Germanorum invadunt et in
Germanorum finibus bellum gerunt.
5. Helvetii putabant: Pro gloria belli atque virtutis angustos fines habemus neque facile
cum finitimis bellum gerere possumus, quod undique montibus aut fluminibus
continemur. Patriam relinquere consilium ceperunt. Erant itinera duo: unum per fines
Sequanorum, unum per populi Romani provinciam. Caesar, ubi de consiliis
Helvetiorum cognovit, Roma in Galliam contendit et Helvetios provincia prohibuit.
Itaque per agrum Sequanorum iter facere constituerunt.
6. Orgetorix dux Helvetiorum fuit. Helvetiis praefuit. Post Orgetorigis mortem Helvetii
tamen e finibus emigrabant.
7. Postquam Caesar in Gallia bellum gessit, tota Gallia sub imperio populi Romani fuit.
8. Roma non longe a mari abest. Romam iter facere cupio. Romae ab amico exspector.
Liberi domi manent. Adeste liberis, dum domo absum, amici! Venite domum, liberi!
9. Et poetis et imperatoribus honoris causa coronae dabantur.
10. Cum Cicero consul erat, Catilina senator coniurationem fecit. Sed consul in
coniuratos animadvertit. Cicero ad plebem: „In periculis vigilo ad salutem civium, ut
scitis. Hostes Romae sunt. Dum Catilina praesidiis consulum obsidetur, periculum
non est. Neque consilia neque voluntates coniuratorum celari possunt! Coniurati
castra in Etruria contra populum collocaverunt, copias Romam ducere cogitant.
Catilina vivit, quod nondum coniuratos comprehendere possum.“
11. Post Caesaris mortem Octavianus vi de imperio contenderat. Cum imperium
Romanum ab Augusto regebatur, saepe terra marique pax erat. Quod pax in orbe
terrarum erat, incolis urbis ac provinciarum proderat.
12. Homines, dum docent, discunt.
13. Cogito, ergo sum.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 7

1. Res publica est res populi, ut Cicero docuit.


2. Dies diem docet. Manus manum lavat.
3. Exitum rei (rerum) ignoramus.
4. Neque metui neque spei nos dedimus.
5. Non armis aut manu sed verbis me defendi.
6. Romani more maiorum quotannis magistratus creabant. Magistratus senatum de re
publica consulebant.
7. Civium est decretis magistratuum senatusque parere.
8. Saluti rei publicae consulere senatus et consulum erat.
9. Virtutis est cupiditates continere.
10. Alae exercituum cornua nominabantur.
11. Iussu Caesaris milites pontem fecerunt. Ponte exercitum trans flumen traduxit.
12. Exercitus portui appropinquat. Impetu exercitus hostes ex portu expelluntur.
13. Exercitus populi Romani saepe hostes proelio vicerunt.
14. Imperator cum exercitu castris excessit, aciem contra hostem instruxit, oratione
milites confirmavit, signum proelii dedit. A cornu impetum milites fecerunt. Victoriam
in manibus iam viderunt, sed spes victoriae milites fefellit. Adversariorum multitudo et
crudelitas militibus metui fuit. Acie excesserunt et fuga salutem petebant. Itaque
manus hostium exercitui perniciei fuit.
15. Ante adventum Caesaris Orgetorix cupiditate regni inductus in Gallia coniurationem
nobilitatis fecerat.
16. Helvetii pacem et amicitiam finitimorum confirmaverunt. Postquam oppida et vicos et
domos deleverunt, patria excesserunt. Nihil reliquerunt. Itaque nemini spes reditus
fuit.
17. Germanorum gentibus nec oppida nec sedes certae sunt. Magistratus ac duces
quotannis singulis gentibus agros tribuunt, sed in agris manere nemo potest. Anno
post gentes agris excedere debent.
18. Cicero: „Coniurati orbem terrarum caede atque incendiis vastare cupiunt, sed
numquam deest rei publicae neque auctoritas neque fides senatus. Consules fidem
rei publicae servant.“
19. C. Verres, cum in Sicilia provincia magistratum gerebat, incolas insulae iniuria
afficiebat, quod non solum domos sedesque hominum, sed etiam templa deorum
spoliabat magnamque copiam statuarum signorumque rapiebat. Homines iniuriis
dolebant. Ciceronem propter eius auctoritatem appellaverunt auxiliumque petiverunt.
Res Romae in iudicium venit. Postquam Cicero primam orationem in Verrem habuit,
Verres urbem metu poenae reliquit neque in iudicio adfuit. Iudicium vicisse Ciceroni
honori ac gloriae fuit.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 8

1. Amicus domo exire noluit, maluit domi manere.


2. Urbem adire vultis. Nolite iter differre, abite!
3. Litteras amici accepi. Litterae manu scriptae sunt. Litteris delector.
4. Mavis (mavultis) semper amari quam timeri.
5. Horatius: Aut prodesse volunt aut delectare poetae.
6. Cicero: Rem publicam magis quam vitam meam amo.
7. Cicero non solum ad rem publicam sed etiam ad litteras adiit.
8. In domibus nobilitatis statuae maiorum positae erant. Propter scelus homo e civitate
expelli et memoria hominis tolli poterat.
9. Cogitur senatus. Senatores in senatum eunt. Et a consulibus et a senatoribus
sententiae dicuntur (feruntur).
10. Leges a magistratibus latae sunt. Postquam oratores verba fecerunt et de legibus
cum populo actum est, leges acceptae sunt.
11. Romae quotannis homines magistratus inibant. Anno post magistratibus semper
abibant.
12. Quamquam diu erat pugnatum, incolae oppidi in deditionem venire noluerunt.
Crudelitate imperatoris territi sunt.
13. A civitatibus de pace agitur. Homines arma in unum locum contulerunt. Obsides dati
et accepti erant, sed fuga obsidum cognita est.
14. Urbs ab incolis defensa est, sed hostium impetum non tulit. Capta et divitiis spoliata
est, quod auxilium a finitimis latum non erat.
15. Coacti eramus oppido exire. Oppidum incendio deletum est. Nunc spes reditus
sublata est. Ea res dolorem nobis affert.
16. In servitute vivere nolumus. Pericula pro libertate adire quam servitutem ferre
malumus. Libertatis est vivere, ut vis.
17. Gallia est divisa in partes tres. Civitates Galliae lingua, institutis, legibus inter se
differunt. Pars civitatum a Caesare victa et servitute affecta est, pars se ad amicitiam
populi Romani contulit. Earum gentium duces a senatu amici populi Romani appellati
sunt.
18. Helvetiis via per provinciam a Caesare data non est, quod ab Helvetiis saepe bellum
inferebatur finitimis.
19. Caesar copias coegit flumenque transiit, quod Germani Gallis iniuriam intulerant.
Exploratores praemissi erant. Ubi Caesar loci naturam ex exploratoribus cognovit,
castra posita et vallo fossaque munita sunt.
20. In civitate Carnutum maiores Tasgetii regnum tenuerant. Tasgetio a Caesare pro
virtute ac fide, quod in bellis semper Romanis profuerat, maiorum locus restitutus
erat, sed ab coniuratis interfectus est. Ea res Caesari nuntiata est. Legatus Caesaris
se ad Carnutes contulit. Coniurati a legato comprehensi et ad Caesarem missi sunt.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 9

