Sie sind auf Seite 1von 1

T36: Warum Krieg zwischen Religionen?

Im 15. Jh. wurde das Osmanische Reich militärisch immer stärker; innerhalb kurzer Zeit erober-
ten die Truppen des Sultans auch viele Gebiete des Oströmischen Reiches. Die Europäer hatten
Angst, das nächste Ziel der Eroberungen zu sein. In dieser Situation verfasste Papst Pius II., der
ein begeisterter Kenner der Antike war, einen offenen Brief an den Sultan.

1 Memor sum bellorum dirorum, in quibus maiores tui cum Christianis dimicabant:
2 Sanguis fusus est; urbes deletae, aedes accensae, virgines abductae, matres correptae, patres caesi sunt –
3 ubi urbes fuerunt, cinis tantum restat.
4 Talia scelera committentur, quamdiu Turcus1 et Christianus certant.
5 At si baptizatus2 esses, timore tui capti non essemus.
6 Cito fiducia tui moti pace et gaudio frueremur.
7 Redirent Augusti tempora et, ut poetae dicunt, aurea saecula.
8 Te non adeo stultum ducimus, ut credas hunc mundum pulcherrimum casu ortum esse, sicut Epicurus
9 erravit. Sed arbitramur te in unum Deum credere, qui caelum creavit et terram et omnia, quae sunt in eis.
10 Et te scire censemus animas hominum non perire, cum morimur, sed in alias regiones transferri.
11 Quod non solum in Evangelio nostro scriptum est, sed Alkoranus tuus idem declarat.
12 Etiam Socrates et Plato et Aristoteles, philosophorum doctissimi, plane de his rebus eadem crediderunt
13 quae Christiani.
14 Platonis in epistulis haec leguntur:
15 „Credendum est animam immortalem puniri, cum male vixerit.“
16 Respice ergo brevitatem vitae: Apparet nos frustra gloriam petere.
17 Quid Agamemnoni, qui avidus victoriae erat, profuit Troiam oppressisse?
18 Quid Iulio Caesari Gallia victa rem publicam oppressisse?
19 Cui bellum inter Christianos et Turcos1 proderit?

1
Turcus
der Osmane,
hier: der Muslim
2
baptizā tus, a, um
getauft

Das könnte Ihnen auch gefallen