1. Partes magni exercitus victae sunt. Partes magnae exercitus victae sunt.
2. Diem certum deditionis constituunt. Diem certae deditionis constituunt.
3. Res multae hominibus placent. Res multis hominibus placent.
4. Orator claram orationem habuit. Orator clarus orationem habuit.
5. Testes dicere parati erant. Res obscura verbis testium clara esse coepit.
6. Indignum est aliis nocere, iucundum autem aliis prodesse.
7. Errare humanum est. In errore autem manere stultitiae est.
8. Imperator humanus laude dignus est. Imperatorem iustum laude afficimus.
9. Cives miseri diu imperium iniustum cum doloribus tulerant. Desiderium libertatis
magnum erat. Magna virtute sese regno malo liberaverunt.
10. Vos in vestra sententia manetis, nos autem sententiam mutavimus.
11. Te ceterosque amicos bonos exspectavi. Alii aderant, alii aberant. Tu etiam aberas.
Ego aderam.
12. Erravistis, et tu et nonnulli amici tui, ut ego vobis saepe dixi.
13. Multi nostrum hieme magno gaudio montes petunt niveque delectantur.
14. Cura tui, filia mea, nos vexat. Studium tuum, mi fili, nobis gaudio est.
15. Quod mihi persuaseratis, vobiscum urbem adii. Postquam dies noctesque iter
fecimus, multa nocte Romam venimus. Ego iter in aliud tempus differre volueram.
16. Magnum gaudium mihi affert, quod multos annos mihi est amicitia tecum. Res et
adversas et secundas mecum tulisti. Semper a te adiuvabar, numquam mihi defuisti.
17. Amicus bonus sibi liberisque suis novam et pulchram domum emit.
18. Nolite multa verba facere, cum res per se persuadet!
19. De misera fortuna servorum Seneca in litteris suis claris cum misericordia scripsit.
20. Homo doctus semper in se divitias suas habet.
21. Cicero ad cives: ,,Vestra erga me voluntas mihi iucunda est. Sed de vobis et de
liberis vestris cogitare debetis. Te, Catilina, non ignoro: nobis nocere, nostram vitam
exstinguere cupis. Ego civitatem nostram e misera pernicie eripere volo, tu delere
vis.“
22. ,,Antonius vos servitute afficere vult. Vester hostis vestram rem publicam petit. Sed
mihi mors timori non est! Morte mea libertatem vestram servare paratus sum.“

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 10

1. Vita nostra brevis est, nos effugit incredibili celeritate.


2. Non omnia possumus omnes, sed fortes fortuna adiuvat.
3. Homines divites potentesque felices saepe putamus.
4. Romae numerus divitum parvus, pauperum magnus erat.
5. In re publica Romana ordines civium fuerunt tres: primus fuit ordo senatorius,
secundus ordo equester, tertius plebs.
6. Cicero, vir equestri loco natus, magnae eloquentiae acrique ingenio erat. Eloquentia
eius etiam nunc multis admiratione digna est.
7. Sallustius: Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio
malo acribusque cupiditatibus. Bella, caedes, scelera ei iucunda fuerunt. Animus
incredibilia, ingentia, nimis alta semper cupiebat. Multa scelera commisit. Itaque gravi
poena affectus est.
8. Romani ingentem magnitudinem corporum, constantem animum, incredibilem
virtutem Germanorum timebant.
9. Legiones Romanae magna itinera fecerunt. Iter unius diei erat circiter milium
passuum sedecim. Nominabatur iter iustum.
10. Nolite confundere equum et equitem et equitatum! Equus est animal, equites sunt
homines, equitatus est pars exercitus Romani vel ordo civium. Equites ex equo
pugnabant. Etiam viri ordinis equestris nominabantur equites.
11. De tribus partibus Galliae supra scripsimus. Unam incolebant Belgae, aliam Aquitani,
tertiam Galli.
12. Helvetii, ubi de adventu Caesaris cognoverunt, nobiles civitatis ad eum miserunt
legatos. Principem locum legatorum tenebant viri duo. Pro legatis fecerunt verba.
13. In omni Gallia duo genera hominum sunt magna auctoritate ac honore: primum est
genus druidum, secundum equitum. Plebis sors gravis tristisque est. Nihil per se
potest neque ad commune consilium adhibetur. Multi pauperes, cum aut magnitudine
tributorum aut iniuriis potentium principum premuntur, sese in servitutem dant
nobilibus.
14. Caesar, postquam omnem equitatum praemisit, duabus cum legionibus iter ad
oppidum fecit. Sed hostes insidias instruxerant et impetum acrem in nostros fecerunt.
Quod legiones ordinem servare non iam poterant, parva manu militum veterum
hostes pulsi sunt.
15. Caesar milia passuum tria ab hostium castris castra posuit. Milites castra pedum
duodecim vallo fossaque duodeviginti pedum muniebant. Hic locus mille passus ab
oppido aberat. Oppidum natura loci muniebatur, quod montibus magna altitudine
continebatur.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 11

1. Ab homine prudentiore libenter discimus. Prudentiori libentissime fidem habemus.


2. Boni homines meliore exemplo ad optima facinora incitantur. Exempla saepe magis
idonea sunt verbis.
3. Tempora feliciora desideramus. Desiderium vitae beatioris nos tenet.
4. Omnes homines beate vivere volunt. In rebus adversis meliora sperant.
5. Quo vehementiores sunt cupiditates, eo periculosiores sunt.
6. Sibi imperare est imperium maxime necessarium. Nihil maius est.
7. Interdum facillimas res difficillimas putamus. Aliae res sunt faciliores, aliae difficiliores.
8. Multi in vicis habitant, plures in oppidis, plurimi in urbe.
9. Interdum maior pars meliorem vincit.
10. Pares facilius cum paribus congregantur.
11. Prudenter et simul audacter agite: fortiter in re, suaviter in modo!
12. Res publica a viro prudentissimo e crudelissima pernicie servata est.
13. Hoc dictum Ciceronis clarissimum est: Res publica mihi vita mea semper fuit carior.
14. Mea opinione nihil servitute miserius est. Iucundiorem facit libertatem memoria
servitutis.
15. Eo maiore animo studioque libertatem defendite, quo maiora imminent patriae
pericula!
16. Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria.
17. Tarquinius Superbus, ultimus Romanorum rex, crudeliter regnabat. Cives superbe et
iniuste tractabat, multos nobiles divitiarum cupiditate interfecit. Paulo post a Romanis
urbe expulsus est.
18. Apud Helvetios longe nobilissimus ac potentissimus fuit Orgetorix.
19. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Etiam
Belgae fortiores sunt, quod a moribus provinciae Romanae longissime absunt.
20. Nervii rerum novarum cupidiores quam aliae civitates Galliae erant.
21. Erat Dumnorix Haeduus summa audacia, magna apud plebem gratia, cupidus rerum
novarum. Apud finitimas gentes plurimum poterat. Nostri Dumnorigem, quamquam
acerrime restiterat ac manu se fortiter defenderat, comprehenderunt.
22. Caesar, postquam paulo ante legiones ex hibernis eduxit, maximis itineribus quam
celerrime potuit in Galliam processit. Celerius omnium opinione adfuit atque
provinciae quam maximum numerum militum imperavit.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 12

1. Mores huius temporis cum moribus illius temporis antiqui saepe conferimus. Illud
tempus antiquum saepius laudatur quam hoc tempus.
2. Hunc librum illius poetae libenter legi, illum autem tibi non commendo.
3. Idem velle atque idem nolle haec vera amicitia est.
4. Amicus mihi soli haec et multa alia eiusdem generis narravit.
5. Eodem anno, eadem in urbe nata sum ac tu, mi amice.
6. Homines non sibi nati sunt. Tamen multi non alios, sed se ipsos amant.
7. Caesar in Galliam venit. Ubi primum Helvetii de adventu eius certiores facti sunt,
statim ad eum miserunt legatos. Caesar ipse cum iis egit, eos audivit, sed postulata
iis negavit.
8. Idem Britanniam adire constituit, quod genus hominum, loca portusque eius insulae
perspicere voluit. Naves eius insulae appropinquabant, sed pars earum cursum
tenere non poterat. Magnas haec res eis difficultates afferebat.
9. Imperator oppido obsides imperaverat. Incolae partem eorum statim dederant, partem
negaverunt. His de rebus nuntii imperatorem certiorem fecerunt.
10. Oppidum Gergovia a legionibus Romanis obsidebatur. Exitus eius rei diu incertus
erat. Postquam L. Fabius centurio cum militibus suis interfectus atque de muro
deiectus est, M. Petronius, centurio eiusdem legionis, cum paucis ad portas oppidi
processit, sed a multitudine hostium vehementer oppressus, multis vulneribus
affectus, tandem omni spe salutis deiectus est. Itaque „Quod me ipsum“, inquit, „una
vobiscum servare non possum, vobis ipsis consulite!”
11. Caesar in libris suis non solum multis de proeliis, sed etiam multa de moribus ac
institutis Gallorum et Germanorum narrat. Inter alias res scribit haec: Incolae unius
partis Galliae ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
12. Idem ostendit illa: In Gallia non solum in omnibus civitatibus, vicis regionibusque, sed
paene etiam in omnibus domibus factiones sunt earumque factionum principes sunt
viri summa auctoritate. Ii hominibus contra potentiores auxilio sunt neque habent inter
suos ullam auctoritatem, si aliter faciant. Haec eadem ratio est in regionibus totius
Galliae.
13. Legatus cum paucis cohortibus ad vicum in ripa fluminis situm venit. Is vicus flumine
in duas partes divisus erat. Alteram partem eius vici Gallis, alteram cohortibus suis ad
hiemandum attribuit.
14. Consules novi magistratus inierunt. Dic mihi: Uter consul tibi placet, utrum creavisti,
utri fidem habes? – Neuter mihi placet, facta neutrius probo. Alterius decreta iniusta,
alterius cupiditates periculosiores puto. – Idem sentio atque tu. Neque huic, neque illi
fidem habeo.
15. Facta istius hominis probari nullo modo possunt, debent omni ratione reprehendi! Iste
civibus erat metui ac timori! Ab isto rapta sunt omnia! Vindicate, iudices, istum
hominem improbissimum!

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 13

1. Mittuntur legati solum ad eas civitates, quae proximae sunt.


2. Legatus, quem Caesar castris praefecerat, saluti militum providit.
3. Socii, quorum salutem vobis commisi, magno in periculo sunt.
4. Caesar has difficultates, quas supra ostendimus, providit, sed tamen multa eum ad id
bellum incitabant.
5. Homo improbissimus, cuius socii urbem reliquerant, in urbe remansit.
6. Cicero eos, qui coniurationem fecerant, comprehendit et poena affecit.
7. Exploratores Caesari haec, quae perspexerant, ostenderunt. Qui omnia, de quibus
dicebatur, memoria tenuit.
8. Legiones Caesaris quoddam oppidum oppugnant. Quas ubi incolae procul
conspexerunt, statim legatos ad eum mittunt nobiles cives.
9. Libenter homines id, quod volunt, credunt.
10. Ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro.
11. Quae nocent, docent. Quod licet Iovi, non licet bovi.
12. Multos timere debet, quem multi timent. Cui fidem habemus, facile credimus. Qui nos
fefellit, fugimus.
13. Caesar iter ad Rhenum fecit, quibus in locis Germani constiterant.
14. Fortissimi Gallorum sunt Belgae, quae civitas est proxima Germanis, quibuscum
saepissime bella gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
superant.
15. Caesar, postquam in Treveros venit, duabus de causis flumen transire constituit,
quarum una erat, quod Germani auxilia contra eum Treveris miserant, altera, quod
Ambiorix ad Germanos fugere potuit. Quare paulo supra eum locum, quo iam ante
exercitum traduxerat, facere pontem instituit.
16. Cicero in quadam oratione demonstrat haec: Quo maior vis est animi quam corporis,
eo sunt graviora ea, quae concipiuntur animo, quam illa, quae corpore.
17. Quis hoc dixit? Cuius amicus es? Cui credis? Quem proxima nocte adisti? Quid me
celas? Cur non venisti? Quare nihil narras?
18. Qui homo doctus haec credit? Cui amico adfuistis? Quam rem quaesivistis? Quae
consilia cepistis? Quibus deis paretis? In qua urbe habitatis?
19. Fuistine in illo templo? Simulacrane, quae praeclara sunt, vidisti? – Fui. Viam ex
aliquo quaesivi. Aliqui puer mihi iter demonstravit. Illud templum plenum
pulcherrimorum simulacrorum erat.
20. Utrum paras abire, an manere? Adiuva me! An mihi vis deesse?
21. Quid? Num me reprehenditis? Num mihi soli vici? Nonne vos omnes ex acerbissimis
difficultatibus liberavi? Num quid hoc pulchrius, num quid praeclarius, num quid omni
laude dignius est?

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 14

1. Si vales, bene est, ego quidem valeo.


2. Si quis ne tantis quidem laboribus fatigatur, se fortissimum praestat.
3. Si haec probatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo
nisi stultissimus non faciet.
4. Nisi pax impetretur, homines caedantur multique nostrum cadant.
5. Si iste improbus tollatur, fortasse ad breve tempus cura ac metu liberati simus,
periculum autem maneat.
6. Nisi hic reliquis virtute praestaret, rei publicae non praeesset.
7. Consul nisi tantos labores suscepisset, res publica servata non esset.
8. Caesar, nisi auxilio vocatus esset, flumen transire non constituisset.
9. Galli sine ullo labore eo processissent, nisi a legionibus nostris oppugnati atque
itinere prohibiti essent.
10. Quae si ante nuntiata essent, homines saluti providere potuissent.
11. Moresne Romanorum, si tum vixisses, crudeles putavisses?
12. Consilium, ratio, sententia nisi essent in senibus, non summum consilium maiores
nostri appellavissent senatum.
13. Rex quidam: Valeant cives mei, sint tuti, sint beati!
14. Utinam homines iusti essent, iniuria abstinerent nec foedera rumperent!
15. Utinam ne haec dixissem! Utinam hoc vitium ante cognovissem!
16. Vivamus atque amemus! Semper bene speremus!
17. Fidem habeamus Iovi, deo summo, nec timeamus potentiam hominum!
18. Ne in iudicio neglegatur hoc: Audiatur et altera pars!
19. Discedant improbi, desinant insidias parare consuli!
20. Omnes homines scelere abstineant vitiaque fugiant!
21. Vita ratione ac moribus bonis agatur, nemo pareat solum cupiditatibus!
22. Ne homines occideritis! Ne amicos deserueritis! Ne spem deposueritis!
23. Quid agam? Quo me conferam? Quem locum petam?
24. Iste verbis me vulneravit. Quid tum dicerem, quid responderem?
25. Dixerit fortasse aliquis: Utinam ne haec tam difficilia essent!

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 15

1. Cum locus castris idoneus delectus esset, auxilia arcessita sunt.


2. Legiones, cum locum superiorem occupavissent, proelium non commiserunt, cum
insidias hostium providerent.
3. Opto, ne quid mali vobis accidat. Optamus, ut omnia bene eveniant.
4. Summo in periculo accidit, ut senatus conveniret et decerneret hoc: Videant consules,
ne quid res publica detrimenti capiat. Quod consultum nominabatur senatus
consultum ultimum.
5. Cicero in hominem quendam improbum: „Tu ut vitiis tuis commovearis, ut legum
poenas timeas, non possumus postulare. Neque enim talis es, ut te aut metus a
periculo aut ratio a scelere revocet.“
6. Nescio, cur amicus iam mane discesserit, quo contenderit, quem convenerit.
Interrogavi eum, ubi fuisset, sed nihil mihi respondit.
7. Caesar Britanniam adire decrevit, ut comperiret, qualis esset insula. Nescivit enim,
quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent neque
quibus moribus eae essent neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei
portus.
8. Cum omnis fere Gallia pacata esset, Morini uni in armis erant. Cum numquam ad
Caesarem legatos de pace misissent, in eorum fines exercitum duxit. Qui longe alia
ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Aliae nationes, quae proelio
contenderant, pulsae superataeque erant. Illi autem, cum silvas ac paludes latas
haberent, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum Caesar
pervenisset castraque munire instituisset, subito ex omnibus partibus silvae hostes
evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. Qui celeriter arma ceperunt eosque in
silvas reppulerunt. Tum Caesar silvas caedere instituit, ne iterum nostri
oppugnarentur. Ita effecit, ut hostes densiores silvas peterent. Denique ingentibus
tempestatibus Caesar coactus est, ut exercitum revocaret et in hibernis collocaret.
9. Helvetii inter se consuluerant, qua via ex finibus suis exire possent. Vicos oppidaque
sua omnia deleverant, ne qua spes reditus sibi esset et ut ita omnia pericula subire
essent paratiores. Quod cum Caesari nuntiatum esset, statim Roma excessit et in
Galliam contendit. Helvetii, cum de eius adventu certiores facti essent, eum per
legatos rogaverunt, ut sibi iter per provinciam facere liceret. Caesar id negavit, quod
timebat, ne ii in itinere provinciae detrimentum afferrent. Itaque per Haeduorum fines
copias traduxerunt. Haedui, cum se ab iis defendere non possent, Caesarem
rogaverunt, ut sibi auxilio veniret. Qui bellum contra Helvetios gessit neque eis
pepercit. Post Caesari tabulae traditae sunt, e quibus intellegere potuit, quot Helvetii
domo exissent.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 16

1. Multi homines omnibus rebus abundantes sua sorte contenti non sunt.
2. Audivimus verba oratoris virtutem victoris laudantis. Oratio animos omnium
audientium incendit. Audita diu memoria tenebamus.
3. Oppidum florens paene exstinctum erat. Sed ab incolis incredibiles labores
suscipientibus multa aedificia incendio deleta reficiebantur.
4. „Rem publicam a maioribus nostris conditam et auctam conservare studeo. Itaque
iste homo hanc urbem ferro ignique vastare cupiens ad mortem ducatur!” Qui ita a
Cicerone accusatus urbem reliquit.
5. Graeci Troiam multos annos obsessam ceperunt. Aeneas ex urbe a Graecis incensa
effugit et, cum vagus et exsul erravisset, tandem in Italiam pervenit ibique patriam diu
quaesitam invenit, ut ei fatum erat.
6. Graecia victa Romam vicit. Horatius, ille poeta Romanus, idem dixit hoc modo:
Graecia capta ferum victorem cepit et artes intulit agresti Latio.
7. Cohortes circumventae et undique oppugnatae se summa virtute defenderunt.
Imperator ipse militibus laborantibus ac de salute iam desperantibus subsidio venit.
8. Manus adversariorum ad ripam dispositae legionem magna celeritate
appropinquantem transitu fluminis prohibuerunt et copias vehementer instantes
reppulerunt. Qua de re certior factus imperator centuriones legionis ab hostibus
pulsae ad se vocatos ira incensus reprehendit.
9. „Vae victis!“ Quae verba dicens Brennus, dux Gallorum, gladium posuit in lance, qua
pecuniae Romanis imperatae expendebantur. Ii enim a Gallis victi condicionem sibi
impositam subire noluerunt, cum eam iniustam putarent.
10. Caesar in libris de bello civili scriptis de pugna apud Pharsalum facta narrat haec:
Pompeius equitatum suum repulsum et milites impetu nostrorum oppressos reliquit,
acie excessit statimque se in castra recepit. Centurionibus ibi ad portam positis
„Defendite“, inquit, „castra diligenter, si quid durius acciderit! Ego ad reliquas portas
eo et praesidia confirmo.“ Haec cum dixisset, se in praetorium contulit de victoria
desperans et tamen eventum pugnae exspectans. Caesar hostibus perterritis nullum
spatium dans prohibuit, ne se reficerent. Statim milites incitavit, ut castra
oppugnarent. Qui magno aestu fatigati tamen ad omnem laborem animo parati
imperio paruerunt.
Castra a cohortibus ibi praesidio relictis defendebantur, multo etiam acrius a
Thracibus auxiliis. Qui enim ex acie effugerant milites, et animo perterriti et laboribus
confecti magis de fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero
diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt, sed
confecti vulneribus locum reliquerunt et in altissimos montes, qui ad castra
pertinebant, se receperunt.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 17

1. Amicus monens me permovit. Verba amici monentis audivi. Amico monenti non
credidi. Amicum monentem reliqui. Amico monente id feci.
2. Civitas a Caesare victa in deditionem venit et pecuniam sibi imperatamsolvit. Caesar
civitati victae parcit pacemque componit. A civitate victa arma obsidesque accipit.
Qua civitate victa Romam contendit.
3. Troia decem annos ab incolis non frustra defensa Graeci consilio Ulixis adducti dolum
componunt. Equo ligneo ingenti magnitudine facto, in quo praestantissimi Graecorum
se occultant, naves solvunt et ex conspectu Troianorum removent, ut profectionem
simulent. Troiani insidias non perspicientes equum, quem donum signumque pacis
putant, gaudio victoriae inducti in urbem trahunt voces monentium neglegentes. Cum
autem Troiani die festo celebrato magnaque vini copia consumpta dormirent, Graeci
multa nocte clam ex equo exeunt portasque urbis aperiunt, ut reliqui invadant.
Patentibus portis Graecisque instantibus nihil spei salutis Troianis superest.
4. Laocoon sacerdos dolo cognito Troianos monuerat, ne equum in urbem traherent.
„Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.“ Quibus verbis dictis et pilo frustra
ad equum iacto Laocoon a duobus serpentibus una cum filiis suis interfectus erat.
5. Troia capta et incensa crudelissime cum Troianis actum est. Pauci fuga se
servaverunt. Inter quos erat Aeneas, filius Anchisae ex Venere dea natus. Qui
Venere matre adiuvante cum patre Anchisa, Iulo filiopaucisque sociis ex urbe effugit
penates secum portans.
6. Troiani, cum diu per mare et terras erravissent, omnibus fere navibus tempestate
amissis ad oram Africae pulsi sunt. Carthaginem pervenerunt, ubi a Didone, regina
pulchra, maxima benevolentia recepti sunt. Convivio Troianis parato Aeneas a regina
rogatus narravit, quot quantaque pericula ac labores suscepissent. Aenea narrante
Dido amore incensa est. Aeneas autem numini Iovis parens reginam reliquit, ut
Italiam peteret. Ab Aenea deserta Dido ira ac dolore impulsa gladio, dono Aeneae,
vitae suae vim attulit.
7. Helvetii omnibus rebus ad profectionem comparatis aedificia sua omnia incendunt.
Domum reditus spe sublata pericula subire paratiores sunt.
8. Galbam cum legione XII et parte equitatus Caesar in Nantuates misit. Huic permisit,
ut in his locis cum legione hiemaret. Galba secundis aliquot proeliis factis oppidisque
compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et
pace facta constituit cohortes duas in Nantuatibus collocare et ipse cum reliquis eius
legionis cohortibus in vico, qui appellatur Octodurus, hiemare.
9. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore. Caesar
exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex exploratoribus cognovit, quo in
loco hostium copiae constitissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus
trecentis, ut praesidio navibus essent, ad hostes contendit.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 18

1. Puto te exspectari. Scio me frustra exspectatam esse. Vos me diu exspectavisse


valde doleo. Me amicum exspectare necesse erat.
2. Consul cives servare voluit. Eos servari voluit. Tribunus plebis se cives servavisse
dixit. Cives servatos esse constat.
3. Troia deleta Aeneas effugisse narratur. Troiani Carthaginem venisse traduntur, sed
ibi manere prohibiti sunt. Aeneas dicitur ab Iove esse monitus, ut urbem relinqueret
Italiamque peteret.
4. Ariovistus Caesari dixit se a Gallis arcessitum esse. Eos se arcessivisse demonstrat.
Putat non oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Dicit neminem secum
sine sua pernicie contendisse. Caesar putat necesse esse se postulata eius negare.
5. Caesar narrat, quomodo in bello civili incolis cuiusdam oppidi pepercerit: Caesar
omnes senatores, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet.
Ostendit sibi a parte eorum gratiam relatam non esse pro suis in eos maximis
beneficiis. Dimittit omnes incolumes. Pecuniam ad se allatam reddit, ne cupidus
pecuniae fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat. Milites
sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet.
6. Cicero in oratione de lege agraria a P. Rullo, tribuno plebis, proposita:
„Genus ipsum legis agrariae vituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos
clarissimos viros, Ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui ante a
privatis possidebantur. Non autem nefas esse puto Gracchos laudare. Quorum
consiliis, sapientia, legibus multas video rei publicae partes esse constitutas. Itaque,
ubi mihi nuntiatum est legem agrariam tribunos plebis conscribere, cupiebam eos
exponere, quid cogitarent. Nam putabam oportere esse aliquam inter nos societatem.
Cum familiariter me in eorum sermonem darem, celabar, excludebar. Cum
ostenderem, si lex utilis esse plebi Romanae mihi videretur, auctorem me esse,
negabant me adduci posse, ut ullam largitionem probarem. Interea non desinebant
clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem
adiungere et solitudinem. Populum in contionem convocari denique iubent. Rullum
orationem sane longam verbis valde bonis explicavisse notum est. Sed nemo inveniri
videbatur, qui intellegere posset, quid diceret. Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit,
an hoc genere eloquentiae delectetur, nescio. Etsi acutioribus hominibus de lege
agraria nescio quid dixisse videbatur. Aliquando tandem lex in publicum proponitur.
Hoc animo legem sumpsi in manus, ut eam esse aptam vestris commodis cuperem.
At confirmo hac lege agraria dari vobis nihil, donari certis hominibus omnia, promitti
populo agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri.“

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 19

1. Perterrito exercitu legatus iurat se imperatorem non deserturum, sed cum eo omnes
futuros casus subiturum esse. Hoc idem iurant omnes.
2. Caesar, quod hostes exercitum suum oppugnaturos esse intellexerat, aciem instruxit. In
summo iugo montis duas legiones, quas proxime conscripserat, et omnia auxilia
collocavit, sic ut supra se mons plenus hominum esset. Impedimenta in unum locum
conferri et eum ab iis, qui in superiore acie constiterant, muniri iussit.
3. Caesar pontem facturus et exercitum in fines Germanorum ducturus erat. Sed ignorabat,
quomodo illi se defensuri essent. Non dubitavit, quin hostes copias iam coegissent et
bellum gesturi essent.
4. Oppidis aedificiisque omnibus incensis Helvetii frumentum omne, praeter quod secum
portaturi erant, comburunt.
5. Finitimis sese vel persuasuros existimant vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire
sinerent. Cum per legatos Caesari promisissent se sine ullo maleficio iter per provinciam
Romanam facturos, ille homines inimico animo non temperaturos ab iniuria et maleficio
existimat. Memoria enim tenet quondam consulem occisum exercitumque eius ab
Helvetiis pulsum et sub iugum missum esse. Legatis respondet diem se ad deliberandum
sumpturum. Cum legati iterum ad se venissent, negat se posse iter ulli per provinciam
dare et se eos itinere prohibiturum ostendit.
6. Sallustius in eo libro, qui est de coniuratione Catilinae, narrat, quomodo coniuratis
comprehensis in senatu consuleretur. Unus ex senatoribus huius modi orationem
habuisse traditur: „Per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas,
signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam aestimavistis: desinite tandem dormire!
Non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio
est. Saepe, patres conscripti, luxuriam atque avaritiam nostrorum civium accusavi
multosque mortales ea causa adversos habeo. Sed ea etsi vos parvi putatis, tamen res
publica firma erat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus neque
quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed utrum haec nostra an
una nobiscum in manibus hostium futura sint.“
7. Cicero Tironi suo salutem plurimam dicit. Te omnibus locis desidero et doleo te non
valere. Sed spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore. Non ignoro, quantum ex
desiderio labores, sed properare te nolo, ne periculose hieme naviges. Ego in urbe incidi
in flammam civilis belli. Quam, ut puto, placare possem, nisi cupiditates certorum
hominum impedimento mihi essent. Numquam maiore in periculo civitas fuit. Nobis inter
has turbas senatus tamen poposcit triumphum et consul dixit se mox relaturum. Nos
agimus nihil cupide, eo est nostra pluris auctoritas. Haec te scire volui. Tu etiam atque
etiam cura, ut valeas.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 20

1. Dixitque Deus: Fiat lux! Et facta est lux. – Vix orimur, morimur. – Utere temporibus! –
Audi multa, loquere pauca! – Disce gaudere! – Sapere aude! – Non fiunt poetae,
nascuntur. – Nemo fit casu bonus.
2. Sole oriente otio fructus sum. Sole orto negotiorum ac officiorum causa domo sum
egressus. Sole occidente, ut soleo, domum reverti.
3. Voluntati coniuratorum diffisus magnamque civium caedem veritus consul in senatu
loquitur. Hortatur omnes bonos, ut illis improbis omnibus viribus atque opibus resisterent.
4. Cicero in libris de officiis: P. Scipio dicere solebat numquam se minus otiosum esse,
quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero vox est et
magno viro ac sapiente digna. Quae ostendit illum et in otio de negotiis cogitare et in
solitudine secum loqui solitum esse.
5. Sallustius scripsit haec: Nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio,
corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune
est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam
vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam
divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Virtuti
omnia parent. Is vero mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio suscepto
praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Pulchrum est bene facere rei publicae,
etiam bene dicere aptum est. Vel pace vel bello clarum fieri licet.
6. Ad Helvetios revertamur: Qui consilio Orgetorigis usi se tota Gallia potituros esse
sperabant. Sed ille coniuratione nobilitatis facta ipse imperio potiri conabatur. Helvetii
hoc non patiebantur eumque in iudicium vocaverunt. Tum ille omnes suos familiares
undique coegit, ut se tueretur. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi
conaretur, fiebat, ut tanto in concursu hominum Orgetorix moreretur.
7. In bello civili Caesar Pompeium sequitur: Caesar paucos dies in Asia moratus, cum
audivisset Pompeium Cypri visum esse, eum in Aegyptum iter habere arbitratus est.
Itaque cum legione una, quae eum e Graecia secuta erat, et altera, quam a legato ad se
vocaverat, Alexandriam pervenit. In his erant legionibus milia tria ducenti hominum.
Reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non
potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum proficisci non dubitaverat omnem
sibi locum tutum fore arbitratus. Alexandriae de Pompei morte cognoscit. E nave
egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et
concursum ad se fieri videt, cum fasces anteferrentur. Ea re omnis multitudo maiestatem
regis minui querebatur.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 21

1. Aestate in mari navigare soles. Peritus es navigandi. Navigandi causa iter ad mare facis.
Quae necessaria sunt ad navigandum, iam vere comparas. Navigando etiam corpus
exerces.
2. Fama crescit eundo. – Docendo discimus. – Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe
cadendo. – Veterem ferendo iniuriam invitas novam. – Nihil agendo homines male agere
discunt.
3. In quodam aedificio legimus haec: Hanc domum artis colendae causa condidit… In alio
aedificio haec: Erudiendae artibus iuventuti.
4. Cicero, qui per totam vitam non solum in re publica, sed etiam in philosophia versabatur,
scripsit haec: Philosophiae cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem,
postea me totum rei publicae tradidi. Quantum superfuit philosophiae temporis, id omne
consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
5. Quid libri Tusculanarum disputationum contineant, Cicero ipse exponit: Libri res ad beate
vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte,
secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi
perturbationibus, quintus docet ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam.
6. Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos milites cucurrit et ad legionem
decimam venit. Milites brevi oratione cohortatus, ut suae pristinae virtutis memoriam
retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non
longe hostes aberant, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item
cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit brevitas hostiumque
tam paratus ad pugnandum animus, ut non solum ad insignia accommodanda sed etiam
ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus deesset. Quam quisque in
partem ab opere casu venit et quae signa prima conspexit, ad haec constitit, ne in
quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
7. Discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere solebat, legatis imperat,
quos legionibus praefecerat, ut quam plurimas possent hieme naves aedificandas
veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem
onerandi paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti solemus. Ad onera ac
multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur
maribus. Ea, quae sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apportari iubet.
8. In bello civili adversarius Caesaris animos militum suorum commutare conatus est:
Nonnullae militum voces cum audirentur sese contra hostem ituros, contra civem et
consulem arma non laturos, in divitissimas urbes in hiberna legiones deduxit et
confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 22

1. M. Messala et M. Pisone consulibus Orgetorix Helvetiis persuasit, ut se duce e finibus


suis exirent. Erat per Sequanos via, qua iis invitis propter angustias ire non poterant.
Qua de causa iter per provinciam Romanam sibi faciendum esse arbitrabantur.
Caesar autem, quod eos exercitui Romano cladem attulisse meminerat, id sibi
concedendum non putabat.
2. Secundo anno belli Romani Belgarum ratione et celeritate oppugnandi valde
premebantur. Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum erat proponendum,
quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere
revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, arcessendi;
acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem
temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant
subsidio: scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati, quid sibi
faciendum esset, non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri
poterant.
3. Bello Punico secundo Carthaginienses Hannibale duce Romanis magna detrimenta
intulerunt. Tandem a Romanis Scipione imperatore victi sunt. Hannibal dixisse
narratur: „Odi Romanos odioque sum Romanis.“ Cato, cum Romanos Hannibale vivo
numquam tutos fore novisset, omnes orationes his verbis claudere consueverat:
„Ceterum censeo Carthaginem esse delendam.“
4. Cicero in libris de officiis: Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda,
a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque in re
publica maxime conservanda sunt iura belli. Suscipienda quidem bella sunt ob eam
causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non
crudeles in bello fuerunt. Mea quidem sententia paci, quae nihil habet insidiarum,
semper est consulendum. Et cum iis, quos vi viceris, consulendum est, tum ii, qui
armis positis ad imperatorum fidem confugient, recipiendi.
5. Seneca philosophus in litteris suis: Aliquis vir bonus nobis eligendus est ac semper
ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo
vidente faciamus. Elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se
ferens vultus. Illum tibi semper ostende custodem vel exemplum. Opus est aliquo, ad
quem mores nostri se ipsi exigant.
6. Caesare vivo Catullus, ille poeta Romanus, vixit. Clari sunt versus eius:
Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Vel etiam:
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus! […]
Soles occidere et redire possunt.
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda. […]

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 23

1. De Lacedaemoniorum virtute Cicero exempli causa narrat: Pari animo Lacedaemonii


in Thermopylis occiderunt. Quid ille dux Leonidas dixit? „Pergite animo forti,
Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus.“ E Lacedaemoniis unus, cum
hostis in colloquio dixisset glorians „solem prae iaculorum multitudine et sagittarum
non videbitis“, „in umbra igitur“ inquit „pugnabimus.“
2. Cicero eos libros, qui sunt de officiis, ad filium suum, cui erat nomen Marcus, misit.
Qui Athenis versabatur, ut ibi a Cratippo philosopho philosophia instrueretur. Liber
tertius clauditur his verbis: Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia
magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi
commentarios tamquam hospites erunt recipiendi. Sed, ut, si ipse venissem Athenas,
aliquando me quoque audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est
mea, tribues iis tantum temporis, quantum poteris; poteris autem, quantum voles.
Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum
propediem, ut spero, et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi fili, et scito esse te
quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus praeceptis laetaberis.
3. In eodem libro: Sunt autem multi et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt
aliis, quod aliis largiuntur. Ii arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si
locupletent eos omni ratione. Id autem tantum abest ab officio, ut nihil magis officio
possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur, quae prosit
amicis, noceat nemini.
4. Idem in libro primo de oratore scripsit haec: Nihil mihi praestabilius videtur, quam
posse dicendo tenere hominum mentes. Haec una res in omni libero populo semper
floruit. Quid enim est tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis
gravibusque verbis ornata oratio? Aut tam potens tamque magnificum, quam populi
motus, iudicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?
5. In triumpho servus publicus, qui coronam victoriae supra caput imperatoris
sustinebat, ei insusurravisse traditur: „Respice post te! Memento te hominem esse!“
6. Ovidius poeta in artis amatoriae libro primo inter alias res docet puellas cum in
templis tum maxime in theatris inveniri posse. Nam:
Spectatum veniunt; veniunt, spectentur ut ipsae.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 24

1. Bello Helvetiorum confecto Galli legatos ad Caesarem miserunt. Locutus est pro his
Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas. Harum alterius principatum
tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi cum de potentatu inter se multos annos
contenderent, factum esse, ut ab Arvernis Sequanisque Germani mercede
arcesserentur. Cum his Haeduos semel atque iterum armis contendisse; magnam
calamitatem accepisse; omnem nobilitatem, omnem equitatum amisisse. Sese coactos
esse Sequanis obsides dare et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides
repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos. Unum se esse ex omni
civitate Haeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob
eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum,
quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis
quam Haeduis victis accidisse, quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus
consedisset magnamque partem agri, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset.
Futurum esse paucis annis, ut omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes
Germani Rhenum transirent. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus
Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent aliasque sedes
petant.
2. His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam
rem curae futuram; magnam se habere spem auctoritate sua adductum Ariovistum finem
iniuriis facturum. Hac oratione habita concilium dimisit. Ad Ariovistum legatos cum his
mandatis mittit: Haec esse, quae ab eo postularet: primum, ne quam multitudinem
hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret. Deinde, ut obsides, quos haberet
ab Haeduis, redderet neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum
inferret.
3. Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent,
quemadmodum vellent, imperarent. Non oportere se a populo Romano in suo iure
impediri. Haeduis se obsides redditurum non esse. Neminem secum sine sua pernicie
contendisse. Cum ille vellet, congrederetur. Intellecturum, quid invicti Germani virtute
possent.
4. Nonnullis diebus post Ariovistus in colloquio ad postulata Caesaris iterum respondit:
Transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis. Non sese
Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse. Omnes Galliae civitates ad se oppugnandum
venisse ac contra se castra habuisse. Eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare. Si pace uti
velint, iniquum esse stipendium recusare. Amicitiam populi Romani sibi ornamento et
praesidio, non detrimento esse oportere. Quod multitudinem Germanorum in Galliam
traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere. Se prius in Galliam
venisse quam populum Romanum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret?
Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret,
si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se
impediremus. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia sui opprimendi causa
exercitum in Gallia habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus,
sese illum non pro amico, sed pro hoste habiturum.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8
Lingua Latina Intensivkurs Latinum Lektionstexte

Lektion 25

1. Cicero in libris de officiis scriptis: Multi et sunt et fuerunt, qui tranquillitatem animi
expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint, in his et
nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves.
2. Iisdem in libris Cicero se invitum otiosum esse queritur: A re publica forensibusque
negotiis armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta
rura peragrantes saepe soli sumus. Nostrum autem otium negotii inopia, non
requiescendi studio constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est,
quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus? Ita, qui in maxima
celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum
sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet. Otio fruor, sed
non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset otium civitati.
3. Cicero in Catilinam: „O di immortales! Hic, hic sunt in nostro numero, patres
conscripti, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis
terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et,
quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero! Fuisti igitur apud Laecam
illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret,
delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, confirmavisti te ipsum iam
esse exiturum, dixisti paulum tibi esse morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo
equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me
in meo lectulo interfecturos pollicerentur. Haec ego omnia comperi; domum meam
maioribus praesidiis munivi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras,
cum illi ipsi venissent, quos ego ad me venturos esse iam provideram.“
4. Quae officia aliis sint praeponenda, Cicero exposuit his verbis: Placet igitur aptiora
esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione
ducantur. Principemque omnium virtutum sapientiam dico, quae est rerum divinarum
et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et
societas inter ipsos. Ea si maxima virtus est, certe necesse est id, quod a
communitate ducatur officium, esse maximum. Etenim cognitio manca quodam modo
est, si nulla actio rerum consequitur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis
maxime cernitur; pertinet igitur ad societatem generis humani; ergo haec cognitioni
praeponenda est. Quibus rebus intellegitur studiis officiisque scientiae praeponenda
esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse
debet antiquius. Atque illi ipsi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione
versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt.
Nam erudi(v)erunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent.

© Ernst Klett Sprachen GmbH, Stuttgart 2015 | www.klett-sprachen.de/lingualatina | Alle Rechte vorbehalten. Lingua Latina
Von dieser Druckvorlage ist die Vervielfältigung für den eigenen Unterrichtsgebrauch gestattet. Intensivkurs Latinum
Die Kopiergebühren sind abgegolten. Cornelia Techritz
Hermann Schmid
ISBN 978-3-12-528780-8